Skip to the text

Articulus 16

Quod nullus salvari potest nisi credendo in Christum, et evangelicam legem servando: imo quod nunquam quis salvari potuit nisi fidem de Christo habendo explicite, vel saltem implicite.

EX præhabitis innotescit, quod sicut primus humani generis parens, protoplastus homo, sua prima transgressione naturam humanam, quæ in ipso tanquam in radice et fonte fuit, originali culpa infecit;1 sic Deus pietatis immensæ per Christum totum genus humanum reformare atque salvare decrevit. Ideo ad Romanos scribit Apostolus: Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic et per unius obedientiam justi constituentur multi. Christus ergo omnium hominum, quantum in ipso est, exstat salvator.2 Salvandos autem necesse est suo salvatori aliquo modo uniri. Idcirco, ad hoc quod homo consequatur salutem, oportet ut Christo per fidem nunc uniatur, ita ut de ipso bene et catholice sentiat juxta doctrinam sacræ Scripturæ, secundum expositionem et sensum sanctæ matris Ecclesiæ, quam in his quæ sunt fidei ac salutis Deus nunquam errare permittit, sicut et Christus ei promisit; per caritatem quoque Christo jungatur, ne per aliquam culpam mortalem separetur ab eo. Insuper est necesse ut secundum evangelicæ legis vivat præcepta: quia, ut Jacobus docet apostolus, fides sine operibus mortua est in se ipsa.3 Imo, ut Christus in Evangelio contestatur, servus sciens voluntatem domini sui et non faciens, plagis vapulabit multis.4

Præterea, Christus caput est omnium salvandorum, quia per ipsum Deus omnes homines electos salvare decrevit. Propter quod ad Ephesios ait Apostolus: Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ5 suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem. Et rursus ait ibidem: Deus instauravit omnia in Christo, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terra.6 Omnes ergo electi sunt membra Christi. Membra autem necesse est suo capiti copulari ad hoc quod vivificentur ab eo: a quo si præscindantur, mox moriuntur. Qui ergo a capite Christo vitam gratiæ in præsenti vitamque gloriæ debet sortiri, necesse habet huic capiti per fidem veram integramque conjungi.7

Insuper, Christus in quantum homo, est via ad beatitudinem, atque ut Deus, est finis in quo nostra consistit felicitas.8 Media autem necesse est fini conjungi, viamque cognoscere viatores oportet. Hinc a principio mundi necessarium exstitit ad salutem habere fidem de Christo venturo, saltem implicite. Patriarchæ equidem et Prophetæ, ceterique majores desuper illustrati, habuerunt de Christo fidem explicitam, ceteri vero implicitam, credendo sicut sui majores. Quemadmodum ergo nos Christiani salvamur in fide qua Christum credimus advenisse, sic salvati sunt illi in fide qua crediderunt Christum venturum esse. Sicque omnium electorum hominum una est fides. Propter quod ait Apostolus: Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus.9 Interea, quia in fide Christi venturi Abraham patriarcha specialiter abundavit, idcirco pater cunctorum credentium appellatur. Unde et veri Christiani, et ipsi dumtaxat, merito filii Abrahæ nuncupantur, non excæcati Judæi nec Sarraceni de Christo infideliter sentientes. Hinc ad Galatas divinus scribit Apostolus: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.

Postremo, quam vitiosum atque damnabile sit non credere in unigenitum Dei Filium, Jesum Christum, docet sanctus evangelista Joannes, dicens: Qui non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Et rursus in prima sua ait epistola: Qui non credit in Filium Dei, mendacem facit Deum Patrem, quia non credit in testimonium quod testatus est Deus de Filio suo. Et denuo protestatur: Qui non credit in Filium, ira Dei manet super eum.

Amplius, sancti Prophetæ veteris Testamenti prædixerunt de Christi adventu, et de lege evangelica danda per ipsum, tanquam de lege perfecta et ultimata, omnibus ad salutem necessaria, cui alia lex a Deo nequaquam succederet. Hinc enim apud Isaiam Deus loquitur Christo: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Et denuo loquitur Deus æternus de Christo: Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. De hujus quoque legis datione apud Jeremiam manifeste habetur. Nempe, quum Christus sit mundi salvator atque totius humani generis reparator, certissimum est omni intelligenti Scripturas divinas, quod ad ejus legem ac fidem universi sint obligati. Certissime ergo agnoscant101112

Sarraceni se esse in statu æternæ damnationis: ideo resipiscant, atque ad Christum, qui est vera via, sine qua nemo venit ad Patrem, protinus convertantur.13

Evangelio dixit, quod post resurrectionem communem homines nec nubent, nec nubentur, sed erunt sicut angeli Dei. Angelica quippe beatitudo promittitur nobis a Christo in cœlis, ut infra magis docebitur.14

Footnotes

  1. art. xiii, xiv. ↩

  2. Rom. v, 19. ↩

  3. Jacob. II, 17, 26. ↩

  4. Luc. XII, 47. ↩

  5. Ephes. I, 5-7. ↩

  6. Ibid. 10. ↩

  7. Matth. XVI, 18; ↩

  8. Luc. XXII, 32. ↩

  9. II Cor. IV, 13. ↩

  10. Joann. III, 36. ↩

  11. Galat. III, 7. ↩

  12. Rom. IV, 11. ↩

  13. Joann. XIV, 6. ↩

  14. Matth. XXII, 30. ↩

Chapter 19 of 114