Articulus 8
Probatio eorum quæ in præcedenti articulo dicta sunt.
DICTA in præcedenti articulo usque ad id, Interea multi reges principesque gentilium non credentes, etc., ex scriptura canonica novi Testamenti manifeste probantur: ideo Sarraceni eis merito crederent, præsertim quum Mahon toties fateatur Evangelium Christo a Deo collatum. Ex Evangelio namque et libro Actuum Apostolorum, quem Lucas evangelista sanctus conscripsit, illa omnia demonstrantur. Cetera vero ex chronicis atque historiis satis authenticis comprobantur.
Si vero respondeant Sarraceni, nos Christianos veram Evangelii litteram non habere, sed textum corruptum, incidunt hæresim Manichæorum, qui scripturas novi
Testamenti, secundum quod Ecclesia eas habet, non receperunt, sed inficiatas esse finxerunt. Inferius quoque clarissime reprobabitur error iste, luceque clarius ostendetur.
Porro, si Sarraceni concedant nos Christianos veram habere novi litteram Testamenti, sed non sic eam esse intelligendam sicut nos intelligimus eam, sed potius sicut Arius atque Nestorius eam intellexerunt, qui quamvis eam veram et inviolatam concesserint, non tamen admittere voluerunt Deum esse trinum, aut Christum exsistere Deum: si, inquam, Sarraceni hoc asserant, habemus contra ipsos omnia argumenta quæ contra Arianos et Nestorianos habemus, per quæ illorum perfidias Deus ab Ecclesia sua evulsit. De quibus præcedenti articulo tactum est.
Præterea, quum jam tota plebs christiana in oriente et occidente, in superiori India, Æthiopia, Armenia, Græcia, aliisque provinciis, credat superessentialem, incomprehensibilem et superfelicissimum Deum esse unum ac trinum, Christumque esse Deum et hominem, atque per tot centenaria annorum ita crediderit; quæro qualiter et a quibus ad tam admirabilem et incomprehensibilem fidem inducta est. Si per Apostolorum documenta atque miracula, sequitur fidem hanc veram divinamque esse, quum et in Alcorano toties asseratur, quod viri vestibus albis induti, per quos ibi designantur Apostoli, vere crediderunt in Christum, evangelicamque doctrinam ab ipso fideliter receperunt. Idcirco eorum doctrinæ credendum est.
Si autem non per Apostolos et eorum sequaces, sed per alios infideles, christiana plebs dicatur ad fidem istam inducta, sicut ex dictis sequitur Alcorani, et Sarracenos fateri oportet, nisi a suis resipiscere velint erroribus, quæro qualiter id factum est aut fieri potuit. Aut enim factum est hoc per vera et divina miracula, aut aliter. Primum horum dici non potest, quum Deus sublimis et sanctus, essentialiter verus et Veritas, nequaquam per sua miracula testimonium perhibeat falsitati, nec eam per signa sua tanquam per suæ attestationis ac veritatis sigilla confirmet, sed reprobet magis ac destruat. — Secundum quoque horum dici non potest, quia hoc omni miraculo mirabilius exstitisset, quod ad tam arduam legem Christi, tamque supernaturalem et incomprehensibilem fidem ipsius, totus pene mundus fuisset conversus absque miraculis, quum certum sit homines difficulter posse induci ad hujusmodi legem fidemque. Verumtamen istud jam diligentius est probandum.
Ecce tam ratio quam experientia docet, quod quanto doctrina aliqua rarior, mirabilior incomprehensibiliorque consistit, eo homines ad illius assensum difficilius inducuntur, pluribusque rationibus ac fortioribus argumentis opus est, ut recipiatur, præsertim a doctis, ingeniosis atque constantibus viris, nisi forte per violentiam et timorem aut magicam artem, sive per munera, inducantur ad illam. Quum ergo juxta præhabita, fides Christi sit de rebus prorsus supernaturalibus et incomprehensibilibus, et quæ humanæ rationi videntur valde contrariæ, utputa simplicissimum Deum esse unum ac trinum, Christum esse Deum et hominem, ac virginis filium, pro mundi salute crucifixum, et resurrexisse atque ad cœlos ascendisse, in fine quoque sæculi rediturum esse eumdem ut judicet vivos ac mortuos: qualiter potuit totus mundus unquam ad istam fidem induci, nisi per proportionata et supernaturalia argumenta, omnem naturalem rerum ordinem, virtutem ac legem supergredientia? præsertim quum ubique terrarum tot nobiles ac potentes, tot reges et principes, tot docti, ingeniosi et sapientissimi viri, etiam in omni naturali philosophia acutissimi, ad hanc fidem firmissime sint conversi, imo tot innumerabilia millia utriusque sexus pro ea promptissime sanguinem suum fuderunt, et acerbissimas mortes perpessi sunt.
Quemadmodum enim media fini, sic argumenta proportionari oportet conclusioni probandæque veritati.
Certum est autem istud factum non esse a principio per violentiam aliquam aut timorem, neque per munera, neque per magicas artes, quæ Christianis maxime prohibentur, nec viros sapientes, ingeniosos, doctissimos, ad fidem Christi conversos, diu potuissent latere. Opera quoque magicæ artis, et quæ solum præstigialiter fiunt, non possunt ita durare ut duraverunt prodigia per quæ homines ad Christi fidem conversi sunt. Item, quod ex utero matris cæci, surdi, claudi, muti, facti sunt videntes, audientes, ambulantes, loquentes, nequaquam magica arte fieri valet; et si præstigialiter tantum fiat, non diu durat. — At vero qui primo ad fidem hanc incomprehensibilem trinitatis in Deo et divinitatis in Christo conversi fuerunt, cuncta terrena maxime despexerunt, sola cœlestia et æterna bona quærentes, sicut usque in præsens perfecti eorum faciunt sectatores. Non ergo terrenorum amore bonorum fidem hanc susceperunt: imo per plurimos annos, ita credentes a paganis suis privabantur substantiis. — Quod vero non armorum violentia aut timore pœnarum ad hanc fidem homines sint primo inducti, omnes testantur historiæ de fidei hujus divulgatione conscriptæ. Imo, dum Constantinus, imperator Romanus, fidem hanc suscepisset, nec tamen adhuc aliquis senatorum eam vellet accipere, atque ob hoc imperator indignans vellet omnes occidere aut ad fidem compellere, sanctus Papa Silvester id fieri omnino prohibuit, persuasitque Constantino ut illos rationabilius quo posset hortaretur ad fidem. Quod quum fecisset, omnes concorditer facti sunt Christiani. Et quamvis despexissent ad fidem converti, voluit tamen Papa Silvester ut relinquerentur propriæ libertati, et imperator ita fecisset. Verumtamen postea aliqui principes christiani, ut Carolus rex et Ogerus dux, quasdam infideles ac barbaricas nationes Christianis molestas expugnaverunt et gladio converterunt: quibus tamen conversis, Deus mox misit viros sanctos miracula operantes, qui illas in fide plenius docuerunt.
Denique, pro fide trinitatis personarum in Deo, ac deitatis in Christo, multa martyrum millia sanguinem suum fuderunt, ut certissimæ chronicæ protestantur. Et in illorum passione, pro confirmatione fidei eorum præclarissima fiebant miracula: in aquis et ignibus manserunt illæsi, nec a leonibus ferisque tangebantur. Ipsique martyres sancti ante suam passionem, in sua passione et post suam passionem suscitaverunt defunctos, curaverunt leprosos, sanaverunt claudos, cæcos, surdos et mutos. Et nisi hæc atque similia, divina fecissent ac contigissent virtute, fides christiana inter atrocissimas ac generalissimas persecutiones nequaquam sic crescere potuisset: dempto quod Deus omnipotens omnes absque miraculis sola illuminatione interna posset ad fidem convertere. Vera ergo fuit horum martyrum fides, quam Deus altissimus tot roboravit miraculis. Præfata quoque miracula post martyres sanctos fecerunt copiosissime plurimi confessores et sancti episcopi ac doctores catholici, ut infra magis patebit. Horumque omnium fides fuit, quod in superbono, superdulcissimo et incircumscriptibili Deo, absque derogatione divinæ unitatis ac simplicitatis, sit trinitas æternarum ac supervenerabilium Personarum; quod item Christus in unitate personæ sit Deus et homo, quia humanitas ejus ad hypostaticum esse suum divinum, æternum et increatum assumpta est et suppositata in illo: propter quod non sunt in eo duo personalia esse, ut infra plenius ostendetur.
Amplius, quæro a Sarracenis et omnibus qui affirmant fidem hanc Trinitatis deitatisque Christi nec a Christo neque ab ejus Apostolis esse prædicatam atque edoctam, a quibus primo excogitata, prædicata et docta sit. Si dicant, quod a Christianis in Nicæno concilio congregatis, in quo primum publice ac synodaliter definitum est, quod Deus sit unus et trinus, Christusque Deus et homo; constat hoc mendacium, quoniam ante illud universale concilium Arius fuit ab Alexandrino archiepiscopo ab Ecclesia ejectus et pulsus, quoniam trinitatem personarum in Deo negavit. Imo tempore Arii, et ante eum, Christiani ubique corde crediderunt trinitatem in Deo et deitatem in Christo. Inter episcopos quoque in Nicæna synodo congregatos, fuerunt multi sanctissimi præsules, plurimis præfulgentes miraculis, inter quos etiam sanctus exstitit Nicolaus, quem Deus miraculis decoravit innumeris: qui omnes fidem hanc docuerunt. Quorum doctrinam sanctus Papa approbavit Silvester, per quem Deus Constantinum ab incurabili lepra mundavit; taurumque mortuum suscitavit, venenosissimum quoque peremit draconem, duosque viros flatu draconis pene exstinctos restituit vitæ, ac alia multa fecit prodigia.
Restat ergo ut Sarraceni perfidique assignent a quibus infidelibus ac deceptoribus primo hominibus prædicata et persuasa sit fides ista mirabilis, quam nunc usque continent Christiani. Certumque est eos dicere oportere, quod ante Nicænum concilium factum sit istud. Quo dato, constat fidem hanc nequaquam per violentiam, timorem aut dona esse inductam: quoniam usque ad tempus Constantini imperatoris, qui fuit tempore Nicæni concilii, fuerunt Christiani infidelium imperatorum ac regum dominiis subditi. Porro, si dicant fidem hanc hominibus persuasam ab erroneis expositoribus Scripturarum, jam patet quod talium expositoribus homines non credidissent, nisi tam incomprehensibiles expositionum suarum doctrinas potuissent miraculis roborare, si ipsi primo tales excogitassent doctrinas. Si vero dicatur, quod quamvis primo talia docuerunt, nec ea miraculis confirmaverunt, nihilo minus deceperunt homines, asserendo atque fingendo quod sancti Apostoli eadem docuerunt; modo ex præinductis satis est evidens, quod nudæ eorum recitationi et confictioni, utputa Deum trinum non esse, nec Christum Deum consistere, tot homines nullatenus credidissent: præsertim quia usque ad tempus illud, Christiani quibus hoc dicere potuissent, fuissent aliter informati, oppositumque credentes. Idcirco non ita faciliter recessissent a fide atque doctrina a beatissimis Christi Apostolis promulgata. Postremo, multo facilius esset hominibus credere Deum non esse trinum, et Christum non esse Deum, quam credere trinitatem in Deo, et deitatem in Christo. Certissimum ergo est quod universi sic crederent, nisi ab exordio per sanctos Apostolos et eorum sequaces sanctosque Patres fuissent aliter, et sicut nunc credunt, imbuti, et per Scripturarum testimonia ac divina miracula in ista fide catholica roborati.
Chapter 10 of 114