Skip to the text

Caput IV. CAPUT IV

In contritione includi odium, ac detestationem 'peccati praeteriti.

Tertia controversia erat, utrum contritio includat odium ac detestationem peccati praeteriti. Lutherus enim initio defectionis suae a Catholica Ecclesia inter alia multa haeretica paradoxa, hoc etiam excogitavit ac docuit, non esse veram Contritionem, sive Psenitentiam, odium vitee preeteritee, sed amorem justitiae, et novam vitam.

In sermone de Paenitentia, loquens de Contritione, quae paratur per discussionem, collectionem, et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, sic ait: « Haec tristitia facit hypocritam, imo magis peccatorem. » Et quamvis paulo post, dum hoc probare nititur, non videatur damnare peccati detestationem absolute, sed solum eam quae oritur ex timore servili: tamen in consequentibus verbis aperte damnat absolute peccati detestationem, cum ita loquitur: « Plus tibi discutiendum est confessuro, quantum diligas justitiam, quam quantum odias peccatum: multoque majore, imo solo hoc labore tibi cogitandum est, quomodo futuram vitam agas bonam, quam quomodo odias, aut deseras praeterita mala. Verissimum est enim proverbium, et omni doctrina de contritionibus hucusque data praestantius: Optima Poenitentia, nova vita. » Haec ille, qui, ut vides, solum in eo laborandum jubet, quomodo vitam agas bonam, non quomodo praeterita oderis mala. Idem etiam Lutherus in epist. ad Joannem Staupitium Vicarium ordinis S. Augustini, quae extat in primo tomo operum ejus, non obscure scripsit, nomen Poenitentiae non significare odium, vel dolorem de vita praeterita, sed amorem, dilectionemque justitiae; neque enim aliquid habere amarum vel acerbum, sed omnia grata, et dulcissima. Denique circa primam conclusionem resolutionum suarum: «Non ergo, inquit Lutherus, in usu Scripturae sacrae Poenitentia dolor dicitur, sed mutatio mentis, et consilii. » Haec ille.

Sed ab hoc Lutheri paradoxo, jam omnes Lutherani recessisse videntur: ac, ut alios omittam, Martinus Kemnitius in 2. part. Exam. pag. 954. sic loquitur: « Hinc sequitur dolor conscientiae graviter dolentis se peccasse, et peccatis offendisse Deum: incipit igitur peccatum odisse, et detestari etc. » Sic etiam Joannes Calvinus lib. 3. Instit. cap. 4. §. 2. «Equidem, inquit, sedulo et acriter instandum esse fateor, ut quisque amare deflendo sua peccata, se ad eorum displicentiam, et odium magis acuat. » Ipse etiam Lutherus, cum in articulis Smalchaldicis, tum alibi, ut capite superiore citavimus, dolorem de peccatis praeteritis concipiendum esse confirmat.

Haec igitur veritas, quam adversarii vel inviti coguntur agnoscere, ex divinis litteris, ex veterum testimoniis, et ex ipsa naturalis judicii ratione breviter confirmanda est.

Primum igitur in Scripturis, tum per se, tum per Apostolos, et Prophetas, Deus peccata frequentissime in memoriam peccatoribus revocabat, cujus nulla alia ratio reddi potest, nisi ut ipsi quoque ea recogitarent, et detestarentur. Gen. m. dixit Deus mulieri: Quare hoc fecisti? Genes, iv. dixit idem Dominus Cain: Quid fecisti? Judic. ii. Deus per Angelum populum increpat: Noluistis audire vocem meam: quare hoc fecistis? Isai. lviii. Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, annuncia populo meo scelera eorum, et domus. Jacob peccata eorum. Hierem. vii, Et misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens, et non audierunt me. Et cap 8. explicans quid sit, de quo queritur Deus: Nullus est, inquit, equi agat Poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? ubi perspicue vides, Poenitentiam referri ad peccata praeterita detestanda. Ezech. xvi. Notas fac Hierusalem abominationes suas. Joel. 2. Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, et scindite corda vestra. Sanefletus, et planctus, et ipsa scissio cordis, non ad vitam novam, sed ad peccata vetera pertinent. Denique Prophetae omnes in hoc maxime laborabant, ut cohortationibus suis ad peccata agnoscenda, ac detestando populum provocarent. Nec minus in Testamento novo Christus ipse assidue peccata Scribarum, et Pharisaeorum arguebat, ac praesertim Matth.

  1. ut etiam Petrus Act. 2. et 3. Stephanus Act, 7. Paulus Act. 13. revocant in memoriam Judaus, peccata ipsorum, atque illud maxime, quod Christum interfecerint.

Deinde idem ostendunt Scripturarum exempla. Nam Job de seipso dicit cap. xxxix. Unum verbum locutus sum, quod utinam non dixissem. Et cap. xlii. Insipienter locutus sum. Et paulo post: Idcirco me reprehendo, et ago Poenitentiam in favilla, et cinere. Videmus certe exemplo Job, ad praeterita mala Poenitentiam pertinere. David Psal. l: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est sempe?\ Ezechias apud Isaiam cap. xxxvm: Piecogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Quare cum Lutherus in sermone suo de Poenitentia reprehendit eos, qui recogitant omnes nnos suos in amaritudine animae suae, Ezechiam reprehendit: ejus enim sunt verba illa: Mulier illa peccatrix, Luc. 7. lacrymis rigans pedes Domini, non vitam novam, sed vetera peccata deflebat. Sanctus etiam Petrus Lucae 22. flevit amare, non ob aliud certe, nisi quia Dominum suum negando, grave scelus admiserat.

Accedant nunc testimonia aliqua Patrum. Cyprianus in sermone de lapsis, non procul a fine: « Vos vero, fratres, inquit, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est, pcenitentes ac dolentes, peccata vestra perspicue, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite etc, » Gregorius Nazianzenus orat, in sancta lumina, scribit, se pcenitentes recipere, si lacrymis confectos videat. Ambrosius lib. n. de Poenitentia cap. 10. (( Dum dolemus, inquit, admissa, admittenda excludimus; et fit quaedam de condemnatione culpae, disciplina innocentiae. )) Chrysotomus in i. lib. de compunctione cordis, prope extremo: « Quid corporis, inquit, viribus opus est, cum cor conterere debeamus, hoc solum est, quod a nobis exposcitur, ut semper recordemur mala nostra, et ad animum revocemus, et conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, ut per haec supplicemus Domino, et gehennam ponamus in conspectibus etc. » Hieronymus in commentar, ad cap. 31.Hieremiae, explicans illud: Postquam cognovi, percussi femur meum: «Dolentis, inquit,

et plangentis, et super errore pristino plorantis indicium est, ut femur manu percutiat. » Et infra: « Quod tempus, inquit, non est confusionis nostrae, si recordemur antiqua peccata, et omnium quae male egimus, capiamus, memoriam? » Augustinus in Enchiridio cap. 65. « In actione, inquit, Poenitentiae non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris: cor enim contritum, et humiliatum Deus non spernit » Item serm. 7. de tempore: « Poenitentiam, inquit, certam non facit, nisi odium peccati, et amor Dei, quando sic poenites, ut tibi amarum sapiat in animo, quod ante dulce fuit in vita; et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciat in mente: jam tunc bene ingemiscis apud Deum, et dicis: Tibi soli peccavi etc. »

Denique huc pertinet definitio illa communis: « Poenitentia est, perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare, » ex Gregorio hom. 34. in Evangelia: qui etiam 3. par. Pastoral. cap. 31. ita de haere locutus est: « Admonendi sunt, qui admissa deferunt, neque tamem plangunt, ne jam relaxatas aestiment culpas, quas et si agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. »

Quod si etiam rationis judicium consulatur, dubium esse non poterit, quin Poenitentia sive Contritio, includat odium culpse praeterita). Nam et naturalis est illa Synderesis, qua) male facta in corde flagellat, etiamsi exterius non modo non puniantur, sed ne cognoscantur quidem: et apud Ethnicos dicuntur furiis agitari, qui gravibus se sceleribus inquinarunt.

Adhsec, non videtur intelligi posse, quo pacto quis peccata deserat, et ad vitam meliorem se transferat, nisi peccata, et vita pristina, atque adeo ipse sibi displicere incipiat: cur enim deserit, quod hactenus placuit, nisi quia placere jam desiit? Nemo, inquit, Augustinus hom. 27. in lib. 50. homiliarum, eligit vitam novam nisi quem veteris poenitet.

Chapter 26 of 63