Caput IX. Solvuntur objectiones
Prima objectio. Baptismus, ut etiam Sacramenta caetera, non ponenti obicem, gratiam confert: sed obicem non ponit, qui vitam novam proponit, et nullius peccati complacentiam habet, etiamsi forte non detestetur re ipsa peccatum.
Respondeo: non potest recte dici, non ponere obicem, qui sine dispositione necessaria ad Sacramentum accedit: alioqui non solum sine detestatione peccati, sed etiam sine fide posset aliquis per Baptismum justificari. Esse autem Poenitentiam, quae sine peccati detestatione nulla est, dispositionem ad Baptismum; docet Apostolus Petrus Act. ii: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, quod idem nuper Tri dentinum Concilium declaravit sess. 6. cap. 6. et antea S. Thomas 3. par. qusest. 86. art. 2. ad 1. et alii Theologi communiter tradere consueverunt. Qui enim propria voluntatis actione a Deo aversus per peccatum fuerat, non potest ad gratiam Dei censeri dispositus, nisi per contrariam actionem convertatur ad Deum. Neque tamen necesse erit, ut Poenitentia, qua} Baptismum praecedit, contritionem illam perfectam contineat, qua} etiam sine Sacramento reipsa suscepto, peccata omnia delet: nam cum Baptismus Sacramentum sit regenerationis et renovationis, vim habet vere justificandi et renovandi, proinde non necessario exigit hominem jam per contritionem illam perfectam justificatum. Et hoc fortasse sibi voluit auctor Commentariorum in Paulum, qua} Ambrosio adscribuntur, cum in illa verba cap. xi ad Rom.: Sine Poenitentia sunt dona Dei, scriptum reliquit, gratiam Dei in Baptismo neque gemitum, neque planctum requirere, sed solam ex corde professionem. Non enim auctor ille peccati detestationem ac Poenitentiam omnino rejecit ab eo, qui baptizandus est, sed perfectam illam contritionem, quae sine exteriore actione vix reperitur.
Secunda objectio. Charitas videtur omnino sufficere ad justificationem, et salutem, etiamsi absque Poenitentia et contritione in aliquo reperiatur; nam Universa delicta operit charitas: Prov. x, 12.
Respondeo, charitas vera sine dubio sufficit ad salutem, et justificationem: nam ubicumque adest charitas, ibi adest justitia, et inde necessarie» abest peccatum lethale; nam: Qui diligit, legem implevit. Rom. xm, 8. qui autem legem implet, justus est, neque ei deest aliquid ad salutem, juxta illud Matth. xix: Si vis • ad vitam ingredi, serva mandata. Quare recte Sanctus Augustinus
tract. 3. in epist. Joan.: « Dilectio, inquit, sola discernit inter filios Dei, et filios 'Diaboli. » Et infra: « ITsec est pretiosa margarita, sine qua nihil tibi prodest, quodeumque habueris: quam si solam habes, sufficit tibi. )> Et ipse etiam S. Joannes, teste S. Hieronymo in comment. cap. 6. epist. ad Galat. de praecepto charitatis sententiam illam pronuntiavit: « Praeceptum Domini est et si solum fiat, sufficit. » Yerumtamen charitas vera, sine vera contritione in eo, qui peccati mortalis conscientiam habet, nullo modo existere potest: et ideo, licet charitas etiam sola, sufficiat, recte dicunt Theologi, contritionem in eo, qui crimen lethale commisit, esse medium necessarium ad justificationem et salutem. Quemadmodum et fides, ac spes necessariae sunt, tametsi sola charitas (Augustino teste) sufficiat: nam charitas sine fide et spe nulla est. Itaque, sola charitas sufficere dicitur, quia nunquam est sola, sed chorum aliarum virtutum partim sequitur, partim praecedit. Et hoc est, quod S. Thomas docet 3. par. quaest. 84. art. S. ad 2. cum negat, charitatem sine Poenitentia ad justificationem posse sufficere: rationem enim reddit, quia charitas Poenitentiam requirit, et efficit. Quomodo enim potest aliquis vere Deum diligere, nisi peccatum detestetur, per quod a gratia Dei excidit?
Sed objiciunt quidam, interdum mentem hominis ita repente ad amorem Dei converti, ut otium non habeat in peccata respiciendi: interdum etiam peccatores ad martyrium ita rapi, ut possint quidem dilectionis actum elicere, quo se ad mortem propter ’ Christum offerant, sed metu illo praesenti turbatos, de peccatis praeteritis cogitare non posse: interdum quoque ita esse oblitos peccatorum suorum, ut sine miraculo nequeant ea peccata ad memoriam revocare.
Sed primum et secundum membrum hujus dubitationis, non difficulter explicari possunt. Nam qui conscientiam peccati mortalis gerunt, nihil prius cogitant, cum convertuntur ad Deum, quam peccata sua: tunc enim maxime conscientiae stimulus sentitur, cum is placere incipit, quem peccando offendimus, et cujus gratiam desideramus. Quod etiam experimur in rebus humanis. Qui enim non magnifaciunt amicitiam alicujus, facile obliviscuntur injurias, quas illi fecerunt;
sed cuin reconciliari cupiunt, tunc ad memoriam redeunt omnes injurite: sic etiam mors imminens, seu per martyrium, seu alia ratione, non modo non impedit, sed etiam excitat recordationem peccatorum. Quod Chrysostomus pulchre probat in homil. 4. de Lazaro, exemplo fratrum Joseph, qui cum pene jam obliti essent injuriam, quam in illum contulerant, xudacti postea ad angustias, dixerunt: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum. Genes, xlii, 21. Et S. Cyprianus idem ostendit in serm. de lapsis, exemplo trium puerorum: « Ananias, inquit, Azarias, Misael, illustres ac nobiles pueri, quominusExomologesim Deo fecerint, nec inter flammas, et camini exaestuantis incendia quieverunt. »
De tertio vero membro dubitationis, equidem arbitror in eo locum habere, quod quidam docent de contritione virtuali. Nam etiamsi contritionem plane formalem ordinarie requiri censeam; tamen in duobus casibus sufficere existimo virtualem. Primum, quando aliquis post accuratam discussionem conscienti® suae, non potest ad memoriam peccatum, vel peccata sua lethalia revocare. Deinde cum aliquis neque peccati lethalis conscientiam habet, neque otium vitam suam excutiendi, ut si forte rapiatur subito ad martyrium: tunc enim credibile est, posse hominem per actum dilectionis, in qua contritio virtute continetur, a peccatis occultis justificari.
Ratio est in primis, quoniam alioqui frustra cumDavide diceremus Deo: Ab occultis meis munda me Domine. Psal. xvm, 13. Nam si absque formali contritione nulla peccata deleri possunt, et contritio formalis de occultis haberi nequit, certe sequitur, ut ab occultis nulla ratione liberari possimus; quorsum igitur oramus, si quod petimus, impetrari non potest? Deinde, sicut legimus Lue. xiii: Nisi Poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis; sic etiam legimus Joan. m: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et Joan. vi: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam in vobis. Atqui omnes concedunt, Baptismum et Eucharistiam, cum re ipsa haberi nequeunt, per votum posse suppleri. Adhaec S. Augustinus in epistola 48. ad Vincentium, Scribit, Cyprianum aut correxisse errorem
illum suum, aut texisse ubere charitatis, et a Patre coelesti purgatum in eo falce passionis. Et sanctus Thomas 3. par. quaest, 87. artic. 1. disertis verbis scribit, virtualem displicentiam non sufficere ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inquisitionem: quo loco admittit displicentiam virtualem, pro iis diluendis criminibus, quae ad memoriam revocari non possunt. Denique mirum est, si non absurdum videatur, posse contingere, ut homines aliqui in media Ecclesia, sine miraculo justificari nequeant: quales nimirum illi essent, qui aut morbo, aut senectute, aut alia de causa omnino peccatorum suorum memoriam perdidissent.
Tertia objectio adversus alteram propositionem, quae erat de praecepto contritionis: Impoenitentia non est speciale aliquod peccatum, sed circumstantia omnium peccatorum, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. 14. art. 2. non igitur speciale aliquod praeceptum de Poenitentia exstabit.
Respondeo: Impoenitentia interdum speciale peccatum est, interdum circumstantia alterius peccati. Speciale peccatum est, quando occurrit tempus, quo tenemur Poenitentiam agere, et eam tamen non agimus. Neque enim praeceptum de Poenitentia agenda, quovis tempore obligat, cum sit affirmativum; sed solum certis temporibus, ut cum versamur in periculo vitae, cum ad confessionem est accedendum, cum Deus peculiari inspiratione ad Poenitentiam nos invitat, juxta illud Psalm. xciv: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. At extra ejusmodi tempora, impoenitentia non tam peccatum novum, quam peccati patrati circumstantia est: quamdiu enim quisque in peccato haeret, tamdiu impoenitens dici potest, et semper magis, ac magis difficilem sibi reditum ad gratiam Dei facit. Porro S. Thomas in 2. 2. quaest. 14. art. 2. de impoenitentia ista posteriore locutus est: idem vero auctor in 3. par. quaest. 84. art. 7. ad 1.. agnoscit praeceptum naturale de Poenitentia agenda; et quaest. 8o. art. 2. speciale praeceptum de Poenitentia exstare confirmat. Sed de his ista sufficiant, de quibus integrae disputationes in libris nostrorum exstant.
Chapter 31 of 63