Caput X. De quantitate Contritionis
Sexta controversia erat: Quantanam esse debeat ea tristitia, quam de peccatis suscipimus, ut ad justificationem peccatorum suticiat. Hic mire triumphant, atque exultant Adversarii: existimant enim se locum reperisse, ex quo doctrinam Catholicam de Poenitentia cum plausu vulgi reprehendant, ut qua; ad desperationem sternat viam, vel certe plane dubios, atque incertos de sua justificatione homines reddat.
Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 963. scribit Concilium Tridentinum exigere ad justificationem, contritionem charitate perfectam; eam autem contritionem, ut perfecta sit, probat ex Scoto, habere debere certum gradum intensionis, et certo spatio temporis continuari; cum tamen neque possit ulla ratione constitui, quotus ille gradus sit, neque quantum spatium temporis exigatur. Ita nimirum redduntur perplexa, et implicata omnia. Addit etiam ex testimonio 'Scholasticorum aliorum, contritionem oportere ex charitate procedere; charitate autem Deum super omnia diligi debere: ad quam perfectionem nullus Sanctorum in hac vita pervenire potest. Ex his ita colligit, pag. sequenti: « Impossibilis igitur est sufficientia, et perfectio contritionis, et ejus persuasio vel facit pharisfeos, vel desperabundos. Conscientia enim, qua) nunquam potest certa esse de sufficientia et perfectione contritionis, semper dubia et incerta manebit de remissione peccatorum, et reconciliatione cum Deo. )) Hcec ille.
Ad eumdem modum Joannes Calvinus lib. in.Instit. cap. 4. § 2: « Contritionem, inquit, debitam exigunt, hoc est, justam et plenam: sed interim non constituunt, quando securus aliquis esse possit, se hac contritione ad justum modum defunctum esse. » Et infra: « Sed ubi exigitur doloris acerbitas, quse culpa) magnitudini respondeat, et qu?e in trutina appendatur cum fiducia venia); hic vero miserae conscientia) miris modis torquentur, et exagitantur, dum sibi debitam peccatorum contritionem imponi vident, nec assequuntur debiti mensuram, ut secum decernere possint, se persolvisse quod debe¬
bant. » Et § 3: « Quod si me, inquit, calumniari adiunt; prodeant sane, et unum aliquem ostendant, qui hujusmodi contritionis doctrina, vel non sit ad desperationem adactus: vel simulationem doloris, judicio Dei, pro vero dolore non opposuerit. » Haec ille. Nec dissimilia scripta reliquit Heshusius in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum, tit. 9. num. 23. et 28.
Nos igitur duo praestabimus in praesenti disputatione. Demonstrabimus primum, quod nobis objiciunt adversarii, in ipsos verissime convenire, ut videlicet ad desperationem adigant pcenitentes. Deinde doctrinam communem Theologorum veram, et consolationis plenam de quantitate contritionis breviter explanabimus.
Ut incipiamus a Primo, concedunt adversarii, Kemnitius et Calvinus, contritionem, eamque seriam et vehementem, esse necessariam. Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 942: « Ardua, inquit, qusestio est, quomodo Poenitentia ita agi possit, ut certi simus nos consequi reconciliationem, et remissionem peccatorum: si enim Poenitentia non recte agitur, peccator licet quserat, non tamen assequitur remissionem peccatorum. » Deinde pag. 953. explicans quomodo agatur vera Poenitentia: « Omnino, inquit, in iis, qui veram, et seriam Poenitentiam agunt, necessaria est contritio. » Et pag. 954. docet, contritionem acrem ac vehementem esse debere: a Hinc sequitur, inquit, dolor conscientia;, graviter dolentis se peccasse, et peccatis offendisse Deum. » Calvinus lib. nr. Institui, cap. 4. § 2: « Equidem, inquit, sedulo et acriter instandum esse fateor, ut quisque amare deflendo sua peccata, se ad eorum displicentiam et odium magis acuat. » Et §. 3: « Diximus et nos, inquit, quodam loco, nunquam sine Poenitentia obvenire peccatorum remissionem; quod nulli nisi afflicti, et peccatorum conscientia vulnerati, Dei misericordiam implorare sincere possunt. » Hsec ille.
Quamvis autem iisdem in locis dicant, ac protestentur se non facere contritionem causam, aut meritum remissionis peccatorum, et Calvinus jactet se sustulisse illa animarum tormenta, quod contritio debita prsestanda sit, tamen ex iis, qua) ipsi docent, apertissime sequitur, neminem ex sententia ipsorum sine vera, seria, graviquo contritione justificari, sive ea contritio justificationis causa sit, sive conditio tantum, sive quid aliud; id
Chapter 32 of 63