Skip to the text

Caput V. Solvuntur objectiones

Neque Lutheri argumenta ullius sunt, ponderis. Objiciebat ille in primis nomem Graecum Poenitentiae ge-ravota, quod Lactantii testimonio Recipiscentiam significat.

Sed vanum est, etymologiam potius nominis, quam usum ejus considerare. Nam idem Lactantius lib. 6. divinarum institutionum cap. 24. ubi nomen illud pe-dvoia Resipiscentiam significare dicit, addit, eos vere resipiscere, quos errati pcenitet, et qui se ipsi castigant dementite. Et Tertullianus, qui lib. 2. in Marcionem scriptum reliquit, nomen Graecum Poenitentiae non a delicti confessione, sed amentis demutatione dictum esse; in lib. de pcenitentia fusissime docet, veram Poenitentiam exigere odium, ac detestationem vitee praeteritae, confessionem, peccatorum, opera laboriosa, et alia id genus multa. Et Ausonius, ut in i. lib. citavimus, Metanoeam esse docuit Deam, quae facti, non factique poenas exigit. Denique Aristoteles lib. 3. de moribus cap. 1. apertissime docet, Poenitentiam ad praeteritum factum referri: nam cum vellet ostendere, non esse involuntarium, quidquid fit per ignorantiam; eo argumento usus est, quia non semper homines pcenitet facti, neque dolent cum resciscunt quid fecerint.

Secundo, Lutherus objicit Proverbium illud: « Optima Poenitentia, nova vita. » Et valde miratur, quid in mentem venerit Leoni Pontifici, ut proverbium illud damnare voluerit, cum proverbia consensu omnium verissima cs3e soleant.

At non damnavit summus Pontifex proverbium, sed pravam Lutheri expositionem. Neque enim proverbio illo significare volunt homines, ad Poenitentiam nihil aliud exigi praeter vitee novitatem: sed, vitee novitatem esse certissimum verae Poenitentiee argumentum. Qui enim sic peccata deflent, ut mox ad eadem revertantur, aut etiam numquam deserant; nihil omnino proficiunt: id quod pulchre docuit Spiritus sanctus per Ecclesiasticum cap. 34: « Qui Baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit

lavatio illius? sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se? Et S. Gregorius hom. 34. in Evangelia: « Qui sic, inquit, alia peccata deplorat, ut tamen alia committat: Poenitentiam agere aut dissimulat, aut ignorat. » Et in lib. de cura pastorali par. 3. cap. 31. dicit, eos flendo inaniter se lavare, qui culpas post lacrymas repetunt: et in epist, ad Theotistam patritiam lib. 9. epistol. 39. copiose refellit errorem quorumdam, qui dicebant, de quolibet peccato Poenitentiam triennio agendam, ac post in voluptatibus vivendum. Denique proverbium illud rectissime Ambrosius, seu quicumque est auctor eorum commentariorum, exponit, in cap. 2. posterioris ad Corinth. ubi sic loquitur: « Haec vera Pcenitentia est jam cessare a peccato: sic enim probat dolere se sibi, si de caetcro desinat. »

Tertio, objiciebat verba illa B. Pauli: In Christo enim Jesu, neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. GaL 6.

At B. Paulus non opponit novae creaturae Poenitentiam, quae est via ad novam creaturam, sicut nec Baptismum, qui est instrumentum, quo efficitur nova creatura; sed circumcisionem, quae post Christi adventum nullam vim habet ad justificandum, ut ncc praeputium. Itaque nunquam Paulus diceret. Neque Poenitentia, neque Baptismus aliquid valent, sed nova creatura: neque enim Paulus cum Petro committendus est, qui Actor, ii. condonabatur: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Et Act. viii. ad Simonem Magum / Poenitentiam age ab hac nequitia tua. Multo etiam minus B. Paulus Joanni Baptistae, et Christo ipsi repugnaret, qui praedicationem ab illis verbis exorsi sunt: Pcenitentium agite.

Adde, quod Apostolus in epist. ad Galatas, non videtur loqui de justificatione a peccato, sed de operibus justificatorum: est enim sensus verborum ejus: Iis qui sunt in Christo jam per Baptismum renati, et justificati, nova vita necessaria est, sive (ut ibidem ipse loquitur) Fides, quae per dilectionem operatur, ut nimirum juste, sobrie, et pie vivant in hoc saeculo: neque periculum ullum imminet si praeputium gerant, neque utilitatem ullam afferre poterit.circumcisio. Quocirca locus iste nihil facit pro errore-

Lutheri; neque ad Poenitentiam pertinet, quse justificandorum est, non justificatorum.

Quarto, posset objici pro Luthero locus ille Apostoli II Gorinth. vii. 10: Quae secundum Deum tristitia est, Poenitentiam in salutem stabilem operatur. Hic enim videtur Paulus ita tristitiam a Poenitentia separare, ut Poenitentia tristitiam non includat, licet ab ea oriatur. Quod etiam confirmant verba sequentia, ubi Paulus explicans quid sit Poenitentia, quam tristitia illa peperit; nihil aliud ponit, nisi opera quaedam bona, quae nova vita dici possunt: « Ecce, inquit, hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. »

Sed non est usque adeo difficilis responsio Nam per tristitiam non intelligi ab Apostolo dolorem de peccatis, qui pars Poenitentiae est, sed moerorem quemdam ex objurgatione natum, qui ad Poenitentiam, id est, ad peccati detestationem inducit, ostendimus in lib. superiore cap. 19. neque in illis verbis: Ecce enim hoc ipsum contristari vos * etc. explicat Paulus quid sit Poenitentia, sed effectus potius, ac fructus Poenitentiae. Adde etiam, quod si B. Paulus eo loco Poenitentiam ipsam explicaret, nihil inde pro Lutheri errore colligi posset, siquidem inter alios actus numerantur etiam indignatio, et vindicta, quae non nisi ad praeteritum peccatum commode possunt referri.

Quinto posset objici, quod stultum esse videatur, nolle id esse factum, quod non potest non esse factum. Qui autem de peccato praeterito dolent, quid aliud cupiunt ac volunt, quam se non peccasse? ut vero non peccaverit qui jam peccavit, nullo modo fieri potest. Satius igitur videtur esse, cogitare de bona vita instituenda, quam anxium esse de mala transacta.

Ad hoc respondemus, stultum plane videri, absoluta voluntate id optare, quod nulla ratione fieri potest. Proinde qui de peccato dolent, non dicunt (si sani sunt): Nolo me peccasse, sed cum conditione: Si fieri posset, nollem peccasse; et quia fieri potuit aliquando, et mea culpa non est factum ut non peccarem, ideo juste doleo, meque ipse accuso ac reprehendo, quod peccaverim.

Neque enim probandum est quod Adria-

nus qu. i. de Poenitentia, docet, ne condiitonalem quidem voluntatem haberi posse impossibilium. Nam si desiderium haberi potest, ut ipse fatetur, rei amissse, cur non etiam voluntas conditionalis, ut (si fieri posset) res illa non esset amissa? siquidem desiderium illud naturaliter hanc voluntatem conditionalem parit. Certe qui mortuum deflent amicum, non ideo lugent, quia diligunt amicum: sed quia nollent periisse quem diligunt. Et David cum diceret: Absalon, fili mi, quis mihi tribuat, ut ergo moriar pro te? II Regum xviii. 33. quid aliud significabat, quam optare se, si fieri posset, filii mortem propria morte redimere? Et Apostolus Paulus cum diceret: Nolumus expoliari, sed supert vestiri. II Gorinth. v. 4. non id volebat, absolute non mori, cum in eodem loco subjungat: Bonam voluntatem habemus, peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum, et Philip, i, 23. Desiderum habens dissolvi, et esse cum Christo: sed volebat, si fieri posset, non incidisse hominem in hanc moriendi necessitatem. Christus quoque satis aperte volebat, si fieri posset, ut calix transiret, tametsi non ignorabat, id jam esse a Patre statutum ac definitum ut biberet illum. Denique ipse etiam Aristoteles in m. lib. de moribus cap. 2. negat impossibilium esse electionem, sed voluntatem tamen esse concedit nimirum conditionalem: nemo enim eligit semper vivere, cum id fieri nequeat, sed vellet tamen unusquisque, si posset, nunquam mori.

Chapter 27 of 63