Skip to the text

Caput XV. Nullum esse peccatum, quod per veram Poenitentiam non deleatur

Sequitur quaestio nona: Utrum omnia peccata per veram Contritionem sive Poenitentiam deleantur: est autem duplex sensus hujus quaestionis. Alter, an omnis peccator possit agere poenitentiam: sunt enim qui existiment, interdum aliquos, vel ob multitudinem, vel ob magnitudinem peccatorum ita deseri a Deo, ut numquam sint auxilium divinum ad recte poenitendum habituri. Alter sensus est, an si quis egerit Poenitentiam, nulla sit tanta peccatorum multitudo, vel gravitas, qua; poenitendo non possit expiari. Nam et Novatiani videntur in ea sententia fuisse, ut ob gravissima quaedam scelera nulla ratione Deus placari posset, ut ex Paciano in epist. 3. ad Sympronianum, et ex Ambrosio lib. i. de Poenitentia, cap. 9. et lib. ii. cap. 2. et 4. intelligimus: et Richardus Armachanus, lib. ix. quaestionum Armcnorum, cap. 27. probabile esse docuit, ob quaedam ingentia crimina non posse veniam impetrari, etiamsi ageret peccator quidquid posset pro venia impetranda. Sed quoniam de sensu priore tractandum erit in disputatione de gratia, et libero arbitrio: nunc solum de posteriore breviter disseremus.

Illud igitur affirmamus, non ut probabile, quemadmodum loquitur Armachanus, sed plane ut certum, et apud Catholicos exploratum, nullam esse peccatorum multitudinem, vel gravitatem, quae per veram Poenitentiam non expietur. Nam in primis Ezech. xviii.. et 33. Deus saepius clamat: Nolo mortem peccatori; et sine ulla exceptione veniam pollicetur omnium iniquitatum, si impium serio poenituerit vitee praeterita;, cum emendationis proposito: quod idem in Isaia cap. 1. et 55. et in Jerem. cap. 18. et aliis Prophetis legimus. Porro Joel n, cap. 32. addit particulam universalem: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Nemo autem serio Poenitentiam agit, qui non invocet nomen Domini: nam in eodem cap.

describens idem Propheta Poenitentiam, ait Convertimini ad me in toto corde vestros, in jejunio, fletu et planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et infra: Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes ministri Domini et dicent: Parce Domine, parce populo tuo.Et Jonae m: Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine.

In Testamento novo Matth. xi. Dominus sine exceptione omnes invitat ad se: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. xvi, omnium peccatorum solvendorum sine exceptione Petro potestatem tribuit: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelo. Matth. xvm, rursus generatim dicit Apostolis: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis. Et ibidem de numero, ne forte quis peccata alicujus ob frequentes lapsus irremissibilia esse crederet, non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies peccata dimittenda esse admonuit, numerum certum ac finitum, pro incerto et infinito ponens, ut Origenes, Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus, et alii Patres in commentario hujus sententia3 annotarunt. Et Joan. xx. sine exceptione personarum: Quorum, inquit, remiseritis peccata, remittuntur eis. Cum igitur Dominus omnes ad se peccatores invitet ac vocet, quis audebit aliquos excludere? cum ille, quaecumque solvuntur a suis in terra, soluta esse dicat in ccelis, quis obstrepere audebit, ac dicere quaedam esse peccata, quee per veram Poenitentiam, et Sacerdotum ministerium solvi nequeant? cum ille, quorum peccata Apostoli remiserint, iisdem remissa esse testetur, quis erit tam temerarius, qui aliorum peccata irremissibilia esse disputet? cum ille denique toties remittenda esse peccata judicaverit, quoties ad Poenitentiam is qui peccavit redierit, quis indulgentiam Dei ad certam mensuram ac numerum peccatorum restringet?

Accedit Ecclesiae Catholicae definitio. Nam in primo capite Concilii Lateranensis OEcumenici, et frequentissimi, quod sub Innocentio III. celebratum est, habetur ea sententia: « Si post susceptionem Baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram potest semper Poenitentiam reparari; » cui sententiae consentiunt omnium fere Pa¬

trum testimonia. Hilarius can. 18. in Matth. (i Neque fas est, inquit, nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta. » Ambrosius lib. n. de Poenitentia, cap. 4: a Omnibus, inquit, conversis pollicetur veniam, quia scriptum est: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. » Hieronymus in epist. ad Oceanum, de digamia: « Frustra, inquit, mortuus est Christus, si aliquos vivificare non potest: mentitur Joannes Baptista, et digito Christum, et voce demonstrans: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; si sunt adhuc in saeculo, quorum Christus peccata non tulerit etc. ». Augustinus lib. i. Retract. cap. 19. revocat, quod in lib. i. de sermone Domini dixisse videbatur, esse ingens aliquod peccatum quod nulla ratione remitti possit: « Addendum, inquit, fuit: Si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam: quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto, non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur. » Eamdem sententiam apud Basilium, in epist. ad Virginem lapsam, Chrysostomum in epistolis duabus ad Theodorum de reparatione lapsi, atque apud alios passim invenies.

His addi possunt exempla Scripturae divinae. Nam in Regibus Israel pejorem Achabo, et in Regibus Juda pejorem Manasse non facile reperies: uterque tamen per Poenitentiam veniam impetravit. Vide de Poenitentia Achab, lib. m. Regum, cap. 21; de Poenitentia Manasse lib. n. Paralip. cap. 33.

In Testamento novo orat Stephanus, Actor. 1, pro lapidatoribus suis, qui tamen Spiritui sancto resistebant, ut ipse illis dixerat: et, ut ab Augustino paulo ante audivimus, pro iis non imprudenter oratur, de quibus non desperatur. Actor, vm. hortatur Petrus Simonem Magum ad Poenitentiam, eumque corripit, qui tamen gravissime peccaverat: et, ut loquitur Augustimus serm. 11. de verbis Domini: «Quis est fructus correptionis, sine ulla spe remissionis? » ii. Corinth, 2. Paulus Corinthium illum ad indulgentiam recipit, quem jusserat i. Corinth. 5. tradi Satanae, et de quo dixerat: « Auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter Gentes, ut uxorem patris sui aliquis habeat. »

Chapter 37 of 63