Articulus 11
Qualiter intelligenda sit generatio Verbi æterni, atque processio Spiritus Sancti, ac distinctio personarum in Deo, unitasque substantialis earum in ipso.
SALOMON in Proverbiis testatur : Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.1 Quo verbo docemur ne incomprehensibilem et incircumscriptibilem Deum, ac pertinentia ad eum et essentialiter idem cum ipso, videlicet intrinsecas proprietates, actiones atque judicia ejus, præsumptuose scrutari, aut immoderate, intimorate vel irreverenter discutere, aut comprehendere velle conemur, sed cum omni reverentia et timore, cum omni modestia et humilitate inquiramus atque loquamur de ipso, qui omnem non solum humanæ sed et angelicæ mentis capacitatem atque notitiam infinite transcendit, et a se solo comprehenditur plene, ut tam philosophi quam sancti theologi protestantur. Quum enim scire sit rem per causam cognoscere, quis eum comprehendere poterit qui solus æternus est, nec aliquam sui causam ante se habet? Denique, quum unumquodque tantum habeat de intelligibilitate quantum de actualitate et formalitate, constat quod sicut Deus altissimus infinitæ est actualitatis et formalitatis, ita et infinitæ est intelligibilitatis : idcirco perfecte comprehendi non potest nisi ab intellectu infinitæ capacitatis et perspicacitatis, utputa a se ipso.
Idcirco in libro Job scriptum est :2 Digne eum invenire non possumus ; magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest.3 Jeremias quoque propheta loquitur Deo :4 Domine Deus, magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Hinc sanctus apostolus Paulus : O altitudo (inquit) divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
Denique, unicuique competit agere secundum modum et gradum suæ naturæ ac suæ potentiæ, ita quod modus agendi parificatur seu proportionatur modo essendi. Idcirco, quemadmodum essentia seu natura atque potentia Dei omnem nostram capacitatem in infinitum transcendit, ita et actio ejus æterna, quam in se ipso invariabiliter immanenterque habet.
Ex his constat quam stulta fuit hæresis Manichæorum, quam irrationabilis quoque error fuerit philosophorum illorum qui de Deo nil credere voluerunt nisi quod per rationem potest comprehendi, atque ex rebus creatis regulas accipere præsumpserunt judicandi de Creatore : quum tamen universa creata ab excellentia perfectionis ac omnipotentiæ Creatoris distent atque deficiant infinite, ita quod Deus sublimis et benedictus in infinitum plura, majora et mirabiliora potest efficere quam mens possit humana concipere.
Hinc itaque ad inquirendum ac perscrutandum qualiter in Deo sit generatio Verbi æterni atque consempiterna processio Spiritus Sancti, non debet homo irreverenter, sed moderate humiliterque procedere, proprii intellectus defectuositatem ac divinæ majestatis immensitatem pensando, sicque auctoritati sacræ Scripturæ et miraculosis attestationibus Dei proprium intellectum pie ac prompte subjiciendo. Quum ergo divina Scriptura doceat, prout præcedenti articulo est ostensum, esse in Deo generationem immanentem Verbi æterni ac processionem Spiritus Sancti (præsertim quum per Isaiam Deus loquatur : Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? Si ego qui ceteris generationem tribuo, sterilis remanebo ?5), consideremus humiliter, qualiter intelligenda sit generatio unigeniti Filii Dei atque processio Spiritus Sancti.
Itaque, quum Deus gloriæ sit ens intellectualis naturæ, ens utique superpurissimum, immateriale, invariabile, simpliciterque perfectum ; generatio ista divina non est ruditer imaginanda per modum generationis sensibilis aut carnalis, in qua est exitus de potentia in actum. Sed Deus, qui est supersapientissimus, actualissimus ac fecundissimus intellectus, se ipsum intuendo ac intelligendo, quod in se et de se intuetur atque intelligit, hoc intra se intellectualiter ac æternaliter profert, dicit et parit : sicque Verbum æternum et internum, non vocale et transiens, sed mentale et immanens, gignit.
Præterea, sicut Peripatetici aiunt, Deus est intellectus universaliter agens, semper in actu, summeque simplex, se ipsum et omnia plene invariabiliterque intelligens. Porro ratio intellecta secundum esse quo in lumine intelligentis consistit, est verbum et imago ipsius. Deus ergo se ipsum et omnia unico actu intelligens, de ipsa sua sapientia format conceptum et exprimit immanens verbum. Et quoniam Deus se ipsum omnino perfecte intelligit perfecteque exprimit, ideo quidquid in increata sapientia Patris est, hoc in Verbo, seu Filio, tanquam in speculo atque imagine plene resplendet.6 Idcirco Verbum, seu unigenitus Filius Dei, vocatur splendor gloriæ, imago et speculum Dei Patris.78
Porro Verbum hoc necessario est æternum: quia divinus intellectus, incommutabilis est, semper in actu, seque æternaliter intuens ac dicens. Est quoque hoc Verbum consubstantiale coæqualeque Patri: quia a Patris substantia immediate producitur, non per actum inter Patris substantiam et ipsum Verbum mediantem. Et quidquid Patris est, quidquid perfectionis in Patre est, hoc totum in Filio tanquam in naturali splendet imagine, ita quod tota deitatis plenitudo continetur in Filio: nam Pater per generationem communicat Filio totam suam essentiam. Propter quod Filius loquitur Patri: Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt;910 rursusque: Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est, utputa divina essentia. Unde ibidem mox subdit: Ego et Pater unum sumus.11
Præterea, sicut Deus Pater se ipsum perfecte intelligit, ita quoque se ipsum perfecte vult et diligit. Pater ergo et Filius se invicem contemplantes ac diligentes, ex voluntate, quæ in eis ambobus est una, amorem quemdam producunt, qui Spiritus Sanctus vocatur; estque Patris et Filii dulcissimus nexus, superjucundissimum osculum et æternus complexus, estque tertia in superbenedicta Trinitate Persona: qui Spiritus Sanctus, est verus Deus, æternus, immensus, quoniam amor iste minor esse non potest quam sit amabilitas et complacentia Patris ac Filii.
Insuper, Verbum Dei Patris recte Filius ejus vocatur, quia per similitudinis modum producitur. Est enim emanatio intellectus: perfectio vero intellectus, in assimilatione rei intellectæ ad intelligentem consistit. Quum ergo de ratione filii sit ut secundum formam similitudinis ex substantia generantis emanet, merito Verbum Dei Patris unigenitus Filius ejus vocatur, quoniam ex Patris intellectu secundum assimilationis proprietatem progreditur. Porro voluntatis perfectio est ut tendat in volitum, et uniatur amato ac requiescat in eo. Quum ergo Spiritus Sanctus ex una Patris ac Filii voluntate spiretur, non secundum proprietatem similitudinis, sed secundum rationem tendentiæ et inclinationis in alterum effluens ac procedens; idcirco non filius, sed amor et Spiritus rite vocatur.
Postremo, quamvis in nulla creatura inveniatur beatissimæ Trinitatis similitudo perfecta, nihilo minus in omni ente creato reperitur aliqua ejus repræsentatio, præsertim in rationali et intellectuali creatura. Unde in anima rationali sunt, mens, notitia, amor: notitia autem procedit a mente, amor vero ab utraque. Item in omni creatura sunt, esse, posse et agere, seu essentia, potentia et operatio: certumque est quod posse fluat ab esse, et agere ab utroque. In omni etiam creatura sunt, natura, species et ordo; item quod est et quo est, et amborum connexio. Rursus, in rebus creatis quædam communicant in natura generica, ut homo, leo et equus, in animali; quædam vero in natura specifica, ut duo hominis individua. Non autem inveniuntur in creaturis plura supposita in quibus sit una numero essentia; sed hoc in Creatore est proprium, a cujus perfecta imitatione distat et deficit infinite omnis creata essentia.
Ex præhabitis innotescit quam irreverenter, imperite ac ruditer, tam Mahomet quam ejus sequaces de Deo locuti sunt, dicendo: Deus uxorem non habuit, nec filium: quasi quispiam Christianorum tam delirus et stolidus sit, ut carnalem Deo generationem attribuat.
Footnotes
Chapter 13 of 114