Skip to the text

Articulus 6

De argumentis fidei christianæ in generali.

QUEMADMODUM sapiens quidam loquitur, qui cito credit, levis corde est.1 Unde et Joannes apostolus: Nolite (inquit) omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.2 Itaque verbis et documentis omnem naturalem rationem transcendentibus penitusque incomprehensibilibus credere, levitatis et insipientiæ signum est, nisi propter motiva idonea proportionataque et efficacia argumenta illis credatur: non quod hujusmodi motiva et argumenta faciant verba et documenta supernaturalia et incomprehensibilia, esse homini comprehensibilia in hac vita; sed quia sufficienter demonstrant Deum esse testem atque auctorem veritatis talium verborum ac documentorum: quo cognito, mox propter summæ et increatæ Veritatis inviolabilem auctoritatem firmissime est credendum, eo quod supersanctus et supergloriosissimus Deus falsitatis confirmator et testis esse non valeat. Quum ergo Christi documenta, et ea quæ in Evangelio de ipso docentur esse credenda, sint prorsus supernaturalia et incomprehensibilia, necesse fuit ea per idonea probari argumenta, utputa per diversa evidentiaque miracula soli altissimo possibilia Deo, ut sunt: suscitatio mortuorum, curatio eorum qui a nativitate surdi, cæci, claudi seu muti sunt; statio solis et retrocessio lunæ, mutatio motionis cœlestium corporum: quæ omnia ad testimonium veritatis fidei christianæ, a Deo per Christum et ejus Apostolos ac alios evangelicæ legis Sanctos, frequenter et copiosissime facta noscuntur. Hoc ergo, loquendo in generali, unum est argumentum fidei christianæ. Sed quoniam Mahon in Alcorano, ut allegatum est, fatetur talia facta a Christo divina virtute, evangelicamque doctrinam a Deo esse collatam, sufficit nunc istud tetigisse tantisper.

Secundum fidei christianæ argumentum, loquendo in generali, est scriptura ac prophetia veteris Testamenti. Quidquid enim in novo Testamento de Christo docetur, quidquid de eo in Evangelio scribitur, in libris Prophetarum ac Moysis, hoc est in scripturis veteris Testamenti, prænuntiatum seu præsignatum multipliciter ac copiosissime demonstramus. Imo ab exordio mundi præcesserunt prophetiæ de Christo. De quo Deus dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Idem quoque dixit Deus ad Isaac patriarcham, deinde ad Jacob, sicut in libro Genesis Moyses scripsit. Denique sanctus ille patriarcha Jacob, morti proximus, de Christi adventu clarissime prophetavit: Non auferetur (inquiens) sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium;3 itemque, Salutare tuum exspectabo, Domine: prout Genesis quadragesimo nono capitulo scriptum est. Imo, de Christi adventu, de ejus nativitate ex virgine, de ejus miraculis, de loco suæ nativitatis, de tempore sui adventus, de ejus benedicta ac salutifera passione, de ipsius etiam resurrectione, ascensione, ac Spiritus Sancti missione, de evangelicæ legis collatione et prædicatione, beatissimi prophetæ veteris Testamenti, David, Isaias, Jeremias, Daniel, Michæas, Aggæus, Zacharias, Malachias, multique alii, apertissime et frequentissime prophetaverunt, quemadmodum in eorum libris ostendimus. Sed de his jam in generali tantummodo loquor, infra de eis in speciali scripturus. Nempe, quum Christi incarnatio et liberatio generis humani per passionem ipsius, ac cetera Salvatoris nostri mysteria, sint summa et præclarissima opera omnipotentis et superdignissimi Dei, decuit valde ut Deus æternus, cujus sapientiæ non est finis, ea ab exordio mundi, et præsertim tempore veteris Testamenti, per sanctos Patriarchas atque Prophetas prænuntiaret ventura, ne inopinate aut improvise putarentur venire. Quum ergo solius supersapientissimi Dei sit futura pure contingentia certitudinaliter præcognoscere ac aliis revelare, eaque omnia conspiciamus impleta quæ de Christo prædicta sunt, palam quod non nisi a Deo sit lex illa quæ talibus innititur argumentis atque hujusmodi fundamentis fulcitur.

Tertium argumentum fidei christianæ, est perfectio ac sanctitas vitæ atque doctrinæ evangelicæ legis. Christus namque in Evangelio totius perfectionis ac sanctitatis dat documenta. Nam decem præceptis superaddit duodecim consilia, in quibus docet et consulit omnia illa vitanda ac relinquenda per quæ homines solent a divini amoris fervore, a supernæ contemplationis splendore, a virtutum profectione, a continuo atque purissimo Dei obsequio impediri. Ab his equidem homines plurimum impediuntur per terrenas divitias, per carnales affectiones, per sensuales delectationes, per propriæ voluntatis motus ac libertates, per mundanas vanitates, curiositates et pompas. Ideo Christus docuit atque consuluit omnia ista esse vitanda intuitu et amore Dei, desiderio spiritualis profectus, internæque puritatis, ac sanctæ et evangelicæ perfectionis, quæ consistit in plena, pura ac stabili mentis ad Deum conversione, in summi et incommutabilis boni ferventissima dilectione, in divinorum contemplatione assidua et sincera, cunctis terrenis carnalibusque contemptis, omni elatione, avaritia, impatientia, invidia, immunditia, ceterisque peccatis devictis.

Quartum argumentum veritatis fidei christianæ, est ista tam diuturna et finalis derelictio Judæorum. Constat quippe ex libris Moysis ac Prophetarum, quod Judæi tempore veteris Testamenti fuerunt præelectus et peculiaris populus Dei, habueruntque Prophetas et reges sanctos, atque miracula ac diversa gratiarum charismata. Quumque Deo relicto idola colerent, tradidit eos in manibus inimicorum suorum, quousque se emendarent;4 quumque conversi, misericordiam Dei deprecarentur, liberavit eos ab hostibus suis. Nec tempore veteris Testamenti unquam reliquit eos tam diu sicut in Babylonica captivitate: in qua tamen non nisi septuaginta annis tenebantur a Chaldæis captivi. Et intra annos illos misit eis sanctos Prophetas, qui eos de futura liberatione consolabantur. Postquam vero Christum eis desuper missum spreverunt, occiderunt, ejusque discipulos abjecerunt, a Deo relicti sunt usque in præsens per annos mille quadringentos et amplius, nec interim misit eis Prophetas.567 Et quamvis idola nunquam interim coluerunt, et pro sua liberatione die ac nocte Deum precati sunt, tamen hucusque eos non exaudivit. Imo miracula quæ tunc per Prophetas fiebant, postea in novo Testamento abundantissime sunt peracta. Hanc quoque eorum finalem derelictionem et captivitatem prædixerunt Prophetæ. Unde etiam ex hac consideratione innumerabiles Judæi ad christianam fidem conversi sunt, et quotidie plurimi convertuntur. Hinc quoque in Alcorano, capitulo duodecimo, dicitur: Filios Israel ob incredulitatem suam atque malitiam, ab amore suo Deus per linguam David Christique filii Mariæ prorsus ejecit.

Quintum fidei christianæ argumentum, est conservatio, imo et augmentatio ejus inter innumerabiles ac ferocissimas persecutiones quas a tyrannis atque hæreticis Christiani perpessi sunt. De quo in sequenti articulo erit sermo.

Sunt etiam alia plurima nostræ sacratissimæ ac saluberrimæ fidei argumenta, quæ non est necesse hic commemorare, eo quod Sarraceni, quibus et pro quorum conversione scribuntur hæc, fateantur Evangelium desuper Christo collatum, et fidem legemque Christi esse divinam. Verumtamen id diligentissime est pensandum, quod fides illa qua credimus Deum esse unum in essentia et trinum in personis, Christumque esse verum Deum ac hominem, et cetera ad articulos fidei christianæ spectantia, prætactis roboratur divinitus argumentis. Fides vero (imo magis perfidia) Mahometi et ceterorum hæreticorum asserentium Deum non esse trinum nec Christum esse Deum, prædictis argumentis non roboratur, sed dissipatur. Non enim infelicissimi hæresiarchæ aut Mahomet vel eorum sequaces egerunt miracula soli Deo possibilia, sed veri et sancti Christiani catholici, qui omnia crediderunt quæ sancta et universalis ac Romana Ecclesia docet esse credenda. Et hoc sequenti clarius elucescet articulo.

Footnotes

  1. Eccl. xix, 4. ↩

  2. 1 Joann. iv, 1. ↩

  3. b; xxviii, 14. ↩

    1. CXLVI, 5.
    ↩
  4. Eccl. xlix, 10. ↩

  5. Eccl. xxvi, 4; xxviii, 14. ↩

  6. Gen. xxii, 18. ↩

Chapter 8 of 114