Praefatio
De Poenitentias partibus, Contritione, Confessione, et Satisfactione disputaturi, a Contritione, ut rectus ordo postulat, initium faciemus: de qua Poenitentias parte duabus de causis pauca dicenda essent. Primum, quod multa, quae de Contritione hoc loco dici possent, commodius in disputatione de justificatione disputari posse videntur. Deinde, quod Lutherani jam pene recesserint ab illis erroribus, quos initio de Contritione Lutherus docuerat. Certe Marti nus Kemnitius in ii. par. Examinis Tridentini Concilii cap. iv de Poenitentia, fere admittit omnia, quas in eodem Concilio de Contritione definita sunt: sed quoniam eas Concilii definitiones, adversus antiquos Lutheri errores constitutas esse non ignorabat, ne Lutkerum tam aperte damnare, et etiam ne nihil dicere videretur, variis calumniis et mendaciis doctrinam Concilii perperam interpretando, odiosam reddere conatus est. Eas calumnias et mendacia jam supra notavimus, et quantum necesse videbatur, abstersimus, in primo libro cap. vi.
Casterum, ne opus lioc nostrum imperfectum relinquamus, operae pretium esse duximus, doctrinam Ecclesiae Catholicae in medium afferre, et quae vel Lutherus objecit olim, vel nunc ejus discipuli adversus eam objiciunt, breviter refutare.
Chapter 22 of 63