Caput XVI
Solvuntur objectiones; ac de peccato in Spiritum sanctum breviter disputatur.
Sed objectiones solvendae sunt. Ac primum objiciebant olim Novatiani illud Heli sacerdotis, I Regum ii: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit viri quis pro eo orabit?.
Respondet Ambrosius lib. i. de Poenitentia cap. 8. illud: Quis orabit; non significare: Nullus orabit, sed: Quaerendus erit insignis aliquis Dei amicus, qui oret, qualis fuit Moses, qui pro populo idololatra oravit, et exauditus est. Exod. 32. Videtur Heli more humano esse locutus. Nam inter homines rari inveniuntur, qui apud Principem intercedere audeant, quando reus Principem ipsum immediate laesit: alioqui facilis est intercessio, quando inter privatos injuria consistit. Summa est: Heli nihil aliud significare voluisse, nisi peccata in Deum difficilius expiari, quam in homines.
Secunda objectio sumitur ex lib. Proverb. cap i. ubi sapientia Dei sic loquitur: Quia vocavi, et renuistis: extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret etc. tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me. Et Psalm. xvm: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum, nec exaudivit eos. Et Hierem. xiv: Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum.
Respondeo: Verba sapientiae in Proverbiis, de iis potissimum accipienda sunt, qui post hanc vitam in die Judicii sive universalis, sive particularis, inutilemPoenitentiam agent, et refrigerium aliquod petent, nec impetrabunt, quia tempus Poenitentiae non est, nisi in vita praesenti;-de quibus, etiam loquitur liber Sapientiae, cap. v. cum ait: Tunc dicent intra se, Poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum etc.. Et Dominus Matth. xxv. introducit fatuas virgines post clausum ostium dicentes: Domine, Domine aperi nobis (Q). Et Lucae xm. clarioribus verbis: Cum intraverit, inquit, pater familias, et
clauserit ostium et incipietis foris, stare, et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis; et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis; discedite a me omnes operarii iniquitatis; ibi erit fletus, et stridor dentium etc.. Et Lucae 16. introducit divitem in inferno implorantem Abrahamum, et nihil impetrantem. Loqui autem librum Proverbiorum de vita futura, perspicuum est ex illis verbis: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit.
. Quod si ea verba ad hanc etiam vitam referre placeat, sine dubio accipienda erunt de invocatione Dei ad poenas arcendas, non de vera Poenitentia, neque de seria cupiditate liberationis a culpa: ad quem modum intelliguntur alia duo loca, ex Davide et Hieremia. Nam de invocatione Dei ex vera Poenitentia, non potest falsum esse quod scribit Joel cap. ii: Omnis qui invocaverit nomen Dominis alvus erit{ 9). *
Tertia objectio continet exempla duo eorum, qui Poenitentiam in hac vita egerunt, nec indulgentiam meruerunt. Lib. n. Machab. cap. ix. de Antiocho inquit Scriptura: Orabat hic scelestus Deum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et in epist. adHebr. cap. xn. de Esau inquit Apostolus: Scitote quoniam postea cupiens hxr edit are benedictionem, reprobatus est; non enim invenit Poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eum.
Respondeo, dubitari non potest, quin Antiochus solum corporis mortem, et cruciatum illum viscerum, quo vexabatur, avei> tere oratione sua desideraverit; et ideo cum vera non fuerit ejus Poenitentia atque conversio, mirum esse non debet, si nihil etiam a Domino impetraverit. Porro Esau neque apud patrem locum benedictionis invenit, quia jam in alterum collata benedictio illa, irrecuperabilis erat; neque apud Deum Poenitentia ejus vim ullam habuit, quia non ex corde conversus est ad Deum, neque flevit ob culpas in Deum admissas, sedsolumob heereditatem amissam. Nam illo ipso tempore, quo Poenitentiam agere videbatur, necem fratris sui animo volvebat; sieenimait Gen. xxvii. Venient dies luctus patris mei, et occidam
Jacob fratrem meum. Itaque Apostolus exemplo Esau admonere voluit fideles, ne facile se in peccata pertrahi siderent; tum quia damnum irrecuperabile per peccatum incurrit, qui innocentiam, aut virginitatem, aut aliquid ejusmodi peccando amittit; tum etiam quia nonnulli gemunt ac plorant, nec tamen veram Poenitentiam habent; atque ita valde dubius, atque incertus est peccantium exitus.
Quarta objectio, ea(fhe praecipua, quam et Pacianus in epist. 3. ad Sympronianum, et Ambrosius in utroque lib. de Poenitentia, ex Novatianis referunt, sumitur ex quatuor locis Scripturae divina}, in quibus peccatum in Spiritum sanctum dicitur esse irremissibile. Ac ut perspicue res tota, et breviter explicetur, duo tractanda erunt. Primum, quid sit proprie peccatum in Spiritum sanctum. Deinde, qua ratione dicatur irremissibile.
Quodad primum attinet, quatuor sententiae sunt, quarum tres posteriores in 2. 2. qucest. 14. B. Thomas recitat, et etiam Magister in 2. dist. 43. *
Prima est Origenis in Matth. cap. 12. peccata in Spiritum sanctum, esse omnia illa, qua} contra Dei legem admittunt homines post Baptismum. Et ratio est, quia, ut ipse ubi docet, Pater est in omnibus rebus, etiam ratione carentibus, Filius in solis rationalibus, etiamsi Ethnici sint, Spiritus sanctus in solisregeneratis.Cum igitur peccent homines in eam personam divinam, quam in se habent, sequitur peccata ethnicorum esse in Patrem, aut Filium, peccata Christianorum in Spiritum sanctum. Eadem sententia fuit etiam Novatiani; nam ut B. Hieronymus scribit in epist. adMarcellam, de blasphemia in Spiritum sanctum; ideo Novatianus negabat Christianis lapsis remissionem peccatorum, quia existimabat, omnes Christianorum lapsus esse peccata in Spritum sanctum.
Hanc sententiam merito refellit B. Athanasius in libello quem edidit super eum locum Evangelii: Qui dixerit verbum, in Filium hominis, remittetur ei, etc. Primo, quia sequeretur omnia peccata Christianorum esse talia, ut non remittuntur, neque in hoc sseculo, neque in futuro; quod constat esse falsum ex B. Paulo, qui II Corinth. 2. remisit peccatum fornicatio Christiano. Secundo, quia Dominus accusat peccati in
Spiritum sanctum Pharisaeos, qui tamen Christiani non erant. Tertio, quia falsum est, quod Origenes assumit, Patrem esse in pluribus rebus, quam Filium, et Filium in pluribus, quam Spiritum sanctum. Nam cum sint una numero essentia, necessario una persona divina est in alia, juxta illud Joan. xiv: Ego in Patre, et Pater in me est. Et multo magis ubi est una persona, sunt reliqua}. Hse sunt rationes Athanasii.
Altera sententia est beati Augustini, qui nullum aliud voluit esse peccatum in Spiritum sanctum, quam finalem impcenitentiam. Is enim asserit in Enchiridio cap. 83. enucleatissime de hac re a se disputatum esse in serm. 14. de verbis Domini: in illo autem sermone tandem hoc constituit. Idem etiam docet in epist. 50. ad Bonifacium: et lib. de corrept. et gratia cap. 12. et lib. iv. contra Cresconium cap. 8. Quod autem in hac sententia usque ad obitum perseveraverit, 'patet tum ex Enchiridio cap. 83. nam eum librum ex postremis scripsit, tum ex lib. i. Retract. cap. 19. ubi corrigit id, quod dixerat lib. i. de serm. Domini in monte cap. 43. Dixerat enim, peccatum ad mortem esse invidentiam fraterna} gratia}, et hoc esse peccatum in Spiritum sanctum; ca}rerum correxit in Retractationibus, dicens, addendum fuisse: « Si in scelerata perversitate finiret hanc vitam. »
Haic sententia B. Augustini vera quidem est, quatenus docet finalem impoenitentiam esse peccatum aliquod in Spiritum sanctum: tamen non videtur posse defendi, si velit proprie peccatum illud in Spiritum sanctum, de quo Dominus in Evangelio loquitur, esse finalem impoenitentiam. Primo, quia peccatum in Spiritum sanctum, proprie blasphemia qua}dam est, ut patet Matth. xn. Luc, xii. et Mare. m. finalis autem impoenitenita non est blasphemia, sed circumstantia queedam, quae in omni peccato reperiri potest.
Secundo, quia finalis impoenitentia non committitur nisi in morte: peccatum autem in Spiritum sanctum, etiam in hac vita reperitur; alioqui non diceret Dominus, non remitti, neque in hoc saiculo, neque in futuro.
Tertio, quia Dominus notavit Pharisams hujus criminis, ut patet Mare. m. Qui blas- • phemaverit, inquit, in Spiritum sanctum, non habet remissionem in seternum, sed reus erit
asterni delicti, quoniam dicebat: Spiritum immundum habet. At Pharisaei tunc non agebant animam, et multos annos fortasse supervixerunt.
Quarto, quia Apostolus Hebr. vi. et x. de hoc peccato loqui videtur; ait enim cap. Vi. Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati etc. et prolapsi sunt: iterum renovari ad Poenitentiam. Et cap. x: Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur hostia pro peccato etc. Et infra dicit, eos qui ita peccant, ideo gravissime peccare, quia spiritui gratia) contumeliam faciunt. Certum autem est, Apostolum loqui de peccatis vivorum, non de finali impoenitentia; alioqui idem esset ac si diceret, non posse mortuos revocari ad Poeni tentiam; quod indignum est tanto Apostolo.
Postremo, quial Joan. v. 16, ubi dicitur: Est peccatum ad mortem; non pro eo dico, ut roget quis etc. sermo est de peccato in Spiritum sanctum, ut ipse Augustinus confitetur lib. i. de serm. Domini in monte cap. 43. et tamen Joannes de peccatis vivorum lorjuitur. Sunt quidem aliqui, qui existimant Joannem loqui de peccatis mortuorum, ac dicere, non esse orandum pro illis, qui usque ad mortem in peccatis suis permanserunt: tamen sextus Apostoli aperte reclamat; ait enim: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem; petat, et dabitur ei vita etc. quibus verbis preesupponit, posse sciri cum aliquis peccat, an illud peccatum sit ad mortem, vel non: ac proinde non loquitur de finali impoenitentia, qua) non potest cognosci nisi post mortem. Pra)terea, si loqueretur de peccatis mortuorum, non diceret: Si quis scit fratrem suum peccare; sed, Si quis scit fratrem suum peccasse.
Tertia sententia est, peccatum in Spiritum sanctum, esse peccatum ex malitia, sicut peccatum ex infirmitate, dicitur peccatum in Patrem, et peccatum ex ignorantia, dicitur poccatum in Filium. IIa)c sententia, pree canteris videtur placuisse Magistro sententiarumin 2. dist. 43. B. Thomae in 2.2. qua)st. 14. tametsi etiam alias sententias non repudiat.
Possumus autem idem de hac sententia dicere quod diximus de sententia B. Augustini, nimirum veram esse, sed non satisfacere nostra) qua)stioni. Nam etsi quodlibet peccatum ex malitia, dici potest peccatum in Spiritum sanctum: tamen non quodlibet
peccatum ex malitia est illud, de quo Seri plura) loquuntur, quod proprie et singulariter dicitur peccatum in Spiritum sanctum et quod non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Id quod facile probari poti est, Jquia peccatum in Spiritum sanctum est certa quaedam blasphemia, ut patet ex Matth. l£. Mare. 3. et Luca) 12, peccatum ex autem malitia, neque est speciale peccatum, sed generale, neque semper est blasphemia: dividunt enim auctores hujus sententiae peccatum in Spiritum sanctum in sex species, ex quibus tantum una adblasphemiam pertinet.
Est igitur quarta sententia, quam veram esse non dubitamus, peccatum in Spiritum sanctum proprie nihil esse aliud, quam veritatem cognitam et manifestam, ex malitia improbare, et tamquam daemoniacam, et detestabilem calumniari. Dicitur autem peccatum in Spiritum sanctum, non quia non sit etiam contra Patrem et Filium, sed quia Spiritui sancto tribuitur operatio miraculorum, et illustratio animorum ad cognoscendam veritatem: ipse enim est qui docet omnem veritatem, Joan. 16. et qui dividit singulis, pro ut vult, uni gratiam sanitatum, alteri donum linguarum, et operatur omnia in omnibus I Gorinth. 12. Itaque ille peccat in Spiritum sanctum, qui cognitam veritatem Spiritu sancto illustrante, improbat, et signa ac prodigia, virtute Spiritus sancti facta, tribuit Satana).
Hanc sententiam veram esse, primo probatur ex communi consensu veterum: ita enim docent Athanasius in libello de hac re scripto, et etiam orat. 2. in Arianos. Chrysost. homil. 42. in Matth. Basilius in Moralibus, summa, 35. cap. i. et in qua)st. compendio explicatis qua)st. 273. Hilarius in cap. 5. et 12. Matth. Ambros. lib. i. de Spiritu sancto cap. 3. Hieronymus in cap. 12. Matth. et in epist. ad Marcellam, de blasphemia in Spiritum sanctum. Anselmus in cap 12, Matth. Richardus de S. Victore, in libro de spiritu blasphemia). Theophilactus, et Beda, in cap. 12. Matth. et cap. 3. Marci: et ante hos Pacianus in 'epist. 3. ad Sympronianum.
Verum observandum est, cum B. Hieronymus in epistola citata dicit, peccatum in Spiritum sanctum futurum, si quis ante tribunal Judicis constitutus, non solum neget Christum, sed etiam dicat cum esse Beelzcbub; non esse haec verba simpliciter intelligenda. Tunc enim solum vult B. Hieronymus futurum peccatum in Spiritum sanctum, si is, qui dicit Christum esse Beelzebub, non dicat coactus tormentis, sed ultro ex malitia cognitam veritatem oppugnans, ut ex tota illa epistola perspicuum est: et tales aliquos fuisse suo tempore B. Cyprianus testatur in serm. de lapsis.
Secundo, probatur ex eo, quod Dominus peccatum in Spiritum sanctum vocat peccatum Pharisaeoruin, quo dicebant Christum in Beelzebub ejicere doemonia, ut Marcus cap. 3. scribit: peccatum autem hoc Pharisoeorum, nihil erat aliud, quam oppugnatio cognitae veritatis.
Tertio, probatur ex eo, quod Dominus Matt. 12. distinguit blasphemiam in Filium hominis, a blasphemia in Spiritum sanctum. Blasphemia autem in Filium hominis, secundum expositionem Athanasii, et Hieronymi, et aliorum, erat eorum, qui existimantes Christum non esse nisi hominem, opera ejus calumniabantur, et dicebant: Ecce homo vorax, et potator vim: ergo peccatum in Spiritum sanctum est eorum, qui scientes Christum in virtute Dei miracula operatum, tamen ex malitia et individia, divina illa opera non Spiritui sancto, sed spiritui immundo adseribunt.
Ex his deduci potest, peccata Apostolorum Petri et Pauli, quorum prior Christum negavit, posterior aperte persecutus est, non fuisse peccata in Spiritum sanctum. Nam Petrus ex infirmitate negavit, timore videlicet poenas: Paulus autem ex ignorantia, i. Tim. i: Misericordiam, inquit, consecuius sum quia ignorans feci in increaulicate({). At peccata Judaeorum lapidantium Stephanum, in Spiritum sanctum erant; nam cum resistere non posset Spiritui sancto, qui loquebatur in eo, ut dicitur Actor. 6, tamen resistere conabantur. pt idem peccatum a multis Haereticis committi credibile est, qui cum in Scripturis et Patribus assidue versentur, vix fieri potest, quin intelligant se vehementer errare: et tamen ne videantur sine causa de Ecclesia recessisse, doctrinam cognitam satis et exploratam obstinate reprehendunt.
Jam vero, qua ratione hoc peccatum dicatur irremissibile, dubium est propter quatuor loca Scripturae. Primus est, Matth. 12.
Lue. 12. et Mare. 3. ubi dicitur blasphemia in Spiritum sanctum non remitti, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Secundus est Ilebraeor. 6: Impossibile est eos. (qui semel sunt illuminati, etc. Tertius Hebr. x. 26: Voluntarie peccantibus vobis post acceptam notitiam ventatis, jam non relinquitur hostia pro peccato. Quartus I Joan. v: Est peccatum ad mortem, pro eo non dico ut roget quis.
Ad primum locum multiplex responsio dari solet. Prima est Theophylacti in hunc locum Matthaei, et Abulensis ibidem, peccatum in Spiritum sanctum dici irremissibile, quia numquam remittitur sine Poenitentia, peccatum autem in Filium hominis dici remissibile, quia remittitur sine Poenitentia, quia enim ex ignorantia procedit non reputatur verum peccatum. At si haec sententia vera esset, sequeretur, omne verum peccatum quod non est ex ignorantia invicibili; esse peccatum in Spiritum sanctum; quod certe absurdissimum est.
Secunda est Richardi in libello de Spiritu blasphemiae, peccatum in Spiritum sanctum dici irremissibile non ratione culpae, sed ratione poenae; quia si homo Poenitentiam non agit de hoc peccato, nihil ei remittitur de poena damnationis; si vero Poenitentiam agit, nihil ei remittitur de poena temporali, quae ad Satisfactionem requiritur: alia vero peccata dicuntur remissibilia, quia semper remittitur aliquid de poena illis debita, ratione ignorantiae, vel infirmitatis, quae peccata illa diminuunt.
Contra hanc solutionem est, primo, quod omnes alii Patres intelligunt, Dominum esse locutum de remissione culpae. Secundo, quia Dominus non dixit: Nihil de hoc peccato remittetur, sed absolute: Hoc peccatum non remittetur, ergo non loquitur de diminutione poenae, sed de absoluta remissione totius peccati. Tertio, quia sine ratione asseritur, nihil poenae relaxari peccantibus in Spiritum sanctum, si Poenitentiam egerint: nam si revera magno fervore aliquis talis convertatur, cur non poterit Deus et Ecclesia, ver partem aliquam poenae temporalis reaxare?
Alia igitur solutio est aliorum, peccatum in Spiritum sanctum irremissibile dici, quia etiamsi remitti possit, si Poenitentia adsit, tamen qui ita peccant, ad veram Poenitentiam non perveniunt, quod justo judicio
Deus eos deseruerit, et in reprobum sensum traditi sint.
Haec sententia videtur esse Athanasii, Hilarii, Hieronymi, et Anselmi in caput Matthaei 12. videtur tamen temperanda, ut eam temperant Chrysostomus in cap. 12. Matth. et Ambrosius lib. ii. de poenitentia cap. 4. Nam si simpliciter intelligamus, peccatum in Spiritum sanctum numquam remitti, sequetur, eos omnes qui sciunt se impugnare cognitam veritatem, merito desperare debere de salute, quod absurdissimum esse videtur: sequetur etiam, nos non debere pro talibus orare, sicut pro damnatis non oramus; cum tamen S. Stephanus oraverit pro lapidatoribus suis, quos in Spiritum sanctum peccare sciebat, ut habemus Actorum 7. Et beatus Augustinus lib. i. Retractat, cap. 19. «Denullo, inquit, quamvis pessimo in hac vita constituto, desperandum est; et pro eo non imprudenter oratur, de quo non desperatur. » S. Ambrosius quoque loco citato probat, peG- catum in Spiritum sanctum per Poenitentiam posse remitti, quia populus Judseorum, qui dixerat de Christo: In Beelzebub principe Csemoniorum ejicit daemonia, postea ad praedicationem Beati Petri conversus legitur, A- ctorum ii.
Dicendum igitur, Scripturas et Patres dicere, peccatum in Spiritum sanctum non remitti, quia ordinarie et ut plurimum, non curatur: sicut de aliis peccatis Dominus ait: Omnia peccata et blasphemiae remittuntur, non quia semper, et omnibus remittantur, sed quia ut plurimum et ordinarie remittuntur. Sunt autem duae causae cur ordinarie incurabile sit peccatum in Spiritum sanctum. Una, quia directe resistit, et repudiat gratiam Dei: quemadmodum si aegrotus unico medicamento curari poscet, et illud admittere non vellet, recte dfctffetur morbus ejus incurabilis. Altera, quia cum sit peccatum ex malitia, non ex ignorantia vel infirmitate, nihil in se habet, unde vel modicum excusari possit, ac proinde nihil misericordiae meretur: hinc enim Apostolus I Timoth. i: Misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci, in incredulitate.
Ac ne mirum videatur, si peccatum irremissibile, dicamus irremissibile ordinarie, sed non absolute, considerentur alia similia loca. Mathaei xix, Dominus ait, facilius esse, ut camelus intret per foramen acus, quam ut
dives ingrediatur in regnum coelorum. Quo loco videtur plane divitibus aditum ad salutem interclusisse: et tamen in eodem loco subjungit: Quod impossibile est apud homines, apud Deum possibile est. Et Hier. xiii. dicit Dominus: Si mutare potest JEthiops pellem suam, et pardus varietates suas; et vos poteritis benefacere, cum didiceritis male. Et tamen in toto eo libro hortatur eos Deus ut revertantur, et veniam pcelicetur.
Ad secundum locum ex epist. ad Hebraeos cap. 6. posset primo eodem modo responderi, impossibile esse ut qui semel sunt illuminati, et voluntarie postea peccent, ad Poenitentiam renoventur; non absolute, sed ut in plurimum. Sed melior solutio est, quod Apostolus hic solum loquatur de Poenitentia, quae Baptismum praecedit: sic enim exponunt Chrysostomus, Ambrosius, et alii Patres. Et ipse Apostolus hoc insinuat illis verbis: Qui semel sunt illuminati, id est, baptizati: Nam apud veteres, illuminari est baptizari. Et illis: Iterum renovari. Renovatur enim proprie in Baptismo. Et illis: Iterum crucifigentes Filium Dei. Nam cum baptizamur, conformamur similitudini mortis Domini, ut dicitur ad Rom. 6. et sicut Christus tantum semel crucificius est, ita et nos tantum semel baptizamur, et qui vellet iterum baptizari, iterum sibi Christum crucifigeret.
Ad Tertium ex cap. ad Hebr. dico cum Chrysostomo, Ambrosio, et aliis: cum Apostolus dicit, non relinqui hostiam pro peccato, sensum esse, non esse expectandum alium Christum, qui pro nobis moriatur, vel ut ille, qui semel mortuus est, iterum veniat moriturus: et consequentur non esse secundum Baptismum expoctandum. Eadem enim est sententia hujus loci, et superioris.
Ad quartum ex epistola Joannis, Augustinus de correptione et gratia cap. 12. et Gregorius lib. vi. Moralium cap. 31. sive ultimo, dicunt, peccatum ad mortem, esse peccatum in quo homo perseverat usque ad mortem. Sed tunc non dixisset: Si quis scit fratrem peccare, sed: Si quis scit peccasse non ad mortem: non enim cognosci posset peccatum ad mortem, nisi post mortem ejus, qui illud commisit. Ambrosius lib. i. de Poenitentia cap. 9. dicit, Joannem non dixisse ut nemo oret pro iis, qui peccant peccata ad mortem, id est, gravissima peccata; sed solum ut non orent homines vulgares, et
imperfecti, ad quos epistolam illam scribebat: gravissima enim peccata perfectis oratoribus indigent. Hieronymus lib. n. in Jovinianum ultra medium, versus finem, tractans hunc locum, dicit nihil hic significari aliud, nisi pro peccato ad mortem difficulter orationem exaudiri. Et hic videtur verissimus esse hujus loci sensus; nam immediate antea dixerat Joannes: Scimus quoniam audit nos, quidquid 'petierimus ab eo. Idcirco ne putaremus hoc habere locum etiam in petitionibus quibuslibet, quas pro aliis offerimus; subdit: Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur eiete. id est, cum fiducia petat, nam impetrabit. Si vero peccatum est a dmortem, id est, gravissimum ex genere illorum, qua) ordinarie non remittuntur, sed puniuntur seterna morte: Non dico, ut roget quis, id est, non prohibeo quidem orare, sed non audeo polliceri, quod facile impetrabitis; ideo non dico ut roget quis, nimirum cum illa certa fiducia impetrandi, sa)pe enim Deus in tali negotio precet Sanctorum non audit, juxta illud Hierem. vn: Noli orare pro populo hoc, quia non exaudiam te.
Chapter 38 of 63