Skip to the text

Caput VIII. Contritionem ad justificationem omnino necessariam esse

Quinta controversia erat de necessitate contritionis. Loquimur autem hoc loco de contritione in genere, ut tam perfectam, quae proprie contritio, quam imperfectam, qua? attritio dicitur, comprehendamus: et quaestionem non solum de necessitate, quam vocant, medii, sed etiam praecepti, intelligi volumus.

Ac Lutherus quidem, et Calvinus, contritionem quae justificationem praecedat, nullam agnoscunt. Nam Calvinus, cum totam Poenitentiam, fructum fidei justificantis esse doceat, ut supra ostendimus ex lib. m. Institut. cap. 3. §. 1. sine dubio nullam Poenitentiae partem, proinde neque ipsam contritionem, ad justificationem obtinenolam necessariam esse censet.

Lutherus in assertione articulorum suorum, nonnullis visus est contritionis necessitatem pernegasse, propter illa verba artic. 11: (t Si Sacerdotis absolutionem obtinueris, crede fortiter te absolutum, et absolutus eris, quidquid sit de contritione. » Sed tamen in art. 12. affirmat, impossibile esse, ut ojuis sine contritione vere absolutus sit: « Si per impossibile, inquit, confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed joco absolvisset, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus. » Et paulo infra, declarat, ideo esse id impossibile, quia fides sine contritione esse non potest: « Dixi, inquit, per impossibile; quia satis supra dictum est, fidem sine contritione esse non posse, cum gratia non infundatur, nisi cum magna concussione anima?. » Quare non negavit Lutherus contritionem absolute, sed eam negavit, ad remissionem peccatorum necessariam, cum eam postponat fidei, qua? (ipsius opinione) sola justificat, ut in iisdem articulis saepissime repetit.

Non desunt tamen ex Lutheri discispulis, qui contritionem ante confessionem necessariam esse doceant. Martinus Kemnitius in 2. parte Examinis, pag. 901: a Est, inquit, et hoc extra controversiam apud nos, nemi¬

nem posse Deo reconciliari, et remissionem peccatorum consequi, nisi agat Poenitentiam. » Et paulo infra dicit, contritionem esse medium ad acquirendam justificationem.; et addit ha?c verba: « Sic territis, et contritis, Deus gratiam et remissionem peccatorum per ministerium Evangelii offert, et proponit. » Idem etiam repetit, pag. 956. et 937. «Necessaria, inquit, est contritio, non autem meritum est, etc. » Et infra: « Ordo divinus est, quod vult quidem evangelizare, sed pauperibus; vult sanare, sed contritos etc. » Idem habet etiam Philippus in locis ultimo editis, titulo de contritione: et omnes illi ex Lutheranis, qui priorem partem Poenitentia? contritionem, posteriorem fidem esse volunt. Sed his dimissis, nos juxta communem Theologorum Catholicorum sententiam, duas propositiones constituemus.

Prima propositio: « Contritio saltem imperfecta, omnino necessaria est in adultis, necessitate medii, ad remissionem peccatorum, et justificationem obtinendam. » Ha?c propositio ex Concilio Tridentino sess. 6. cap. 1 1. et sess. 14. cap. 4. satis aperte colligitur. Cum enim Concilium dicit, Contritionem omni tempore ad justificationem necessariam fuisse de necessitate medii sine dubio loquitur; qua? enim sola praecepti necessitate necessaria sunt, non ita universe omnia tempora complecti solent.

Probatur autem haec propositio ex verbis illis Domini Luc. xm Nisi Poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis: ha?c enim verba tam sunt perspicua, ut nullam omnino dubitationem relinquant. Praeterea, idem aperte probant verba illa S. Petri, Act. ili, Poenitemini, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Et illa B. Pauli ad Roman. ii: Ignoras quia benignitas Dei ad Poenitentiam te adducit? secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram, in die irae et revelationis justi judicii Dei. Et illa Christi ipsi in ii. cap. Apocal. ii: Memor esto unde excideris, et age Poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi Poenitentiam egeris. Denique Ezechiel cap. xvm. nihil aliud peccatoribus concionatur, nisi ut Poenitentiam agant, si salvi esse velint. Hoc idem illi omnes Patres docent, qui Poenitentiam, secundam post naufragium tabulam appellarunt, quorum testimonia in primo libro retulimus: quibus addi potest S. Augustini testimonium, qui in epist. 48. ad Vincentium, ita loquitur in extrema epistola: «Nec quem quam putes ab errore ad veritatem, vel a quocumque seu magno, seu parvo peccato, ad correctionem sine Poenitentia posse transire. »

Secunda propositio: «De contritione praeceptum divinum exstat. » Haec Primum ex superiore probari potest. Siquidem ea omnia, quae necessaria sunt necessitate medii, censentur necessaria necessitate praecepti, licet non quaecumque necessaria sunt necessitate praecepti, sint etiam necessaria necessitate medii: tenentur enim homines ea necessario adhibere, sine quibus salvi esse non possunt.

Deinde exstant in divinis litteris manifesta verba, quibus Poenitentiae praeceptum indicatur. Joel. ii: Convertimini ad me, et scindite corda vestra. Matth. m: Poenitentiam agite. Ezech. xvm: Projicite a vobis pravitates, et facite vobis cor novum. Apocal. ii: Age Poenitentiam.

Adhaec observatio mandatorum, sufficiens est medium ad salutem. Dominus enim interroganti cuidam, Luc. xvm: Quid faciens, vitam aeternam possidebo? respondit: Mandata nosti. Et apertius apud Matth. cap. xix: NYj vis ad vitam ingredi, seima mandata. Quod si quid aliud praeter mandatorum observationem requireretur ad vitam aeternam obtinendam, Dominus illum adolescentem non tam docuisse quam decepisse videretur. Oportet igitur, ut vel de contritione mandatum aliquod habeamus, quod nos asserimus; aut certe non sit contritio ad salutem necessaria, quod falsum esse jam supra docuimus. Neque vero responderi potest, Christum ea verba ad justos, non ad peccatores direxisse, quasi justis observatio mandatorum sufficiat ad salutem, peccatoribus non sufficiat: nam Dominus generatim et sine ulla exceptione respondit. Et praeterea licet juvenis ille,' cui Dominus loquebatur, Luc. xvm. bonus ac justus fuerit, ut ex cap. x. Mare1 colligi potest: tamen legisperitus, qui de eadem re Dominum interrogavit, et eamdem responsionem accepit, Luc. x, peccator videtur fuisse, cum Dominum tentare, non ab eo aliquid discere voluerit.

Praeterea dubium esse non potest, quin

divino praecepto teneamur ea media non negligere, quae ad vitam et salutem corporis necessaria sunt: neque peccatum homicidii ille evaderet, qui cibum capere nollet, quo tempore sine cibo vivere non posset. Quanto igitur majori ratione, divino praecepto tenebimur ea media assumere, sine quibus animal vita reparari nequit?

Denique impoenitentiam non solum peccatum, sed etiam gravissimum peccatum esse constat, usque adeo, ut nonnulli peccatum in Spiritum sanctum nihil aliud esse voluerint, nisi finalem impoenitentiam; et Scripturae passim accusant impoenitentes, et poenas eis gravissimas comminantur. Psalm. xcxiv: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Psalm. iv: Usquequo gravi corde? Proverb. i: Quia vccavi, et renuistis etc. ego quoque in interitu * vestro ridebo. Zachar. i: Ne sitis sicut Patres vestri, ad quos clamabant Prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus, Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me. Matth. xxm: Quoties volui congregare filios tuos etc. et noluisti. Roman. ii: Secundum duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram. Quod si novum peccatum est, nolle converti, nolle poenitere, nolle per contritionem veniam peccatorum suorum procurare; certe sequitur ut novum etiam praeceptum sit, quo tenemur converti ad Deum, et contritionem in nobis excitare. Quocirca recte Tertullianus in lib. de Poenitentia, ex eo probat, bonum esse poenitere, quia Deus id praecipit: « Bonum est, inquit, poenitere, an non? quid revolvis? Deus praecipit. »

Sed objectiones aliquae solvendae sunt, quas non haeretici, sed Catholici, explicandae rei gratia, proponere solent.

Chapter 30 of 63