Skip to the text

Articulus 1

DE PERFIDIA MAHOMETICA ET FIDE CATHOLICA.

Testimonia Mahometi de Christo.

PROTESTOR in primis, quod recitando ea quæ in Alcorano ac aliis scriptis ad legem Mahon pertinentibus continentur, nihil aliud recitabo quam illic habetur; et si aliud quidpiam recitare videbor, non mihi imputetur, sed corruptioni potius exemplaris, aut vitio translationis: quam tamen satis fidelem confidimus. Denique testimonia Mahon de Christo introducam, non quo magnum quid arbitrer, quod filius ille perditionis æternæ, hominumque deceptor et pseudopropheta, quædam vera, bona et magna de Christo protulerit, sed ut propriis testimoniis convincatur, atque ex eis ad veram ac saluberrimam Christi fidem Sarraceni facilius inducantur.

Insuper agnoscendum, quod sicut liber legis Christi, Evangelium appellatur; sic liber legis Mahometi, Alcoran dicitur. Alcoran namque Arabicum nomen est, quod interpretatur collectio mandatorum, et latine Alcoranum vocatur. Quem librum, ut infra dicetur, Mahomet finxit sibi a Deo per Gabrielem angelum missum, datum ac revelatum.

Itaque in Alcorano, prima distinctione seu azoara, seu primo capitulo, dicitur: Christo, Mariæ filio, divinus spiritus auxilium atque testimonium exstitit. Rursus in Alcorano, in quartæ definitionis exordio, quasi ex Dei persona asseritur: Omnium Prophetarum alio super alium per me sublimato, et eorum quibusdam cum Deo locutis, Christo, Mariæ filio, animam nostram proprie conferentes, vim atque virtutem præ ceteris ei præbuimus.

Præterea, quinto Alcorani capitulo legitur: Angeli Mariam alloquentes, dixerunt: O Maria, omnibus viris et mulieribus splendidior, mundior atque jucundior, tibi summi nuntii gaudium cum verbo Dei (cujus nomen est Jesus Christus, qui est facies omnium gentium in hoc futuroque sæculo, sapiens, vir optimus) ab universitatis Creatore mittitur. Illa respondit: O Deus, quum virum non tetigi, filium quomodo concipiam? Inquiunt angeli: Deo nihil occurrit impossibile, omnia prout vult operanti. Ipse

¹ Ex editione Coloniensi Petri. Quentel, 1533. filium tuum cum divina virtute venientem, librum legiferum omnisque magisterii peritiam et Testamentum ac Evangelium edocebit. Ille, videlicet Christus, cæcos et mutos curabit, morpheaticos ac leprosos mundabit, mortuos, Creatore cooperante, vivificabit: quæ cuncta a credentibus in Deum miracula censentur. Vetus Testamentum confirmabit. Seque cum divina virtute atque potentia venisse patefaciens, inquiet: Timentes Deum, me sequamini. Deus enim, mei vestrique Dominus est: quem adorantes, recto procedent tramite. Sciens eos, puta Judæos, in sua incredulitate obstinatos manere, ait: Quis in Dei nomine me sequetur? Viri quidam vestibus albis induti respondentes, dixerunt: Nos in Dei nomine te sequentes, in Deum credimus, te teste. Dixeruntque: O Creator, nos huic libro, videlicet Evangelio, fidem exhibentes, legatumque tuum imitantes, fidelibus adscribe. Quem, scilicet Christum, Creator est affatus: Ego tuam ad me reducens animam et exaltans, teque ab incredulis liberans, eos qui te secuti sunt, his qui verbo tuo non crediderunt, usque ad diem publicæ resurrectionis superponam; incredulos quoque summis cruciatibus hic sæculoque futuro affligam, fidelibus vero et benefacientibus, merita sua cum gaudio conferam. De virtutibus atque justitiis Jesu ista tibi revelare decrevimus.

Amplius, capitulo duodecimo Alcorani quasi ex Dei persona profertur: Christum, Mariæ filium, cui commisimus Evangelium, quod est lumen et confirmatio Testamenti, et castigamen ac recta via timentibus Deum, ad vestræ legis supplementum misimus, o Judæi. Omnis ergo Evangelii servus, ipsius præcepta judicando sequatur: alioqui malus erit. Undecimo quoque capitulo legitur: Jesus, Mariæ filius, Dei nuntius, suusque spiritus, et verbum Mariæ cœlitus missum exsistit.

Postremo, tertiodecimo Alcorani capitulo dicitur: Deus Christum, Mariæ filium, cui tradidit animam mundam ac benedictam, qua juvenes et infantulos affatus est, cæcum natum atque leprosum curavit, mortuos suscitavit, quem etiam librum et sapientiam et Evangelium et Testamentum edocuit, affatus est, dicens: Te sic ad filios Israel cum virtutibus meo velle venientem, increduli magum esse perhibent; tu vero de bonis tibi matrique tuæ divinitus datis, mihi gratias redde.

Ecce testimonia ista redduntur Christo in Alcorano, et Sarraceni credunt hæc vera esse. Verumtamen præfatis testimoniis quædam falsa ac fabulosa in præallegatis capitulis admiscentur, quæ hoc loco omisi, quoniam infra in speciali tangentur articulo. Imo et quasdam hæreticas pravitates veritatibus inserit præinductis, ut infra patebit.

Chapter 3 of 114