Skip to the text

Articulus 5

De modo procedendi in isto tractatu.

QUONIAM itaque tot hæresiarcharum atque gentilium hæreses ac perfidias Mahomet renovavit, innumerabilia contra eum ac Sarracenos argumenta habemus, videlicet: omnes illas novi ac veteris Testamenti scripturas et auctoritates quas sancti Patres et christiani doctores præfatis hæreticis objecerunt; universa quoque præclarissima illa miracula, soli utique omnipotenti Deo possibilia, quæ Deus per Sanctos suos ad prætactarum hæresum falsitates reprobandas et exstirpandas operari dignatus est, de quibus in sequentibus erit sermo; multa etiam philosophica argumenta.

Porro, ut ordinatior, compendiosior clariorque fiat in opere isto processus, primo, ponam in generali argumenta fidei christianæ. Secundo, describam qualiter primo prædicata, divulgata et usque in præsens conservata sit fides christiana. Tertio, ex scripturis novi ac veteris Testamenti divinitatem Christi probabo. Quarto, ex eisdem scripturis, Deum esse unum ac simplicem in essentia ac trinum in personis ostendam. Quinto, aliqua documenta ad christianam fidem ejusque declarationem pertinentia introducam. Sexto, recitabo aliqua de Mahometo, et qualiter introducta ac divulgata sit lex ipsius. Septimo, ad reprobationem errorum et falsitatum injustitiarumque in Alcorano contentarum procedam. Octavo, contra insanissimam et irrationabilissimam Mahometi Doctrinam aliqua scribam. Deinde, contra scripta de ejus genealogia et nativitate disputabo. Postremo, evangelicæ legis præcepta, doctrinam ac perfectionem describam, Christi quoque et Sanctorum recitabo miracula.

Chapter 7 of 114