Skip to the text

Caput VII. Solvuntur objectiones

Prima objectio continet exempla multorum qui testimonio Scriptura? et Patrum, justificationem adepti esse videntur sine formali proposito vita? melioris. Nam II Reg. xii. David mox justificatus est, ut corde et ore dixit: Peccavi Domino. De qua re loquens Augustinus homil. ii:«Tres, inquit, syllaba? sunt, » Peccavi, « sed de his tribus syllabis flamma sacrificii coram Domino ascendit in coelum,» et Chrysostomus homil. 9. de Poenitentia: «Dic,» inquit, «peccavi, et solvisti peccatum». De Manasse II Paralip. xxxm, nihil aliud legimus, nisi eum Poenitentiam egisse, et orasse Dominum. De Ninivitis, Jonae m, habemus conversionem a peccatis, jejunium, saccum, et orationem: propositi melioris vitae nulla mentio. Idem dici potest de filio prodigo, Lue. xv. et publicano, Luc. XXVIII.

Respondeo, ex allatis exemplis non potest recte colligi, Davidem, Manassem, et ca?tcros, sine formali proposito vita? melioris justificatos esse. Nam etiamsi David non dixerit nisi « Peccavi », tamen credendum est, eo modo verbum illud ab eo pronuntiatum, quo pronuntiari oportebat, ut tam subita sequeretur justificatio. Neque enim quicumque dicit, « Peccavi », justificatur: cum sciamus Judam dixisse Matth. xxvii: Peccavi tradens sanguinem justum, et tamen justificatum minime fuisse. David igitur perfecta conversione a Deo intus mutatus est, et dolorem de peccato, et propositum non peccandi, sine dubio habuit, quod et coram Nathan uno verbo, et multis verbis in Psalmis suis postmodum expressit. Porro de Manasse cum Scriptura dicat eum egisse Poenitentiam valde, quis prohibet, nomine Poenitentia? non solum dolorem de peccato, sed etiam propositum vitee melioris, et opera Pcenitentiee eo loco accipere? Conversionem quoque Ninivitarum a Jona expressam, non video cur ad solam peccati detestationem restrin-

gere cogamur, cum etiam opera Poenitentia: in eis legamus, quoe sine proposito bene vivendi effici non poterant. Denique publicanus, et filius prodigus, qua fronte veniam peccatorum postulassent, nisi decrevissent non amplius eum offendere, a quo veniam postulabant? Ac ut intelligas, non posse ex solis verbis judicium fieri de animo pcenitentis, expende quid Apostolus dixerit, cum a Christo vocatus, et ea vocatione conversus, et justificatus fuit: nam neque peccasse se dixit, neque peccata detestari, sed solum: Domine, quid me vis facere? Act. ix. 6. Quemadmodum igitur non licet argumentari, Paulum non habuisse de peccatis suis dolorem, etiamsi verbis nihil aliud expresserit, nisi propositum Domino serviendi, sic etiam non oporteret colligere Davidem, Manassem, et ca?teros in exemplum adductos, non habuisse propositum recte vivendi, etiamsi verbis nihil aliud expressissent, nisi dolorem atque odium peccatorum.

Secunda objectio: « Contritio seu Poenitentia, supposita fide et spe, per legem et gratiam Dei, sufficit Christiano ad veniam obtinendam. At contritio non includit proprie, nisi actum, quo nolumus Deum offendisse: igitur sine proposito formali vitandi deinceps peccata per solani peccati pra?tertii detestationem justificari possumus. )> Assumptionem probat duobus argumentis. Primo, quia nomen Poenitentia?, lumgra?cum tum latinum, ad praeteritum, non ad futurum respicit. Secundo, quia propositum vitandi peccata, proprie actus est charitatis, sive obedientia?, non Poenitentia?.

Respondeo: assumptio argumenti falsa est. Nam Concilia, Florentinum et Tridentinum supra citata apertissime ponunt in definitione contritionis, propositum non peccandi de detero; et idem docent ex R. Gregorio Theologi omnes, qui Poenitentiam definiunt: « Admissa peccata plangere, et plagenda non admittere. » Et sanctus Thomas, quem in hac parte sequimur, in 3. par. Summa? qusest. 87. art. 1: « Pertinet, inquit, ad rationem vera? Poenitentia?, quod non solum homo doleat de peccato praeterito, sed etiam proponat cavere de futuro », et idem confirmat in responsione ad primum, et alibi multis in locis.

Quod autem contra objicitur de nomine Poenitentia?, vanum est: nam, uteeepe diximus, nou tam sequenda est etymologia, quam usus Scripturae et Patrum, in vera significatione vocabulorum assequenda. Neque verum est, quod objicitur, Graecam vocem psTavoiav, ad praeteritum, non ad futurum respicere: nam Tertullianus Graecae linguae peritissimus, lib. 2. in Marcionem, disertis verbis contrarium asserit, cum sic loquitur: <( In Graeco sono, Poenitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum est. » Et sane, p.stdvoiav, si etymologiam inspicias, nihil est aliud nisi post sapere: proinde ad futurum potius, quam ad praeteritum pertinet. Sed haec, ut dixi, inania sunt.

Quod vero addebatur in probatione assumptionis, propositum cavendi peccata esse actum charitatis, vel obedientiae, non Poenitentiae, facile retorqueri potest in auctorem. Nam etiam actus ille, quo nolumus Deum offendisse, charitatis est, si absolute consideretur. Quemadmodum igitur actus, quo nollemus Deum offendisse, absolute charitatis est, et tamen ut refertur ad peccatum delendum, et amicitiam cum Deo reconciliandam Poenitentiae est: sic etiam propositum vitandi peccata, absolute charitatis, vel obedientiae est, cum etiam justis conveniat, qui non indigent Poenitentia; tamen ut assumitur ab eo qui peccavit, ad compensandam injuriam Deo factam, et amicitiam redintegrandam, Poenitentiae est. Siquidem Poenitentia, ut sanctus Thomas docet 3. par. queest. 85. art. 3. pars quaedam est potentialis justitiae, cujus proprium officium est, compensare injuriam Deo factam, ut inde reconciliatio consequatur: compensatur vero injuria per detestationem peccati, et propositum servandi mandata, et caetera omnia adhibendi, quae Deus requirit.

Tertia objectio: « Dolor de peccatis propter offensam Dei, virtute includit propositum non peccandi de eaetero: igitur ad reconciliationem sufficiet, etiamsi non distincte feratur in futura. Qui enim sic dolet, non minus perfecte uniri poterit Deo, quam ille, qui actu haberet ejusmodi propositum. »

Respondeo: si quid hoc argumentum concludit, efficiet etiam, ut propositum peccata vitandi, in quo virtualis dolor de praeteritis continetur, sufficiat ad reconciliationem, sine formali ac distincto dolore de peccatis admissis; quod tamen disertis verbis negat is, cu¬

jus nunc argumenta refellimus. Dico igitur non posse fieri, ut verus sit in animo dolor de peccatis admissis, quin continuo oriatur etiam propositum vitandi peccata futura: sicut neque e contrario fieri potest, ut quis ex vera charitate propositum animo concipiat non peccandi, quin continuo exurgat dolor de peccato admisso, et nondum per indulgentiam Dei dimisso; neque erit vera contritio, quae dolorem afferat de peccato preeterito, sine proposito non peccandi de coetero; neque erit vera charitas, quae amorem justitiae sine peccati odio gignat in eo, qui sibi peccati lethalis conscius sit.

Quarta objecto: «Apud homines benignos sola vehemens patratae culpae detestatio, nonnunquam impetrat illius veniam: Deus autem longe magis benignus est, quam ulli homines sint, neque credibile est, Christum expectare voluisse ut Petrus decerneret nunquam amplius peccare, sed continuo peccatum ei remisisse, cum eum amare plorantem vidit. »

Piespondeo: benigni homines ad solam culpae confessionem ac detestationem ignoscunt, quia non dubitant, quin ii, quos ita culpas detestari vident, jam animo propositum conceperint non peccandi de eaetero: nam alioqui etiam per tormenta promissionem illam extorquent. Porro S. Petrum dum amare flebat, simul et peccatum detestatum esse, et propositum non peccandi concepisse, et veniam etiam a Deo, si non ore, certe corde postulasse, omnino credibile est: id enim experimur in nobis, et in aliis, qui spiritu compunctionis accepto, serio peccata sua detestantur ac deflent.

Quinta objectio. Petitio veniae cum displicentia peccati, licet sit absque formali proposito devitandi peccata, satis est ad obtinendam remissionem peccatorum. Isai. lv: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus. Quis non videt, sola Iiic duo requiri ab impio, ut obtineat apud Deum misericordiam, et eam illum praestare, si detestetur peccata sua, et misericordiam ab ipso humiliter flagitet? «Facile, inquit, Ambrosius de Deo, lib. 7. in Lucam, cap. 66, reconciliatur, quando impense rogatur. »

Respondeo: sa)penumero Scriptura divina tribuit vim justificandi, aut etiam salvandi, diversis rebus; non quod solee illee justifica-

re, aut salvare possint, sed quod illse vim suam habeant ad justificationem, aut salutem, et ad eum finem perducant, si tamen csetera non desint. Sic legimus Itom. m. Arbitramur justificari hominem per fidem. Eccle. i. Timor Domini expellit peccatum, Rom. vm. Spe salci facti sumus. Luc. vn. Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tob. xn. Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata. Tit. m. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Jacob. i. Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. II mc et alia id genus in sacris litteris passim leguntur: nequetamen ullus est, qui inde colligat, solum timorem, aut solam spem, aut solam eleemosynam, aut solum verbum, sine fide, et dilectione, aliisque ad eumdem finem requisitis, sufficere posse ad salutem. Sic igitur etiamsi detestationi peccatorum et orationi alicubi Scriptura justificationem tribueret; nou tamen colligere oporteret, sola illa sufficere, sed illa quidem vim suam habere, et plane justificare, si cect tera non desint.

Adde, quod jn verbis Isaim citatis, nou intelligo cur non potius propositum vitee melioris, quam peccatorum detestatio commendetur. Nam illa verba: Derelinquat impius viam suam, non tam significare videntur, oportere ut impius peccata sua defleat, quam ut cesset a peccato, et novam vitam instituat; hoc enim est derelinquere viam suam; non incedere antiquo et usitato itinere, sed novam arripere atque ingredi viam. Pari ratione verba illa sequentia: Et revertatur ad Dominum, quid aliud, quseso, significant, quam ut impius Deum diligere, eique placere studeat? id vero sine proposito servandi mandata, fieri non potest; nam. Si diligitis me, Dominus ait Joan. xiv. mandata mea servare.

Sexta objectio: « Potest contingere, subita morte aliquos ita praeveniri, ut meminisse quidem possint peccatorum, quai admiserunt, et de eis dolentes, et clamantes: Domine miserere, de vita discedant, a Aequam quidquam de futuris cogitare, vel decernere quiverint. Numquid ii venia carebunt? quid regidius? quid durius? quid inclementius dici potest? Accedit, quod felix ille latro, qui cum Christo pendebat in Cruce, non legitur propositum vitae melioris habuisse, sed tantum pec¬

cata sua detestatum, ad Christi misericordiam confugisse. » Luc. 23. « Et in Sacramento Poenitentia! absolvendus censetur, qui signa doloris de peccatis ostendit, etiamsi nullo signo declaret quid in futurum proponat. »

Respondeo, non facile concedo id posse contingere, ut quis ex vera dilectione Dei peccata defleat, et eorumdem indulgentiam postulet, quin saltem animo proponat, Deum non amplius offendere: neque periculum est, ut hujus propositi obliviscatur, cum non solum charitas, sed etiam natura ipsa suggerat, non posse pacem cum Deo componi, nisi propositum adsit non peccandi de esetero. Quod ad latronem attinet, is neque peccata detestatus, neque vitam meliorem proposuisse aperte legitur; sed solum justum supplicium suum agnovisse, Ghristoque dixisse: Memento mei dum veneris in regnum tuum; verumtamen ex impetrata venia manifeste colligimus, eum vera fide, atque ardenti charitate ad Deum fuisse conversum, et ea omnia, licet brevissimo temporis spatio, praestitisse, quee ad veram et legitimam Poenitentiam internam requiruntur. Porro, qui signa doloris ostendunt, etiamsi forte loqui nequeant, recte in Ecclesia absolvuntur, quia veram peccatorum detestationem, cum proposito peccata deinceps vitandi, in corde gerere, non temere judicantur.

Septima objectio: « Patres veteres, et ipsum Concilium Tridentinum, sess. 6. cap. 14. cum Poenitentiam, secundam post Baptismum tabulam appellarunt, ad peccatorum detestationem sine dubio respexerunt: fieri potest igitur, ut aliquis interdum, sine proposito non peccandi de caitcro, per solam detestationem peccatorum justificetur.

Respondeo: nec Patres, nec Synodus, ad solam peccati detestationem, tabula! similitudinem retulerunt, sed ad totam, atque integram Poenitentiam: imo Concilium non tam Poenitentiam, quam Poenitentise Sacramentum, secundam tabulam appellavit.

Chapter 29 of 63