Articulus 16
Quod nullus salvari potest nisi credendo in Christum, et evangelicam legem servando : imo quod nunquam quis salvari potuit nisi fidem de Christo habendo explicite, vel saltem implicite.
EX præhabitis innotescit, quod sicut primus humani generis parens, protoplastus homo, sua prima transgressione naturam humanam, quæ in ipso tanquam in radice et fonte fuit, originali culpa infecit; sic Deus pietatis immensæ per Christum totum genus humanum reformare atque salvare decrevit. Ideo ad Romanos scribit Apostolus : Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic et per unius obedientiam justi constituentur multi.1 Christus ergo ctit personam.2 Natura namque divina in infinitum est dignior natura humana. Septima, quia in hac incarnatione immensitas misericordiæ Dei ostenditur, quod scilicet taliter subvenire dignatus est. Postremo, quia per nullam puram creaturam tam convenienter ac eminenter poterat hominibus demonstrari via salutis, vera perfectio, excellentia omnis virtutis, et quidquid ad salutem requiritur, sicut per Deum incarnatum. Ejus etenim humiliatio, ejus patientia et paupertas, ejus caritas ceteræque virtutes incomparabiles sunt, et summe ædificant ac informant.
Verumtamen non sic dicimus necessarium fuisse Dei Filium incarnari, quasi per alium modum nequiverit genus salvari humanum, sed quoniam nullus alius modus fuit tam congruus, tamque idoneus et condignus.
Footnotes
Chapter 17 of 114