Skip to the text

Caput XII. Contritionem causam esse remissionis peccatorum

Septima controversia ordine sequitur: Utrum contritio peccata remittat. Lutherani etiamsi contritionem requirant ad remissionem peccatorum, tamen non ferunt, ut contritio dicatur causa justificationis; quod ideo faciunt, ne ulla ratione fidei derogetur, cui soli justificationem tribuunt.

Lutherus in assert. art. 12. posteaquam docuerat fidem justificare, etiamsi per impossibile homo non esset contritus, subjungit: « Dixi autem, per impossibile, quia satis su-

pra dictum est, fidem sine contritione esse non posse, cum gratia non infundatur sine magna concussione aniime: volui enim fidei virtutem declarare, et commendare, quam sola faciat ad remissionem peccatorum, et justificationem pacis. Quod dico, ne quis me putet contritionem, seu perturbationem illam cordis in cognitione peccatorum suscitatam negare, volo eam; sed dico eam non operari justificationem, aut remissionem peccatorum: fides enim in verbum Dei justificat, et purgat. » Joannes Calvinus lib. m.Instit. cap. 4, § 3: «Diximus, inquit, et nos quodam loco, nunquam sine Poenitentia obvenire peccatorum remissionem; sed simul adjecimus, Poenitentiam non esse causam remissionis peccatorum. » Martinus Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 960: « Impetrationem inquit, veniae, et reconciliationem cum Deo, manifeste tribuunt (Catholici) actui seu operi contritionis nostrae: et quidem ante Absolutionem, quae est vox Evangelii, gratis propter meritum Christi annuntians, et impertiens fidei reconciliationem cum Deo, et remissionem peccatorum. Quid vero aliud est hoc, quam reconciliationem cum Deo, et remissionem peccatorum adimere Evangelio, et fidei, imo gratuitae misericordiae Dei, et merito Christi: et transferre illam in merita nostrorum operum? »

At Catholici communi consensu docent, contritionem causam esse remissionis peccatorum: quod idem Tridentinum Concilium docet, tum sess. 6. cap. 6. tumsess. 14. cap. 4. Ex quibus etiam locis intelligere licet, duobus modis contritionem causam esse justificationis; quia videlicet disponit ad justificationem, et impetrat remissionem peccatorum. Sess. 6. cap. 6. numerat Concilium actum Poenitentiae inter dispositiones justificationis: et quia dispositio non solum se tenet ex parte materiae, sed etiam ex parte agentis, ideo actus Poenitentiae quatenus ab auxilio gratiae, et libero arbitio procedit, et hominem disponit ad justificationem, ipsius justificationis causa dici potest aliquo modo etiam efficiens. Sess. 14. cap. 4. idem Concilium scribit: Contritionem omni tempore necessariam fuisse ad veniam impetrandam: porro impetrare est esse etiam aliquo modo causam.

Theologi Scholastici in eo solum dissentire videntur, quod nonnulli volunt actum Poeni¬

tentia;, ut etiam actum fidei et dilectionis, esse dispositionem ad remissionem peccatorum, sed non meritum neque de condigno, neque de congruo remissionis peccatorum: et hujus sententia; sunt Joannes Capreolus in 2. Sentent. dist. 40. qua;st. unica, et Dominicus a Soto lib. 2. de natura et gratia, cap. 4. At alii, iique plurimi, non solum dispositionem, sed etiam meritum de congruo justificationis esse volunt ejusmodi actus, qua; sententia est Magistri Sententiar. in n. lib. Serit, dist. 27. et S. Thomao in 2. dist. 27. quaist. 4. ad. 4. Alberti in primum, dist. 41. art. 2. ad quintum. S. Bonaventura; in 2. dist. 28. art. 2. quaest. 3. et in 4. dist. 15. art. 1. quaest. 5. Praiterea Scoti, Durandi, Gabrielis, et aliorum, in 2. dist. 28. et ex recentioribus Andreee Yegae lib. 8. in Concilium Tridentinum, decem ultimis capitibus, et in opusculo de justificatione quaest. 7. Et quamvis posterior haec sententia nobis verior, et Scripturis, ac Patribus conformior videatur, tamen in eo potissimum laborabimus, ut probemus, Poenitentiam sive contrionem causam esse remissionis peccatorum quidquid sit de vocabulo meriti.

Habemus primum divinas litteras, ad quarum apertissima testimonia nullam adhuc legi adversariorum responsionem. Ezech. cap. xviii. Cum averterit se impius ab impietate sua, ipse animam suam vivificabit. Quid clarius? an vivificare animam suam, non est aliquid facere ad propriam justificationem? In eodem capite: Facite, inquit, vobis cor novum, et spiritum novum, quomodo autem faciat, homo sibi cor novum, et spiritum novum, paulo ante Propheta explicaverat dicens: Convertimini, et agite Poenitentiam: projicite a vobis omnes praevaricationes vestras. Quod si dum convertimur, et Poenitentiam agimus, facimus nobis cor novum, et spiritum novum, quis inficiari potest, conversionem, ac Poenitentiam causam esse justificationis?

Jonce m: Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitia, quam locutus est ut faveret eis, et non fecit. Hoc certo loco causa redditur cur misertus sit Dominus Ninivitarum, quia conversi sunt de via sua mala, Poenitentia; opera fecerunt.

gratiam impetrare solet: et ideo subjungitur: Cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.

Dan. iv: Peccata tua eleemosynis redime. Tobiee xn: Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, Ha?cloca non videntur intelligenda de eleemosyna quocumque animo facta: nam qui in peccato perseverare volunt, nuqquam per eleemosynas salvabuntur. Neque intelligi possunt de eleemosynis justorum, qui poenas temporarias post culpee remissionem, juxta Catholicorum sententiam, redimunt: siquidem Nabuchodonosor, quem Daniel alloquitur, impius erat; ct Angelus apud Tobiam non tribueret eleemosynae vim liberandi a morte, si de justorum tantum eleemosynis loqueretur. Quare loca illa de eleemosynis pcenitentium intelligenda sunt, qui saltem ex congruo per contritionem et opera Poenitentiae, Dominum placant.

Luc. vii: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hoc loco dilectio, sive contritio ex dilectione, quam lacrymae testabantur, apertissime dicitur esse causa remissionis peccatorum: siquidem particula illa Quoniam, causalis est.

Sed accedant testimonia Patrum, qui passim per contritionem peccata deleri, ablui, purgari dicunt, item contritione Deum placari, eique satisfieri affirmant; denique contritionem meritum, ac pretium appellare non verentur.

Tertullianus lib. iv. in Marcionem, ante medium: « Video, inquit, et Achab regem maritum Jezabel, reum idololatria?, et sanguinis Nabutha?, veniam meruisse Poenitentia? nomine. » Et in libro de Poenitentia: « Poenitentia, inquit, Dominus mitigatur. » Origenes hom. 11. in cap. 20. Levitici ((Purgatio, inquit, peccati per Poenitentiam constat: quam utrum quis digne gerat, ita ut mereri pro ea veniam possit, videto. » Cyprianus in serm. 5. de lapsis, extremo, posteaquam dixerat, Poenitentiam esse medicinam peccati, et per eam Dominum placari et ad veram contritionem fuerat cohortatus, ita sermonem clausit: « Qui sic Deo satisfecerit, qui Poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus virtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adjutus a Domino, quam contristaverat, laetam faciet Ecclesiam, nec jam solum Dei

veniam merebitur, sed coronam. » Quibus verbis docet, vera contritione satisfieri Deo, et veniam impetrari, ut inde justificatus homo, etiam ipsam gloria? coronam per martyrium, vel alia sancta opera mereatur. Athanasius in lib. de Virginitate, ultra medium: « Vide, inquit, quale remedium in lacrymis: specta, qua?so, quam iniquitatem deleverint. Quid enim tertius hoc vitio? quippe qui ter jurejurando Dominum abnegaverit, tantum tamen scelus per lacrymas delevit. » Basilius in serm. de Poenitentia: « Statim, inquit, David ad pharmacum properavit »; ubi contritionem pharmacum peccati appellat. Et infra: « Tertio Dominum Petrus negavit; lacrymatus est; flexerunt lacryma? eum, qui nostri misertus est. » Et in epistola ad Virginem lapsam, in fine, dicit per Poenitentiam purgari animam: et in libro de vera virginitate, ultra medium: « Poenitentia, inquit, certum est, relaxari peccata. » Ambrosius lib. n. de Poenitentia, cap. 3, loquens de filio prodigo: « Tam cito, inquit, veniam meretur, ut venienti, et adhuc longe posito occurrat Pater, et osculum tribuat quod insigne est sacra? pacis. » Et lib. x. in Lucam, in illud Luc. 22. » Respexit Dominus Petrum, etc. Lacrynne, inquit, veniam non postulant, sed merentur. » Et infra: « Et tu si veniam vis mereri, dilue culpam lacrymis tuam. » Et pra?fatione in Psal. 37: « Quis dubitet affligere animam suam, cum Propheta tantus afflixerit, solvens pretium lacrymarum pro redemptione peccati? » Ephrem in libro de die Judicii, cap. 5: « Compunctio, inquit, sanitas anima? est, illuminatio mentis est: compunctio remissionem delictorum nobis acquirit. » Hieronymus in Epitaphio Fabioia?, explicans contritionem ac Po?nitentiam ejus: « Qua? peccata, inquit, fletus iste non purget? quas inveteratas maculas ha?c lamenta non abluant?» Et infra: «0 felix Pcenitentia, qua? ad se Dei trahit oculos.» Et in lib. n. contra Pelagianos: « Qui peccata, inquit, simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris.» Joannes Chrysostomus in n. lib. de compunctione cordis: « Sola est, inquit, cordis compunctio, qua? sicut ignis, omne animse vitium perurit, et adimit: et quantacumque in ea repetit mala, abstergit universa, et penitus delet. » Augustinus in epist. 54. ad

Macedonium: « Quosdam, inquit, a societate removemus Altaris, ut poenitendo placare possint, quem peccando contempserant. » Et in Psalm. 30: « Ninivitae, inquit, Poenitentiam egerunt, et certam misericordiam meruerunt »; cui sententiae Gregorius subscribit lib. m. cap. 4. in primum librum Regum, in hajc verba: « Ni vitae dum veluti pro difficili reconcilatione, gravi Poenitentia se dejiciunt, omnipotentis Dei misericordiam facile meruerunt. »

Habemus igitur ex testimoniis veterum contritionem sive Poenitentiam vere causam.esse justificationis, cum peccata deleat, abluat, abstergat, sanet, cum Deum placet, illi satisfaciat, ejus misericordiam impetret, ac suo modo mereatur.

Denique afferri potest etiam duplex ratio. Prima, oratio peccatoris pcenitentis non est inanis apud Deum, sed eum placat, et veniam impetrat, ut patet exemplo publicani, Lucse 18. Multo igitur magis conversio, ac Poenitentia, quae orationis est causa, non erit inanis, sed aliquid faciet ad remissionem impetrandam. Secunda, actus Poenitentiae a Spiritu sancto est, ut adversarii concedunt, et ad justificationem disponit; ergo suo modo causa est justificationis: neque enim Spiritus sanctus per ejusmodi actum nos disponens, nihil facit, aut nullius pretii sive meriti est, quod facit in ordine ad justificationem.

Sed objiciunt adversarii. Si contritione nostra justificamur, quomodo gratis justificari nos dicit Apostolus? si contritio justificationem meretur, cur non potius redditur, quam donatur?

Respondeo, quod ad similem objectionem olim respondit Augustinus: ideo gratis nos justificari, licet contritionis merito justificemur, quia ipsa contritio donum Dei est; ille enim non gratis justificaretur, qui ex opere proprio, id est solius liberi arbitrii viribus acquisito, justificaretur: « Non dicat, inquit Augustinus in epist. 106, sibi, Si ex fide, quomodo gratis? quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, Ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur ei:Quid enim habes, quod non accepisl i? Cum ergo fides impetrat justificationem, non gratiam aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. Ilaec ille, ubi meritum humanum, vocat opus ex solo libero arbitrio fa¬

ctum, sine speciali videlicet gratia Dei excitante et adjuvante: qua significatione accipiendo meritum, passim affirmat contra Pelagianos, gratiam non secundum merita nostra dari; ut videre licet in hac ipsa epist. 106. et in praecedente, et sequente; et praefatione in Psalm. 31. et libro de gratia et libero arbitrio, Cap. 6.7. et 8. ubi ante justificationem nulla agnoscit merita, nisi mala. Sed nusquam negat, ex operibus cum auxilio Dei speciali factis, ut ex actibus fidei, orationis, poenitentiae, et similibus, non posse nos mereri aliquo modo ipsam remissionem peccatorum, et gratiam bene operandi: quin potius id apertissime confitetur, epist. 103.

« Nec ipsa, inquit, remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat: Deus propitius esto mihi peccatori et descendit justificatus merito fidelis humiliatus, quoniam qui se humiliat, exaltabitur. Restat igitur ut ipsam fidem, unde omnis justitia sumit initium, non humano, quo isti extolluntur, tribuamus arbitrio, nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona queeeumque sunt merita: sed gratuitum Dei donum esse fateamur, si gratiam veram, id est, sine meritis cogitamus. » Et epist. 106. « Si quis dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur; negare non possumus, imo gravissime confitemur. »

Neque verum est, quod quidam dicunt ab Augustino retractatam fuisse istam propositionem; Fides meretur justificationem; quando retractavit illam: «Initium fidei est ex nobis; » lib. i. Retract. cap. 23. Nam in epist. 103. et 106. ubi maxime contendit initium fidei non esse ex nobis, disertis verbis docet, fidem mereri justificationem, ut jam ostendimus: et in illo ipso lib. i. Retract. cap. 23. ubi retractat quod olim dixerat; initium fidei esse ex nobis; affirmat verissime dictum esse, quodfidcs inchoat meritum. Porro S. Thomas in 1. 2. qusest. 114. art. 3.. dicit hanc propositionem: « Fides meretur justificationem »; esse retractatam, si fides accipiatur pro fide solis viribus liberi arbitrii acquisita: in quo sensu neque S. Augustinus accipit fidem, neque nos accipimus, cum dicimus, fidem mereri de congruo justificationem.

Respondeo secundo ad eamdem objectionem adversariorum, non solum gratis nos justificari, licet Poenitentia justificationis

gratiam mereatur, quia Poenitentia donum Uei est, ut jam diximus: sed etiam quia meritum istud, quod Patres agnoscunt ante remissionem peccatorum, non est meritum ex condigno, sed cx congruo, neque illi merces ex justitia, sed ex benignitate respondet, ac breviter non est meritum simpliciter, sed aliquo modo; ut semper locuti sumus. Meritum enim ex condigno et simpliciter, non preecedit justificandum, sed sequitur justificatum, ut Augustinus scribit in Psalm. 110. libro de fide et operibus, cap. 14. lib. i. ad Bonifacium, contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 2. libro de spiritu et littera, cap. 29. et 30. et lib. i. ad Symplicianum, queest. 2.

De hoc merito ex condigno, sive ex justitia loquens Concilium Tridentinum, sess. 6. cap. 8. dicit, justificari hominem gratis, quia neque fides, neque opera, quse justificationem praecedunt, ipsam merentur: meritum enim ex justitia, opponitur gratise, non autem meritum ex congruo, quod non injustitia, sed in liberalitate fundatur. Et hoc modo de merito, nimirum ex condigno, nos in primo libro dum mendacia Hcereticorum refutaremus, saepe diximus: Contritionem non esse meritum, sed dispositionem justificationis. Denique omnia loca Patrum a nobis adducta, ubi Contritio sive Poenitentia dicitur meritum, pretium, satisfactio pro peccato; de merito, pretio, et satisfactione ex congruo accipienda sunt, ut etiam loca Scripturae: Peccata tua eleemosynis redime. Dan. 4. et similia.

Chapter 34 of 63