Skip to the text

Articulus 18

De sacramentis evangelicæ legis, et de cessatione circumcisionis ac cærimonialium observantiarum Mosaicæ legis, atque de Baptismo, qui circumcisioni secundum Christi doctrinam succedit.

QUAMVIS, juxta præhabita, Christus sit totius generis humani salvator, et pro omnibus satisfecerit;1 non tamen omnes salvantur, neque infantes, neque adulti : quoniam meritum Christi seu virtus suæ benedictæ passionis eis non applicatur, quia ipsi propria iniquitate obicem ponunt gratiæ Christi. Tempore etenim evangelicæ legis, infantes qui non baptizantur, pro solo originali peccato beatitudine privantur æterna, si ante annos discretionis decedant, atque in limbum puerorum descendunt : in quo tamen pœnam sensus non habent. Porro infantes baptizati ac morientes ante tempus discretionis, felicitatem perpetuam sortiuntur : quoniam in Baptismo gratia, virtus seu meritum Christi eis applicatur et communicatur. Meritum equidem Christi est universalis causa salutis humanæ. Universalem vero causam ad determinatos effectus applicari oportet. Hinc in evangelica lege Christus, legislator, salvator ac Dominus noster, septem instituit sacramenta, quæ sunt velut medicinalia vasa, spiritualis medelæ contentiva, per quæ virtus et meritum Christi applicatur, confertur infunditurque hominibus.

Horum primum est sacramentum Baptismi, de quo loquitur Christus :2 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum cœlorum. Post resurrectionem quoque suam apparens Apostolis, præcepit eisdem :3 Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.45678 Baptismus namque est regeneratio spiritualis, qua homo moritur culpæ et incipit vivere Deo ac gratiæ: ideo virtute et merito Christi, in Baptismo dimittitur omne peccatum, tam actuale et personale, quam originale, quoad culpam et pœnam. Gratia quoque et virtutes baptizato pariter infunduntur, dum ei omne peccatum in Baptismi susceptione dimittitur. In cujus rei signum, quum ipsemet Christus a beatissimo Joanne Baptista baptismum ex ineffabili et profundissima humilitate suscepit, non quia indiguit, sed ut perfectæ humilitatis daret exemplum, atque suæ sanctissimæ carnis tactu vim regenerativam aquis præstaret, protinus aperti sunt cœli, et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Vox quoque de cœlo insonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: prout Joannes evangelista ceterique Evangelistæ verissime conscripserunt. In primitiva quoque Ecclesia Spiritus Sanctus super eos qui baptizabantur, in signo consuevit sensibili apparere, prout in libro Actuum Apostolorum Lucas docet evangelista.9

Præterea, quamvis lex Moysi fuit a Deo collata, nihilo minus adveniente lege Christi, et ea publice prædicata ac divulgata, debebat cessare: non quasi mala in se, sed ut legi meliori perfectiorique cederet. Quemadmodum enim Christus præponitur Moysi tanquam filius servo, ita lex Christi præfulget ac antefertur Moysis legi.1011 Item, sicut imperfectum via est ac dispositio ad perfectum, ut infantia ad juventutem; ita lex Moysis dispositio fuit ad legem Christi, quemadmodum et aurora ad claram diem. Ideo dicit apostolus Paulus, quod lex Moysis pædagogus noster fuit in Christo, at ubi venit fides catholica, seu lex evangelica, jam non sumus sub pædagogo. Insuper, lex Moysis fuerat instituta ad designandum ac præfigurandum statum ac gratiam novi Testamenti. Omnia enim, secundum doctrinam Apostoli, in figura contingebant Judæis sub veteri Testamento.12 Ideo Christo jam misso et figuralia illa implente, cessare debebant illa legalia: sicut cessat promissio, facta solutione, receditque umbra, luce adveniente. Hinc Joannes evangelista ait: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.13 Verumtamen præcepta moralia veteris Testamenti, quum sint de naturalis dictamine rationis, manent in evangelica lege, et perficiuntur a Salvatore, qui et duodecim consilia eis adjecit, per quorum observantiam perducitur homo ad omnium virtutum perfectionem, atque ad vitam angelis proximam.

Præterea, ex eisdem rationibus circumcisio in evangelica lege cessavit.14 Adveniente enim quod perfectum est, evacuari debet quod ex parte est, quando ad idem ordinatur: unde nec gratia facit per duo quod per unum idonee facere potest, quemadmodum nec natura. Circumcisio autem imperfecta fuit respectu Baptismi tripliciter. Primo, quantum ad significationem: quia non ita expresse significavit emundationem totius hominis ab immunditia culpæ originalis sicut ablutio baptismalis. Secundo, quantum ad efficaciam: quia non ita abundans gratia ad bene agendum atque ad reprimendum fomitem dabatur in circumcisione quemadmodum in Baptismo. Tertio, quantum ad utilitatem: quia non erat ejus utilitas ita communis sicut Baptismi. Nam habuit determinatum populum, determinatumque sexum, determinatum quoque tempus: ideo cessare debuit substituto Baptismo, qui universis gentibus utriusque sexus præcipitur. Postremo, quemadmodum Christus novam ac perfectam legem instituit, sic nova et perfecta sacramenta instituere debuit. Ideo aliud ordinavit sacramentum contra originale peccatum, puta Baptismum, quam fuit circumcisio, quæ in veteri Testamento, imo et ante a tempore Abrahæ, contra originale fuit instituta peccatum. Hinc tempore evangelicæ legis circumcisionem servare, est vitiosum atque damnabile. Nec fuit intentio Dei, dum circumcisionem præcepit, quod diutius curreret quam usque ad institutum a Christo Baptismum. Hinc ad Galatas dicit Apostolus :15 Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit ; itemque : Testificor (inquit) omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.16

Errant itaque Sarraceni tanquam increduli, qui relicto Baptismo, circumcisionem observant. In eo quoque quod pueros suos tertiodecimo anno circumcidunt, eo quod Ismael, de quo nati sunt, tot fuit annorum quando circumcisus est, sicut in Genesi scriptum est, agunt contra Dei præceptum, qui jussit ut infans octo dierum circumcideretur.1718 Sed et qua ratione differunt eam usque ad tertiumdecimum annum, possent (ut apparet) eam differre usque ad nonagesimum nonum annum, quia tot annorum exstitit Abraham quando carnem sui præputii circumcidit, ut Genesis septimodecimo legitur :19 nisi forsitan dicant eam tam diu non posse differri ; unde patet quod juxta propriam voluntatem, non juxta Dei præceptum, eam accipiunt. Interea, quod remedium aut sacramentum apponunt contra originale peccatum pueris suis morientibus ante tertiumdecimum annum ? nisi forte in illis anticipent tempus, vel negent originale peccatum transfundi, contra doctrinam novi ac veteris Testamenti, sicque et hæresim illabantur Pelagii. Resipiscant ergo a tantis erroribus, atque ad Christum, qui est vera lux, convertantur, ut sacro renati Baptismate, æternam beatitudinem consequantur.20 Ad laudem et gloriam Creatoris altissimi, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

CONTRA

PERFIDIAM MAHOMETI

Footnotes

  1. art. xiv. ↩

  2. Joann. III, 5. ↩

  3. Marc. XVI, 15. ↩

  4. Matth. XXVIII, 19 ; ↩

  5. Luc. III. 21, 22; ↩

  6. Matth. III. 16, 17; ↩

  7. Marc. I. 10, 11; ↩

  8. Joann. I. 22. ↩

  9. Act. XIX. 6. ↩

  10. Gal. III. 24, 25. ↩

  11. Hebr. III. 5, 6. ↩

  12. 1 Cor. X. 11. ↩

  13. Joann. I. 17. ↩

  14. 1 Cor. X. 10. ↩

  15. Galat. v, 2. ↩

  16. Ibid. 3. ↩

  17. Gen. xvii, 15. ↩

  18. Ibid. 12. ↩

  19. Gen. xvii, 24. ↩

  20. Joann. 1, 9. ↩

Chapter 21 of 114