Skip to the text

Caput II. Contritionem esse actionem bonam, et liberam atque ad Evangelium pertinentem

Ut a prima quaistione principium faciamus, sciendum est, magnam partem Lutheranorum, in ea sententia esse, ut Contritio nihil sit aliud, nisi terror quidam conceptus ex consideratione peccatorum, et suppliciis, quae divina lex peccatoribus comminatur. Cui dogmati tria veluti paradoxa adjungunt. Primum, Contritionem non esse liberam, sed coactam, et extortam; imo non esse actionem, sed meram passionem: non enim homo se ipse conterit, ut ipsi dicant, sed Deus est qui eum conterit malleo legis, et minarum. Secundum, Contritionem ad legem, non ad Evangelium pertinere; lex enim est, quae supplicia comminando terret, Evangelium autem Christum offerendo consolatur: proinde Poenitentia, qua? Contritione, et Fide (ut ipsi loquuntur) constat, partim a Lege, partim ab Evangelio pendet. Tertium, Contritionem non modo non esse opus bonum, sed etiam

hominem omni bono opere spoliare; et peccatis ac maledictionibus replere, et eo modo mortificare, atque occidere, ut deinde per fidem vivificetur, et resurgat, ac bonis omnibus repleatur.

Lutherus in prima disputatione contra antinomos, propositione 2. scribit, Contritionem esse tactum, et sensum legis in conscientia: et propositione 30. scribit, esse afflictionem, ac passionem, quam conscientia pati cogitur, etiamsi nolit. In articulis quoque Smalehaldieis, tit. de Poenitentia, dicit Contritionem non esse activam sed passivam; et comparat legem fulmini prosternenti, et citat verba illa Hierem. 23: « Verba mea sunt quasi malleus conterens petras. »

Eamdem sententiam acriter tuentur Joannes Wigandus, et alii rigidi Lutherani, ut intelligi potest ex Colloquio Altemburgensi: nam in collatione 4. ubi respondent rigidi Lutherani ad tertium scriptum Wirtcmbergensium, sive mollium, et (ut in eo colloquio nominantur) Electoralium Lutheranorum, in argumento 21. haec verba habentur: « Tam lex, quam Evangelium, ad conversionis doctrinam pertinent; quae tamen confundenda non sunt. Lex quidem. ad Contritionem pertinet, Rom. 3, sed Evangelium ad secundam partem conversionis, nempe ad Fidem, referendum est. » Et infra: « Contritio non est opus nostrum, est potius passio nostra, qua conterimur, et concutimur. » Et infra: « Nos passivi tantum sumus, nos nihil agimus, sed patimur: ipse Deus nos conterit, non ipsi nos. » Et infra: « Proprietates Contritionis sunt, hominem vel pertinacem, vel hypocritam, exuere et expoliare ab omnibus suis bonis operibus, cumque replere innumerabilibus peccatis, hoc est, cognitione peccatorum, concutere eum timore, tremore, horrore. » Et infra: « Manifestum igitur est, legem ad Contritionem pertinere, Contritionem autem nos privare omnibus operibus bonis coram Deo in negotio salutis; et peccatis, atque maledictione nos replere. »

Ad eamdem sententiam accedere videtur Kemnitius, qui in 2. parte Examinis Tridentini Concilii cap. 3. de Poenitentia pag. 942. et 943. docet, Contritionem ad legem pertinere, Fidem ad Evangelium. Et cap. iv, pag. 933. scribit, Contritionem non esse opus liberi arbitrii, cum Spiritus sanctus per verbum praedicatum, auditum, et cogitatum, illam in nobis excitet, inchoet, operetur, et efficiat. Idem scribit, Contritionem, nisi ac-

cedat Fides, quae statuat nobis remitti peccata propter Filium Dei; esse fugam Dei, et fremitum adversus Deum, quibus tandem ruitur in aeternum exitium. Haec ille.

Contra autem sentiunt, Contritionem esse opus bonum, et nostram actionem, et ad Evangelium pertinere, Lutherani molles, ut perspicuum est ex Colloquio Altemburgensi citato, ubi ponitur responsio Electoralium Theologorum ad quartum scriptum Saxonicorum: cum quibus etiam Calvinus sentit lib. in. Institut. cap. m. §. 20. Et hiec est verior sententia, et omnium Catholicorum: ut autem facilius, et clarius veritas comprobetur, subjiciam aliquot propositiones.

Prima propositio: « Contritio non est terror ex minis legis conceptus. » Haec propositio probata est in libro superiore cap. xix. et sane prater argumenta eo loco adducta, nomina ipsa, et metaphorae unde sumpta sunt ea nomina, satis aperte docent, aliud esse, terreri et contremiscere, aliud vero, conteri, molliri, et scindi. Potest enim re integra et dura commoveri, et tremere: at non potest dura simul et mollis, integra et scissa seu contrita permanere. Quemadmodum autem cum lapidea moles ita conteritur, ut in pulverem redigatur, duritiem et tumorem deponit, ut jam flecti et formari se facile sinat ad artificis arbitrium, sic etiam cor peccatoris durum ac tumidum, Dei legibus, et imperio resistens, per Contritionem mollitur, humiliatur, legi Dei subditur, pristinam suam duritiem et tumorem deponit. Et ideo in Scripturis idem est, cor contritum, et cor carneum: Deus enim quasi malleo conterit petras, ut dicitur Hier. 23. quando aufert cor lapideum, et donat cor carneum, juxta Ezechielem cap. n. ut exponit Hieronymus in commentario Hieremiee ad cap. XXIII.

Rursus fere semper humilitas cum contritione conjungitur, ut Psalm. xxxm. 19: Prope est Dominus iis, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabuntur. In quem locum Basilius, et Augustinus, pro tribulato, contrito legunt, et cor contritum, cor humile esse dicunt, qma sequitur in Psalmo: Et humiles spiritu salvabuntur. Sic etiam in Psalm. l. 19: Cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Quem locum tractans Chrysostomus liom. 9. in epistol. ad Hcb. docet Contritionem sine humilitate esse non posse. Cum igitur Contritio duritiem et tn-

morem, ac proinde peccati affectum, secum non patiatur, dubitari non potest, quin aliud sit Contritio, aliud simplex terror. Siquidem terrores in corde duro, et superbo esse possunt, ut perspicuum est in primis de Satana ct angelis ejus, qui credunt, et contremiscunt, Jaccbi ii, et tamen nec peccatum suum oderunt, nec tumorem aut obstinationem unquam deponunt. Planum est etiam de" Felice illo Syriae praeside, qui audiens Paulum de futuro judicio disputantem, non levem terrorem concepit, ut scribit S. Lucas Actor. 24, nec tamen Contritionem habuisse dici potest, cum retinuerit cor lapideum, et nec infidelitatem, nec c cetera sua peccata dimiserit.

Deinde, Scriptura Contritioni tantam vim tribuit, ut David dicat: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies, Psalm. L. 19. et Dominus apud Isaiam: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Isai. lxvi. 2. et* quod supra citavimus: Prope est Dominus iis, qui tribulato, id est, contrito, sunt corde, Psal. xxxiii, 19. Quis autem credat, terrores illos, qui in hominibus impiis, et in ipsis daemonibus esse queunt, a Deo non posse despici, et super eos, qui ita terrentur, semper Dominum clementer aspicere, ac prope esse Deum his, qui supplicia et tormenta sic timent, ut interim peccata non deserant?

Denique Scriptura divinae, et sancti etiam Patres cum describunt veram animi contritionem, non solos pavores, et terrores, sed genitus, lacrymas, suspiria, dolentis animi et peccata detestantis, nobis proponunt.

Secunda propositio: « Contritio non est passio, sed actio, et ea libera, non coacta. » Haec propositio adversus eosdem Lutheranos nullo negotio confirmari potest. Nam in primis extant apertissima pracepta divina de Contritione. Joelis ii, 13: Scindite corda vestra. Mattii, m, 2: Poenitentiam agite. Actor. xvii, 30: Nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique Poenitentiam agant. At ridiculum est, ad passionem coactam, et non potius ad liberam actionem, ejusmodi pracepta referre. Quorsum enim imperentur ea quae non sunt in nostra potestate, ct quae velimus, nolimus, tolerare cogimur? quis nisi amens, hortaretur aliquem, ut fulmine de ccelo cadente aut leone sibi occurrente, paveret?

Deinde Contritio gratissimum Deo sacrificium est, ut ex Psalm. lvi. supra ostendimus; et oculos Domini ad se trahit, ut ex cap. tavi. Isniie intelligf potest, et promissionem habet misericordiae, et gratia), ut Scriptura; passim testantur. At passio coacta nihil habet, unde placeat Deo, ut notum est: Contritio igitur non mera passio, sed actio, eaque voluntaria ac libem esse debet.

Denique non alia de causa Contritionem adversarii passionem esse volunt, et extortam, atque coactam, nisi quia sibi persuaserunt, Contritionem nihil esse aliud, nisi terrores illos ex minis prajceptorum conceptos: neque enim fieri posse videtur, ut menti objiciatur peccatum proprium, et simul ira Dei in peccatores, et supplicia aeterna peccatoribus praeparata, quin terror et pavor ingens hominem ista cogitantem invadat. Atqui jam satis ostendimus, longe aliud esse Contritionem, quam istos terrores. Et licet etiam terrores isti Contritio dici possent, adhuc tamen non coacti, sed liberi dici deberent:

• nam supplicia ista, quae Deus peccatoribus comminatur, non ut praesentia, et visibilia objiciuntur oculis, sed ut futura, absentia, invisibilia, objiciuntur menti. Proinde nisi quis serio animum applicet ad ea cogitanda, •non facile commovetur: applicare autem animum ad ea, vel ab eis eumdem animum avocare, in nostra potestate est. Quocirca plurimi conciones audiunt, et libros sacros legunt, qui tamen non extimescunt: et Dominus ipse, cum per Prophetas, tum per se ipse, ad hunc timorem hortatur, quod sane non faceret, si timere, vel non timere, in potestate nostranon esset. Ecclesiast. xii. 13: Time Deam, et mandata ejus observa. Ecclesiast. vn. 31: In tota anima tua time Dominum. Psalm. xxxiii, 10: Timete Dominum omnes sancti ejus. Luc. xii, 5: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam; ita dico vobis, hunc timete.

Sed unum est argumentum, quod et Lutherus, et Lutherani passim objiciunt. Hieremia; x.xm, 28, 29: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus? numquid nonverba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petras? certe ignis violenter comburit, quidquid illi objicitur; et malleus petras conterit, sine ulla ipsarum cooperatione.

At facilis responsio est. Nam, ut S. Hieronymus in commentario loci hujus admonet, comparat Dominus verba sua cum verbis falsorum Prophetarum, atque in eo discri¬

men ponit: quod illi praedicarent ea, quae auditoribus placebant, quaeque eis nihil prodesse poterant, cum essent vana, et falsa; unde etiam paleas nominat, quae medullam non habent, neque alere et satiare possunt; ipse vero per Prophetas suos, flagella, et supplicia imminentia nuntiaret, et non dulcia, sed utilia condonaretur, quae vim habebant ad Poenitentiam commovendi. Itaque Dominus verba sua, triticum, ignem, et malleum appellavit: triticum, quod utilia, et solida essent; ignem, quod acriter pungerent, ac pudore afficerent auditores; malleum, quod ad conterenda et humilianda corda non parum valerent. Proinde metaphora ignis et mallei, non ad tollendam hominum cooperationem, sed ad efficaciam praedicationis propheticie indicandam, atque ad eam, a somniis et falsis pollicitationibus Pseudoprophetarum distinguendam, referenda est. Alioqui, sicut ipse Dominus dicitur verbo suo quasi malleo petras conterere, quia Contritionem in nobis, partim interna gratiae aspiratione, partim externa praedicatione operatur: sic etiam dicuntur homines corda sua conterere, quia divinae operationi per liberum cooperantur arbitrium. Sic enim legit Augustinus in Psalm. xxxiii, 19: Juxta est Dominus iis, qui obtriverunt cor, pro eo quod nostra editio habet: Prope est Dominus his, qui tribulato sunt corde. Et perspicue Joelisu, 13, Dominus clamat: Scindite corda vestra. Et sicut Ezechiel. xxxvi, 26, Dominus ait: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum, sic etiam ait Ezechiel. xvm, 31.: Facite lobis cor novum, et spiritum novum. Et sicut Michece vii, 19, legimus: Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra, sic etiam legimus Ezechiel xvm, 31: Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras. Et quemadmodum nos Deum oramus: Converte nos Deus salutaris noster, Psahn. lxxxiv, 5, sic ille vicissim postulat a nobis: Convertimini, et agite Poenitentiam, Ezechiel. xvm, 30.

Quare cum et Deus conterat corda nostra, et nobis imperet ut ea scindamus, et conteramus; cum det nobis cor novum, et velit, ut nos ipsi nobis faciamus cor novum, cum projiciat peccata nostra, et nobis, ut ea projiciamus, mandet; cum nos ipse convertat, et Poenitentiam nobis inspiret, et simul, ut convertamur, et Poenitentiam agamus, jubeat; nulla remanet dubitatio, quin ad Contritionem nostram vere co operemur, et sit

Contritio non mera passio, sed etiam actio eaque voluntaria, ac libera.

Tertia propositio: « Contritio ad Evangelium maxime pertinet. » Hsec est adversus eosdem Lutheranos, et probatur primo ex vaticinio Ezechielis cap.xi et xxxi. ubi Domi nus pollicetur filiis Testamenti novi, spiritum novum, et cor carneum pro corde lapideo: idem enim est, cor lapideum et cor durumidem etiam cor carneum et cor contritum, ut S. Hieronymus docet in illud Hier, xxm • Quasi malleus conterens petram.

Secundo id probatur. Nam Christus auctor Evangelii, Contritionem praedicavit cum diceret Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Matth. iv. et rursus: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad Poenitentiam, Luc. v. Apostoli quoque a Christo missi ad evangelizandum, exeuntes praedicabant, ut Poenitentiam agerent, Mare. 6. Et rursus post resurrectionem suam explicans Christus Lucae ultim. quod Evangelium praedicandum esset in nomine suo: Oportet, praedicari Poenitentiam, et remissionem peccatorum, in omnes Gentes, Luc xxiv. Petrus dicit Christum exaltatum a Patre, ad dandam Poenitentiam Israeli. Actor, xi: Ergo et Gentibus Poenitentiam dedit Deus ad vitam. Actor, xvn: Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique Poenitentiam agant. Actorum xx. Paulus praedicasse dicit Judaeis atque Gentilibus Poenitentiam in Deum, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum: et cap. xxvi, iterum affirmat se praedicasse, ut Poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna Poenitentiae opera facientes. Ac ne omnia prosequamur, plena sunt volumina Evangelica et Apostolica testimoniis. Quare nisi a Poenitentia Contritionem excludere velint, aut Christum et Apostolos non Evangelii, sed legis veteris praedicatores faciant, non possunt ullo modo negare, quin Contritio ad Evangelium proprie pertineat.

Praeterea lex vetus, ut a nova distinguitur, non habet promissionem gratiae, neque ejus opera Deo sunt grata. Nam si ex lege esset justitia: Christus gratis mortuus esset ait Apostolus Gal. ii. et, Qui operatur, nimirum

sine gratia, quae propria est Testamenti novi, habet gloriam, sed non apud Deum, Roman. iv, et, Idoneos nos fecit ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu: littera enim occidit, spiritus vivificat. II Cor. m. ubi littera legis sine spiritu Evangelii, tantum abest, ut vitam afferre dicatur, ut etiam dicatur occidere. xVt Contritio Deo gratissima est, et gratiae, ac vitae promissionem habet. Sacrificium Deo spiritu contribulatus. Psalm. 50. Sacrificium autem ideo nominatur, quia instar sacrificii Deo grata et accepta Contritio est. Item in eodem Psalmo: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies. Et Isai. lxvi. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu? Et Deut. iv. Invenies eum, si quaesieris in toto corde tuo, et in tota tribulatione animae luce. Et Ezechiel. xvm. Si impius egerit Poenitentiam etn. vita vivet_. Cum igitur habeat Contritio, sive Poenitentia, quae potissimum in Contritione consistit, promissionem gratiae, et vitae; sine dubitatione ad Evangelium potius, quam ad legem pertinere dicenda est.

Denique si ulla ratio esset, cur Contritio ad legem rejicienda videretur, ea potissimum esset, quia proprium legis est terrere, ut Evangelii proprium est consolari. At jam ostendimus, Contritionem non esse terrorem a lege incussum. Et praeterea neque illud est verum, Evangelii propriam esse consolationem, non autem minas: siquidem Evangelium, ut mirifice consolatur obedientes, et fideles, ita vehementer in obedientes, et infideles exterret. Sic enim de Christo Joannes concionatur: Cujus ventilabrum in manu ejus, et permundabit arcam suam, et congregabit triticum in horreum suum: paleas autem comburet igni inextinguib ili. Matth, m. et ipse Dominus nonne passim Matth. v. xm. xxiv. et xxv. Mare, ix. Luc xn. et alibi, minatur gehennam, ignem inextinguibilem, vermem qui non moritur, tenebras exteriores, stridorem dentium, supplicium sempiternum? Et quid est, quod Apostolus ait in ipso principio epist. ad Rom. Non erubesco Evangelium, virtus enim Dei est, in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco, Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est; justus autem ex fide vivit. Revelatur enim

ira Dei de coelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei injustitia detinent? Corte hoc loco perspicue Paulus docet, Evangelium continere non solum credentium salutem, sed etiam minas irae Dei erga peccatores. Quare nulla omnino remanet dubitatio, quin Contritio ad Evangelium pertinere dicenda sit.

Quarta propositio: « Contritio non spoliat hominem bonis operibus; et peccatis, ac maledictionibus replet, sed contra potius, et ipsa est opus bonum, et a peccatis liberat, et bona opera, ac benedictiones adducit. » Haec propositio satis probabitur, si fundamenta adversariorum cognoscantur, et evertantur.

Duo sunt igitur fundamenta ipsorum. Unum, quia experientia testatur, eos, qui veram Contritionem peccatorum habent: seipsos contemnere, ac detestari, nihilque in se boni, sed multa mala agnoscere, atque idcirco se indignos gratia, dignos odio, et suppliciis judicare. Alterum, quia terrores illos, quos ipsi contritionem vocant, antequam fides certa remissionis peccatorum accedat, nihil aliud esse volunt, nisi fu gam Dei, fremitum adversus Deum, viam ad desperationem, atque exitium sempiter num.

Sed in utroque multum errant. Nam quod homo se bonis operibus vacuum, et peccatis onustum cernat, non est Contritionis effectus, sed partim humilitatis, partim discussionis, et cognitionis sui ipsius: Contritio vero, cognitionis non causa est, sed effectus. Non enim quia conteritur quis, ideo se peccatis plenum agnoscit, sed e contrario, quia se videt peccatis plurimis coopertum, ideo conteritur, angitur, dolet. Quemadmodum in rebus corporalibus, non ideo vulneribus ac morbis replemur, quia dolemus: sed quia vulneribus ac morbis nos plenos cernimus, ideo dolemus. Et facinorosi homines, non quia supplicium timent, et viso patibulo ac judice, terrentur, ideo furtis, rapinis, homicidiis replentur; sed contra, ideo timent ac terrentur, quia furta, rapinas, homicidia sua noverunt. Perperam igitur loquuntur adversarii, cum nos per Contritionem omnibus bonis operibus spoliari, et peccatis ac maledictionibus repleri affirmant.

Deinde, quod attinet ad alterum funda¬

mentum, nihil absurdius dici potest, quam, Contritionem ante certam illam fidem remissionis peccatorum, esse fugam Dei, fremitum contra Deum, viam ad desperationem, et exitium sempiternum; praesertim apud adversarios, qui Contritionem, etiam ut fidem praecedit, a solo Deo esse contendunt. Nam et Kemnitius loco notato dicit, Contritionem esse opus Spiritus sancti in nobis, non autem liberi arbitrii: et Lutherani Ili Saxonici, sive rigidi, in colloquio Altemburgensi, loco antea citato, dicunt Contritionem esse opus bonum, sed Dei, non hominis; hominem enim pati, non agere dum conteritur. At si Contritio ista opus Dei est quo pacto tam mala est, ut sit fuga Dei, fremitus contra Deum, et via ad desperationem, et exitium sempiternum? num Deus in nobis id efficit, ut eum fugiamus, ut contra eum fremamus, ut in desperationem, et exitium sempiternum ruamus? Heec sane opera non Deo, sed Diabolo actore digna sunt: nisi cum Manichaeis etiam Diabolum Deum faciatis.

Deinde Ninivitae, teste Jona cap 3. nonne de remissione peccatorum dubitabant, cum dicerent: Quis scit si convertatur; et ignoscat Deus? et tamen territi et compuncti ad praedicationem Jonae, non fugiebant a Deo, neque adversus eum fremebant, sed eum potius poenitentiae operibus placare satagebant, et ea ratione tandem misericordiam impetrarunt. Vera igitur Contritio etiam sine certa fide remissionis peccatorum, non est fuga Dei, neque replet hominem peccatis, neque bonis operibus privat, sed est potius sacrificium Deo potissimum, et antidotus peccatorum, et via ad gratiam, et salutem.

« Compunctio, » inquit S. Ephrem in lib. de judicio extremo cap. 5, « sanitas animae est, illuminatio mentis est: compunctio remissionem delictorum nobis acquirit; conpunctio Jesum unigenitum facit in nobis habitare. » Et infra: « Grandis, inquit, virtus est lacrymarum, multumque praevalent lacrymse, quae secundum Deum sunt. » Et S. Joannes Chrysostomus hom. 5. de Poenitentia « Poenitentia, inquit, est medicamentum, peccatum extinguens, donum ccelitus datum, virtus admirabilis, gratia vim legum superans. » Atque ad eumdem modum loquuntur eseteri Patres, quos non est opus hoc loco adducere,

Chapter 24 of 63