Skip to the text

Articulus 7

Qualiter primo prædicata, divulgata et usque in præsens conservata sit fides christiana.

NON armorum potentia, non aliqua violentia, non magica arte, non humana facundia, non argumentationibus alicujus naturalis scientiæ aut rationis humanæ, persuasa aut introducta est primo hominibus lex evangelica fidesque christiana; sed ipsemet Christus in omni paupertate, humilitate ac patientia inter homines apparere et conversari elegit, suamque prædicationem miraculis et Scripturarum auctoritatibus roboravit, sicut in Evangelio scriptum est. Denique ipse ante passionem suam misit discipulos suos ad prædicandum solis Judæis. Sanctus quoque Joannes Baptista, Christi præcursor, qui ab ipsa infantia sua in eremo vitam duxit angelicam, modico tempore ante Christi prædicationem prædicavit Judæis, baptizavitque plures eorum, et sua prædicatione præparavit corda eorum ad fidem Christi. Quum enim Judæi communiter æstimarent Joannem Baptistam, ob suam vitam sanctissimam, esse Christum eis in lege et Prophetis promissum, dixit eis Joannes:12 Quem me arbitramini esse, non sum ego; sed venit alius fortior me, cujus non sum dignus ut procumbens coram eo solvam corrigiam calceamenti ejus.3 Quod dixit de Christo, quem et digito demonstravit, dixitque: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.4 De quo iterum ait: Qui de cœlo venit, super omnes est.5

Præterea, quamvis ante Christi passionem multi Judæorum in eum crediderint, prout in evangelio S. Joannis apostoli scribitur, Christo tamen crucifixo, non solum communes Judæi, sed ipsi quoque discipuli atque Apostoli Christi corruerunt a fide.6 Sed Christus tertia die a morte gloriosus et immortalis resurgens, et discipulis suis per dies quadraginta frequenter apparens, seque eis palpabilem præbens, et cum ipsis manducans, bibens ac loquens, reduxit eos ad fidem.7

Porro quadragesimo die post suam resurrectionem, coram discipulis suis ascendit in cœlum; deinde post decem dies misit eis Spiritum Sanctum. Ipso etenim sacratissimo die Pentecostes, orantibus Apostolis ceterisque discipulis ac sanctis mulieribus congregatis in una domo cum eis, descendit super eos Spiritus Sanctus in specie ignearum linguarum.8 Et repente implevit mentes illorum ardentissimo divinæ dilectionis fervore, et totius sacræ Scripturæ notitia, omnium quoque linguarum scientia, et insuperabili mentis constantia, omnique virtute et gratia: ita quod ipsi gloriosi Apostoli cum ceteris eis adjunctis, qui paulo ante metu Judæorum sederunt clausi, subito pariter exeuntes, introierunt templum Judæorum, atque ibidem coram universis Judæis constantissime prædicaverunt Jesum esse Christum Filium Dei, et eum resurrexisse a mortuis ac ascendisse in cœlum, et Spiritum Sanctum eis esse missum ab ipso.9 Quumque Judæi mirabilia tanta viderent, et sanctos Apostolos omnium gentium linguis loqui audirent, admirati sunt valde. Illaque die tria millia Judæorum ad fidem Christi conversa sunt. Alia die, quum sacratissimus princeps Apostolorum Petrus quemdam virum ex utero matris claudum, qui nunquam ambulavit, repente curasset dicendo, In nomine Jesu Christi surge et ambula; quinque millia Judæorum crediderunt in Christum.10 Quotidie quoque per prædicationem Apostolorum atque per magna et diversa eorum miracula, multi Judæi et sacerdotes, Scribæ et Pharisæi ceteris doctiores, ad fidem Salvatoris convertebantur. Tot namque et tanta signa, prodigia ac miracula operabatur Deus quotidie per felices Apostolos, quod etiam civitates juxta Jerusalem sitæ concurrerunt ad urbem Jerusalem, ægros suos secum ferentes eosque in grabatis in plateis ponentes, quatenus Petro veniente, saltem umbra ipsius obumbraret quemquam illorum et sanarentur.11 Fiebatque ita. Ecce hoc modo evangelica lex in sancta civitate Jerusalem prædicari ac multiplicari exorsa est. Atque exinde ad alios cœpit diffundi, quemadmodum Isaias propheta prædixit: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.12 David quoque propheta et rex, alloquens Christum: Virgam (inquit) virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion.13 Unde et Christus eadem hora qua ascendit in cœlos, dixit Apostolis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Galilæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.14 Quum enim Apostoli ita ad tempus in Jerusalem prædicassent, cœperunt quoque in aliis urbibus Judææ et Samariæ et Galilææ quidam eorum prædicare: sicque in præfatis provinciis multa millia Judæorum ad Christum conversa sunt.

Porro tempore procedente, major pars Judæorum cœpit totaliter obdurari. Tuncque Christo jubente, Apostoli a se invicem sunt divisi, atque ad prædicandum ubique Evangelium Christi ad terras ac regna gentilium desuper sunt directi. Sicque ipsi præelecti et gloriosi Apostoli et eorum discipuli fidem Christi per totum mundum prædicaverunt, innumerabilesque gentiles converterunt ubique, Deo cooperante et sermonem eorum confirmante sequentibus signis, virtutibus atque miraculis, variisque Spiritus Sancti distributionibus.1516 Tunc quippe communiter super credentes, dum baptizabantur, descendit et apparuit Spiritus Sanctus in signo visibili, deditque eis gratiam prophetiæ et omnium usum linguarum, abundantiamque divinorum charismatum ac ferventissimum divini amoris ardorem. Sic igitur primo in toto orbe terrarum prædicata, divulgata et introducta est fides christiana.

Interea multi reges principesque gentilium non credentes, cœperunt Apostolis ceterisque fidei christianæ prædicatoribus vehementer resistere atque amarissimas mortes infligere, præsertim imperatores1718

Romani, qui tunc monarchiam tenebant : quorum plurimi generalem ac atrocissimam persecutionem inferebant undique Christianis, ita quod tunc passim innumerabilia millia Christianorum pro fide Salvatoris occidebantur. Eratque illud mirabile et revera supermirabile, quod quanto tyranni Christianos crudelius persequebantur ac peremerunt, tanto plures convertebantur ad Christum, et tanto plus invalescebat lex christiana, in tantum quod tandem ipsum quoque Romanum imperium legi ac fidei Salvatoris collum suum constanter humiliterque subjecit. Quum equidem Constantinus potentissimus imperator Christianos crudeliter persequeretur, ob suam tyrannidem incidit incurabilem lepræ plagam; fuitque ei consultum ut in recenti et calido sanguine puerorum se balnearet. Quumque adductis tribus millibus puerorum iret ad locum quo ageret ita, occurrissentque ei matres puerorum lugubriter nimis, ipse condolens eis atque infantibus, mutavit propositum. Ob hanc suam pietatem misit ad eum Christus sanctos apostolos Petrum et Paulum, qui in visione dixerunt eidem, ut S. Silvestri Papæ prædicationi obtemperaret. Quod quum egisset, et sacrum Baptisma susciperet, a lepra prorsus curatus est, Christumque perhibuit se vidisse. Quomodo ergo potuit christiana lex inter tot persecutiones tam diuturnas ac ferocissimas perdurare, invalescere ac vigere, nullo Christiano resistente persecutoribus humana virtute, nisi operante Deo omnipotente? Quum enim unus aliquis Christianus pro fide Christi occidebatur, tot miracula contingebant in ejus occisione et postea, quod frequenter multa millia paganorum, omni idolorum relicta spurcitia, convertebantur ad Christum : imo interdum et ipsi tyranni atque tortores convertebantur. Aliter fides christiana certissime defecisset.

Insuper, paganorum principum persecutione cessante, cœperunt hæretici Ecclesiam Christi, hoc est veros et catholicos

Christianos, graviter molestare. Siquidem tempore Constantini imperatoris surrexit in Alexandria impiissimus Arius hæresiarcha, docens trinitatem personarum non esse in Deo; et multos sibi attraxit. Quumque Constantinus, christianissimus imperator, inter Christianos talem dissensionem sensisset, rogavit S. Silvestrum ut convocaret generale concilium, in quo quid secundum Evangelii veritatem de Trinitate tenendum esset, diligentissime inquireretur ac definiretur. Fuitque tunc generale concilium celebratum in urbe Nicæna, in quo trecenti decem et octo episcopi fuerunt de toto mundo collecti, inter quos erant multi præsules sancti : ubi tunc Arius tanquam hæreticus exstitit reprobatus. Et definitum fuit in synodo illa sanctissima, quod in Deo in unitate essentiæ sit vera trinitas personarum. Nihilo minus miserrimus Arius in sua permansit pravitate hæretica, atque in Alexandria multos acquisivit discipulos. Quumque cum illis ad ecclesiam pergeret, quatenus sancto et catholico ejecto antistite, ipse constitueretur episcopus, in ipso itinere tetigit eum plaga Dei, irruitque in eum internus viscerum dolor : idcirco ad requisita naturæ parumper divertens, effudit propria intestina; sicque effusis visceribus, sceleratissimus hæresiarcha morte exspiravit turpissima. Quo facto, hæresis ejus ad tempus quievit. Sed paulo post, filii Constantini imperatoris, Constans atque Constantius, quorum unus imperavit in oriente, alter in occidente, a quodam sacerdote Ariano decepti et hæresi Ariana fuerunt infecti. Atque ex tunc cœpit hæresis illa vehementissime multiplicari, in tantum quod media pars Christianorum et plus (ut legitur) exstitit Ariana; duravitque diu hæresis illa. Multi quoque imperatores sibi invicem succedentes, Ariani fuerunt, qui episcopos veraciter christianos et sanctos, undique in exsilium relegaverunt aut occiderunt. Sicque Ariani humana potentia prævalentes, armis et argumentis humanæ ratiocinationis persequebantur Christianos catholicos; et eos qui Deum esse trinum confitebantur, passim atque feraliter jugulaverunt. Et breviter, hæresis illa in tantum prævaluit, quod ejus exstirpatio videtur non minus miraculosa fuisse quam prima divulgatio ac multiplicatio fidei christianæ. Non enim humana potestate aut naturali scientia exstirpata fuit hæresis illa, sed per innumerabilia, præclarissima solique Deo possibilia gloriosa miracula: quia in omnibus finibus mundi suscitavit Christus tunc aliquos sanctos Patres, episcopos et doctores, qui sua conversatione sanctissima et prædicatione verissima, præclarissimisque miraculis, hæresim illam, Deo auxiliante, funditus everterunt. Nec rationabiliter fingi potest qualiter hæresis illa aliter fuerit exstirpata.

Deinceps fuerunt et alii multi hæresiarchæ: inter quos (sicut præhabitum est) Photinus Nestoriusque fuerunt, Christi deitatem negantes, eumque purum fuisse hominem affirmantes. Quorum sectator exstitit Sergius, monachus falsus, a quo (ut infra dicetur) instructus fuerat Mahometus. Unde et Nestoriani Christiani Mahometo præ ceteris placuerunt, sicut inferius ex epistola cujusdam præcipui Sarraceni probabitur. Verum hanc hæresim, sicut et ceteras, Christus per sanctorum Patrum et catholicorum doctorum prædicationem, doctrinam, sanctitatem atque miracula, ab Ecclesia exstirpavit.

Præterea, cessantibus hæreticis, paceque reddita, tempore procedente atque malitia prævalente, frequenter in cordibus Christianorum refriguit, proh dolor! caritas Dei, devotio Christi, vigorque fidei, ita quod quasi nulla aut pauca videbatur in pluribus Christianis fides mansisse, qui tam intimorate vixerunt quasi non esset vita post vitam præsentem, neque futurum judicium. Quumque Dominus noster Jesus Christus, mundi salvator, Ecclesiam suam nunquam in toto relinquens, eam conspiceret taliter labefactari ac deformari, semper misericordissime subvenit eidem, mittendo ad eam viros electos, per quorum exemplarem sanctamque vitam, saluberrima documenta, præclara miracula, alios reformavit, accendit, innumerabilesque salvavit. Quamvis etenim solius Christi doctrina et signa, merito usque in finem sæculi ad conservationem fidei ac devotionis in Christianorum cordibus prorsus sufficerent, tanta tamen est mentium humanarum fragilitas, tanta oblivio, imo et tanta perversitas, tanta quoque incomprehensibilitas credendorum difficultasque agendorum, quod nisi Salvator præfato modo frequenter visitasset Ecclesiam, fides et devotio Christianorum aut omnino aut quasi totaliter defecisset. Unde usque ad tempus istud fuerunt in Ecclesia sancti viri et feminæ sanctæ, per quos Christus tam in vita eorum quam postea, multa et magna fecit miracula.

Ecce in isto articulo fideliter recitavi qualiter fides christiana primo prædicata, divulgata et usque in præsens sit conservata. Sed quoniam nudæ recitationi forsan non creditur, hæc in sequenti articulo diligentius sunt probanda.

Footnotes

  1. Matth. 11. 12; ↩

  2. Act. 1. 22. ↩

  3. Mar. 1. 7. ↩

  4. Joann. 20. ↩

  5. Ibid. 21. ↩

  6. Joann. , 20. 21. v. 23. 22. v. 30. ↩

  7. Act. 1. 3. ↩

  8. Act. II, 1-4. ↩

  9. Joann. XX, 19. ↩

  10. Act. IV, 4. ↩

  11. Act. V, 15, 16. ↩

  12. Is. II, 3. ↩

  13. Ps. cix, 2. ↩

  14. Act. I, 8. ↩

  15. Hebr. II, 4. ↩

  16. Marc. XVI, 20. ↩

  17. Is. III, 6. ↩

  18. Act. II, 41. ↩

Chapter 9 of 114