Articulus 2
Resolutio dictorum Mahometi de Christo; et quid Mahon ac Sarraceni sentiant de Christo ac Christianis.
QUAMVIS Mahon dixerit Jesum esse Christum, ejusque Matrem virginem esse docuerit: non tamen credidit eum esse verum Deum, sed hominem purum; nec Matrem ejus credidit esse Dei genitricem, sed hominis tantum.
Hinc duodecimo Alcorani capitulo dicitur: Sciendum eos incredulos esse, qui Jesum, Mariæ filium, Deum esse dicunt. Et subditur ibi quasi argumentum ad hoc, quia subjungitur: Quis enim eis quidquam inde faceret, si Deus omnipotens Christum atque Mariam omnesque mundanos mori faceret? ac si dicat: Deus Christum posset occidere, vel (si hoc melius sonat) vita privare. Sed argumentum hoc faciliter solvimus. Non enim ambigimus quin Christus pro totius mundi salute occisus sit; et nihilo minus verus est Deus: quia in eo in unitate personæ est duplex natura, utpote humana atque divina. Itaque divinitate Christi impassibili ac invariabili permanente, ipse Christus secundum humanam suam naturam passus ac mortuus est. Sed id nunc tetigisse sufficiat, quoniam infra clarius ostendetur. Insuper eodem Alcorani capitulo scribitur : Omnes dicentes Christum, Mariæ filium, Deum exsistere, mendaces inventi sunt atque increduli, quum Christus ipse dixerit : Filii Israel, in Deum, Dominum meum ac vestrum, credite; cui quicumque socium aut participem posuerit, ignem intrabit perpetuum. Christus, Mariæ filius, non est nisi nuntius Dei : quia et ipsum plures nuntii præcesserunt; materque ejus et ipse comestibilibus vescebantur.
Præterea, circa finem capituli tertiidecimi Alcorani inducitur Deus quasi loquens hæc verba : O Jesu, Mariæ fili, tu persuade hominibus ne loco Dei te et matrem tuam duos Deos habeant ac venerentur. Respondit Jesus : Nolit Deus ut ego quid præter veritatem dicam. Et si protuli, tu nosti : quia tu omnium secreta cordium noscens, cordis mei arcanum penetras, ego vero tui nequaquam. Tu scis nil me hominibus nisi mandata tua dixisse, videlicet, quod Deum meum ac suum invocent et adorent.
Amplius, Mahometus sic unum verum Deum docuit adorandum, quod illum esse trinum in personis prorsus negavit. Unde in Alcorano, capitulo centesimo decimo, habetur : Omnibus deteriores sunt homines legibus subditi, quum Deo participes adjungunt. Idcirco perpetuum ignem gehennæ perenniter patientur. Et alibi frequenter consimilia dicit, puta quod Deus non habet filium sibi æqualem, atque quod omnes qui Deum trinum asserunt in personis, tres Deos affirmant. Hinc itaque omnes Christianos, qui Deum credunt trinum, et Jesum verum Deum, ait esse incredulos ac damnandos. Unde nonodecimo Alcorani capitulo legitur : Nil præter opinionem sequuntur, dicentes Deum sumpsisse filium, quo nequaquam indiguit. An habent rationes hoc demonstraturas, an Deo nescitum imponunt? Omnis mendacium hoc Deo imponens, hic bono carebit, et postea malum gravissimum ab ipso recipiet.
Denique, ut in Doctrina Mahon describitur, interrogatus ipse a Judæo Abdia, Quid est unum? respondit : Unum est Deus, cui nec particeps, nec socius, nec filius. Alicubi etiam dicit, quod Deus non habuit uxorem, ut filium sumpsisse credatur. Circa finem quoque Doctrinæ suæ, ubi judicii diem describit, inter cetera Mahomet ait, quod mortuis suscitatis atque adventum Dei judicis cum timore per quadraginta annos exspectantibus, tandem implorabunt auxilium Christi, dicentes : Jesu Christe, spiritus, verbum et virtus Dei, moveat te pietas tua, et intercede pro nobis. Tunc dicet eis Jesus : Quod a me petitis, ipsi amisistis. Missus quidem fui vobis in virtute Dei et verbo veritatis; vos autem aberrastis, et me, plus quam ego prædicaverim vobis, Deum vestrum fecistis. Hic itaque beneficium meum amisistis.
Ex his igitur innotescit, quod Mahon omnes Christianos catholicos idcirco dicit incredulos ac damnandos, quoniam Christum credunt Deum, et Deum credunt unum ac trinum. Sic itaque laudat Christum, et sic approbat ejus doctrinam, fidem ac legem, ut universos veraciter christianos condemnet. Porro, si quis credat Jesum purum hominem et Dei nuntium ac prophetam, Deumque unum dumtaxat in essentia et persona, et insuper credat Alcoranum desuper missum, et Mahometum esse Dei nuntium ac prophetam, atque secundum Christi vivat doctrinam; talem dicit Mahon in fide et lege Christi posse salvari. Imo, si Judæus secundum Moysis legem vivat, et nec Christo nec Mahometo in aliquo contradicat, asserit eum Mahomet in sua posse lege salvari.
Istud videtur mihi esse de mente Mahometi. Siquidem duodecimo Alcorani capitulo quasi ex Dei persona asseritur : Sua cuique a nobis sunt posita lex atque judicia. In principio quoque tertiidecimi capituli Alcorani scriptum est : Christianorum sacerdotes ac præsules non indignantes aut præsumptuosi, quum verbum super prophetam (videlicet Mahometum) positum audiunt, veritatemque cognoscunt, lacrimantur et dicunt : O Deus, nos cum illis bonis hominibus credentes, te nos illis associaturum summe speramus. Hoc autem verbo paradisum merentur. Rursus, capitulo Alcorani tricesimo primo, inducitur Deus loquens : A nobis cuique gentium lex quam sequatur est posita. Sequenti quoque ibidem capitulo sæpius dicitur, quod Deus singulis gentibus nuntios misit, unicuique ex gente sua. Quod etiam in multis Alcorani capitulis fertur. Unde sensisse videtur, unumquemque in lege sibi a Deo collata posse salvari. Verumtamen duodecimo Alcorani fertur capitulo : Sciendum, viros legum, nullius legis fideive perfectionem assequi, nisi Testamenti et Evangelii ac hujus libri a Deo positi (utputa Alcorani) præceptis obediant.
Ex his reor patere quid Mahon et Sarraceni eum sequentes, de Christo Christianisque sentiant. Sed quam erronea et mendosa ac sibi invicem contraria sint jam ex Alcorano et Doctrina Mahometi allegata, infra luce clarius ostendetur.
Chapter 4 of 114