Articulus 10
Probatio ex eisdem scripturis, quod Deus æternus ac adorandus sit in essentia unus ac simplex, et trinus verissime in personis.
TESTAMENTUM atque volumina Prophetarum ac Evangelium, quibus in Alcorano stabilis fides adhiberi jubetur, personalem distinctionem in Deo, et trinitatem personarum in eo, in multis edocent locis.
Denique sanctus propheta et rex David brevi versiculo superbeatissimam Trinitatem in supersimplicissimo Deo eleganter expressit: Verbo (inquiens) Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum: per Dominum intelligens Deum Patrem; per Verbum, unigenitum Filium ejus; per spiritum oris ejus, Spiritum Sanctum. Unde rursus per beatum Psalmistam loquitur Deus Pater: Eructavit cor meum verbum bonum, hoc est Verbum substantialiter bonum. De quo dicit Joannes: In principio erat Verbum. Et in Ecclesiastico: Fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis. Sed et de Spiritu Sancto scriptum est per Job: Spiritus Domini ornavit cœlos; atque in libro Psalmorum: Emittes, Domine, Spiritum tuum, et creabuntur. De quo iterum loquens Propheta, oravit: Ne projicias me, Domine, a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi lætitiam salutaris tui. Ubi per salutare Dei, rite accipitur Christus, mundi salvator, in quo et per quem Deus salvat quoscumque salvat. Idcirco de hujus Salutaris adventu lætabantur Prophetæ. De quo et Simeon justus ac timoratus loquitur Deo Patri: Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. De quo et sanctus Isaias propheta prædixit: Viderunt omnes termini terræ Salutare Dei nostri.
Præterea, in exordio Genesis, ubi nostra translatio habet, In principio creavit Deus cœlum et terram, Hebraica veritas habet: In principio Elohim creavit cœlum et terram. Elohim vero est plurale hujus nominis, El, vel Heloha, quod significat Deum in numero singulari. Quum itaque Moyses dixerit, Elohim creavit, conjungens nomen pluralis numeri verbo numeri singularis, quasi diceret, In principio Dii creavit; insinuavit quod in simplici Deo sit quædam distinctio, non naturarum, sed personarum.
Denique trinitas personarum in Deo evidenter insinuatur in Isaia, ubi legitur: Ego primus et ego novissimus; manus quoque mea fundavit terram. Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram. Loquitur autem de datione legis in monte Sinai, quæ manifeste est data, ut etiam Judæi fatentur. Porro, quod ista sint verba Christi, seu Filii Dei, constat ex eo quod protinus subditur: Et nunc Dominus misit me, et spiritus ejus. Hæc enim verba Isaias propheta de se ipso non dixit, quia ipse non aderat dum lex dabatur, quum pene per mille annos postmodum natus sit. In his itaque verbis tangitur deitas Christi, quum in ejus persona asseritur: « Ego primus et ego novissimus ». Tangitur quoque persona Patris, quum ait: « Et nunc Dominus misit me ». Sed et Spiritus Sanctus exprimitur, quum additur: « et spiritus ejus ».
Præterea, in Psalmo, ubi habemus, Dixit Dominus Domino meo, translatio Chaldaica, apud Hebræos authentica, habet:1 Dixit Dominus Verbo suo. Et ad Verbum istud Deus mox loquitur: Ex utero ante luciferum genui te. Ubi per uterum Patris intelligitur mens ipsius, juxta illud in Psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum. Unde et rursus Filius Dei in Psalmo profatur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Ubi per « hodie » intelligitur dies æternitatis, in quo ante omnia sæcula « ex utero », id est ex corde seu intellectu Dei Patris, intellectualiter ac invariabiliter atque omnino immaterialiter natus est unigenitus Filius ejus.2
Hinc Salomon in persona æternæ et increatæ ac genitæ Sapientiæ Dei (quæ est Verbum et Filius ejus) testatur : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum; nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram; ante colles ego parturiebar.3 Quando præparabat cœlos, aderam;4 quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens. Adhuc autem in Proverbiis Salomon loquitur : Quis ascendit in cœlum atque descendit?5 Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis suscitavit omnes terminos terræ? Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? Ecce in verbis his Salomon Deum Patrem ejusque unicum Filium aperte declarat. Ipsumque Filium innuit esse ineffabilem ac incomprehensibilem, sicut et Patrem : per quod designat eum Patri æqualem.
Amplius, Trinitas ista superbenedicta ac adoranda, ex scripturis novi Testamenti evidentius copiosiusque potest probari : siquidem de Patris ac Filii deitate, præcedenti articulo multa sunt allegata ex evangelio S. Joannis. Et rursus in ejusdem evangelii libro scriptum est :6 Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Sed et de Spiritu Sancto, eodem capitulo loquitur Christus : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. At vero apud Joannem rursum scriptum est :7 Clamabat Jesus, dicens : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.8 Et subditur ibi : Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.9 Iterum in Joanne ait Salvator discipulis : Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet10
Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et iterum ait : Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Ecce in verbis his, Pater et Filius et Spiritus Sanctus signantur. De quibus etiam in prima sua epistola loquitur Joannes evangelista : Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Unde et apud Matthæum loquitur Christus : Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ubi singulariter dicendo, « in nomine », innuit unitatem essentiæ in tribus personis, et earumdem personalem distinctionem designat, eas nominatim ac copulatim mox exprimendo. Ad idem probandum multo plura ex utriusque Testamenti scripturis possem inducere, sed brevitati studere par est.
Ecce, o Sarraceni, juxta Alcorani præcepta, scripturis Moysis et Prophetarum ac Evangelii firmiter credite. Quod si feceritis, auctoritatibus præallegatis credetis; erimusque concordes, et simul salvabimur.
Footnotes
Chapter 12 of 114