Caput VI. In Contritione includi propositum recte vivendi
Quarta sequitur qusestio: Includat ne con. tritio propositum recte vivendi, an solam peccati detestationem. Et quidem Hseretici hujus temporis varie de qusestione ista loquuntur. Qui enim contritionem fide posteriorem faciunt, ut Lutherus in illis omnibus locis, quos capite superiore citavimus, et Calvinus lib. iii. Institut. cap. 3. ii facile admittunt, propositum bene vivendi ad com tritionem maxime pertinere. Qui autem contritionem fide priorem esse volunt, et Poenitentiam dividunt in contritionem et fidem, ii contritionem solis terroribus conscientiae, et peccati detestatione ex terroribus illis concepta definiunt; propositum autem recte vivendi, fructum fidei, non contritionis partem esse docent. Atque in hac sententia Lutheranorum p^ars maxima versari mihi videtur: loca allata sunt, tum in 1. eap. hujus libri, tum cap. 18. libri superioris.
Porro, Catholici Scriptores in eo quidem consentiunt, ut ad veram contritionem, et peccati detestatio, et vitae melioris propositum requiratur: sed in eo non conveniunt, utrum hoc propositum expresse, et formaliter necessarium sit, an sufficiat virtuale, atque implicitum. Neque enim dubitari potest, quin is, qui serio peccata sua odit, ac detestatur, et ob ea perpetrata dolet, cupiat simul, ac velit saltem implicite, et virtualiter, ut sic loquamur, deinceps in melius vitam mutare.
Et quidem veteres Theologi, ut Petrus Lombardus lib. iv. dist, 14. et 15. Alexander Alensis in summa Theologica par. 3. queest. 69. m. 9. art. 2. S. Thomas in 4. sent. distinet. 17. queest. 2. art. 1. et 3. part. queest. 86. art. 2. et lib. m. contra Gentes cap. 158. et lib. iv. cap. 72. Scotus, Durandus, Albertus, et alii in 4. sent. dist. 14. vel 17. simpliciter docent de ratione contritionis esse, cum detestationem peccati, tum propositum bene vivendi, et quamvis non distinguant inter formale, et virtuale propositum, tamen satis aperte indicant de formali esse locutos. Id quod apertius postea docuerunt Adrianus Pontifex VI, in quinto quodlibeto art. 3; Thomas Gaj etanus in additionibus ad 3. partem S. Thomae queest. 1, art. 1; Dominicus a Soto in 4. sent. dist. 17. queest. 2. art,. 1; et Melchior Canus in relectione de Poenitentia par. 1.
Non defuerunt tamen pauci quidam, qui contra disputaverint, ac virtuali proposito, quod in peccatorum detestatione includitur, contenti; formale propositum necessarium esse, et in ratione contritionis includi negaverint. In iis fuerunt Joannes Major, et Jacobus Almaynus in 4. sentent. dist. 14. queest. I. et qui eos sequutus est, Andreas Vega lib. 13. in Concilium Tridentinum cap. 21.
Sed nobis communis, ac trita a veteribus
via semper visa est tutior et commodior. Probatur igitur, ad contritionem requiri explicitum, ac formale propositum vitee melioris. Primo, ex divinis litteris. Amos v: Odite malum, et diligite bonum, et constituite porta judicium, si forte misereatur Dominus in Deus exercituum. Isaiee. i: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum, quiescite agere perverse, discite bene facere. Et mox: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Hic vides promissionem remissionis peccatorum post bona opera, saltem desiderio et proposito inchoata. Rursus Ezech. xvm: Si autem impius egerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium, et justitiam; vita vivet, et non morietur, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Hoc loco verba illa: Et custodierit omnia praecepta etc. ac votum, et propositum custodiendi mandata, referenda esse videntur, non ad ipsam mandatorum observationem: neque enim uno die, aut una hora, servari possunt omnia mandata. Neque tamen expectanda est remissio peccatorum ad longum tempus, cum idem Propheta cap. 33. dicat: Quacumque die peccator conversus fuerit, indulgentiam habiturum.
Ad hunc locum respondere conatur Vega loco citato, ac tria dicit. Primum, objicit verba illa ejusdem capitis: Convertimini, et agite PcenitSntiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Ubi nulla fit mentio propositi servandae legis, et tamen promittitur remissio peccatorum. Sed hic locus nobis apertissime favet. Nam cum dixisset Propheta: Convertimini, et agite Penitentiam, continuo explicuit quid sit converti, et agere Poenitentiam, dicens: Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum. Ubi vides quam distincte duo illa ponantur, qua; nos ad veram Poenitentiam, sive contritionem requiri diximus.
Secundo Vega addit, illa verba: Et custodierit omnia praecepta etc. a Propheta adjecta fuisse, ut intelligeremus, praeter Poenitentiam de admissis, necessarium esse, non adjicere alia nova peccata, juxta illud Gregorii hom. 34. in Evangel.: « Quid prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? quid prodest si irae culpas jam lugeat, et tamen adhuc invidia) facibus tabescat? » Sed haec responsio excluditur per universalem particulam, quam Ezechiel ponit, cum ait: Si impius ecjerit P enitentium ab omnibus peccatis suis. Qui enim agit Poenitentiam ab omnibus peccatis, frustra admonetur, ne dum unum luget, aliud committat: neque enim fieri potest, ut quis eo tempore avaritiae aestibus anhelet, aut invidiae facibus tabescat, quo non solum luxuriae, atque irae, sed omnium vitiorum culpas luget.
Tertio idem Yega respondet, illa verba: Et custodierit omnia praecepta etc. posita esse contra illorum errorem, qui post Poenitentiam peractam, licitum esse putant, ad sordes pristinas reverti; ut Ezechiel nihil aliud voluerit, quam post justificationem per Poenitentiam adeptam, in justitiapermanendum esse. Sed repugnat huic expositioni, quod Propheta satis aperte demonstrat, dno illa, Poenitentiam videlicet a peccatis, et mandatorum observationem, in voto scilicet et proposito, viam quamdam esse ad justificationem; et proinde priora esse debere ipsa remissione peccatorum. Sic enim ait: Si impius ecjerit Poenitentiam ab omnibus peccatis suis, et custodierit onffiia praecepta etc. vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum ejus non recordabor. Ex quo etiam refellitur error eorum Lutheranorum, qui novae obedientise propositum, post justificationem constituunt.
Adhsec, illa) omnes Scripturae, quae Poenitentiam per conversionem describunt, qualis est illa in primis, Joel. n: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et 'planctu, sententiam nostram aperte confirmant: siquidem conversio ad Deum, idem est, ac voluntas placendi Deo per observa tionem mandatorum; sicut aversio a Deo voluntas est praevaricandi. Quemadmodum igitur sine conversione contritio esse non potest, ita nec sine proposito placendi Deo ~per mandatorum observationem.
Huc etiam facit, quod Apostolus ait ad Ephes. iv: Deponite vos veterem hominem, equi corrumpitur secundum desideria erroris: renovamini autem spiritu mentis vestrx, et induite novum hominem. Et quod S. Gregorius scripsit hom. 34. in Evang. veram Poenitentiam esse, admissa peccata plangere, et plangenda non committere: quam definitio¬
nem Theologi omnes magno consensu receperunt.
Huc pertinent quoque exempla rerum humanarum: nam et domini a servis, et parentes a filiis, quos post offensionem in gratiam recipiunt, non magis peccati confessionem, quam propositum vitae melioris exquirunt.
Sed quod me maxime ad hanc sententiam amplectendam ac defendendam movet, est sancrosancta Florentinae ac Tridentina) Synodi auctoritas. In Concilio Florentino, in instructione Armenorum; et in Concilio Tridentino sess. 14. cap. 4. ita contritio explicatur, u t sit (( Dolor de peccato commisso, cum proposito non peccandi de caetero. » Neque vero responderi potest, Concilia ista loqui de proposito implicito. Nam cum propositum implicitum a peccati detestatione nullo modo separari possit, sine causa Concilia addidissent illa verba: « Cum proposito non peccandi de caetero. » Quorsum enim ista expressio, si propositum non expresse requiritur? Si Concilia ita posuissent, Contritio est detestatio peccati commissi cum proposito implicito non peccandi de caetero, nemo esset qui non judicaret supervacaneam partem illam posteriorem definitionis, cum, detestatio peccati sine proposito illo implicito nunquam reperiatur. Igitur aut verba illa de formali proposito intelligenda sunt, aut certe, quod absurdissimum est, supervacanea sunt. Quid, quod in eodem cap. 4. Concilium Tidentinum paulo post adjungit, propositum novae vitae principaliter in contritione contineri, cum sic ait: «Declarat igitur sancta Synodus, Contritionem non solum cessationem a peccatis, et vita) novae propositum, sed etiam veteris odium continere? »
Denique sicut peccati detestatio, propositum non peccandi implic tum et virtuale includit; sic etiam contra pr opositum non peccandi, detestationem peccati implicitam et victualem includit. Quare si detestatio peccati commissi sine proposito formali non peccandi de caetero, ad justificationem aliquando sufficit, sufficiet etiam aliquando propositum non peccandi de caetero, sino formali detestatione peccati commissi: nulla enim ratio reddi potest, cur haec paria non sint. Atqui ipse etiam Vega, loco citato, recte negat, sine detestatione formali peccati commissi per solum propositum non peccandi de ca?tero, per solam detestationem peccati commissi, impium posse justificari. Sed respondendum est argumentis, quse contra objiciuntur a Yega.
Chapter 28 of 63