Articulus 9
Probatio ex scripturis novi ac veteris Testamenti, quod Christus sit non homo dumtaxat, sed etiam verus Deus.
QUONIAM pro Sarracenorum conversione et eorum vera salute scribuntur hæc, vicissim aliqua ad illorum legem spectantia introduco, ut ex illis ad acquiescendum veritati facilius inducantur. In multis quippe concordant nobiscum, et valde prorsus deflendum quod non omnino concordant. Itaque in primo Alcorani capitulo introducitur Deus loquens ad Mahon: In fidem Creatoris illis prædicans, penitus persuade ut libris tibi divinitus missis, Abrahæ quoque ac Moysis et Christi ceterorumque Prophetarum libris, fidem firmam adhibeant. Vos ergo, o Sarraceni, verbis prophetæ vestri, convenio, imo verbis Dei, ut æstimatis, ad legislatorem vestrum prolatis, Libro (hoc est Evangelio) Christi firmiter credite: quod si feceritis, concordabimus prorsus in omnibus.
Denique, quidam vir christianus inter Sarracenos diu conversatus, in suo litinerario scribit, quod Sarraceni fatentur Joannem evangelistam post Jesum Christum et Abraham ac Moysen et Mahometum fuisse ceteris sanctiorem, ejusque evangelium esse plenum vera et salutari doctrina, ipsumque Joannem illuminasse cæcos, mundasse leprosos, et mortuos suscitasse, atque in cœlos volasse viventem. Unde si quando Sarraceni teneant evangelium S. Joannis, elevant illud ambobus cornibus, pro reverentia super capita sua et super oculos suos illud ponentes, osculanturque illud sæpe cum devotione. Istud non scribo nisi recitative, quia an verum sit nescio. Si enim evangelium S. Joannis sic sumunt et approbant, qualiter Christi passionem ejusque divinitatem possunt negare, quum præ ceteris Evangelistis Joannes Christi deitatem evidentius abundantiusque describat?
Præterea, quoniam juxta contenta in Alcorano, Sarracenis præcipitur « ut libris Moysis et Christi ceterorumque Prophetarum firmam adhibeant fidem », jam ex libris horum Christi deitas est probanda.
Joannes enim evangelista in sui exordio evangelii loquitur : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.1 Ecce in verbis istis beatissimus Joannes apostolus et evangelista testatur, quod « in principio », hoc est ante omnia entia creata, « erat Verbum »; et addit, quod « Verbum » hoc « erat Deus », itemque quod « per ipsum facta sunt omnia ». Quod autem per « Verbum » intelligat Christum, constat per hoc quod de Verbo isto paulo post subdit :2 In propria venit, et sui eum non receperunt. Ubi per eos qui Verbum hoc « non receperunt », intelliguntur Judæi : quos et Mahomet fatetur a Deo relictos, quoniam Jesum eis missum non receperunt. Rursus de Verbo hoc apertissime mox subjungit : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;3 et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Itaque per Verbum incarnatum intelligit Christum : quod nulli evangelium S. Joannis perlegenti potest esse ambiguum. Hæc autem vera non essent, si Christus esset homo purus. Tunc enim ante Mariam suam matrem non fuisset, sed ex ea sumpsisset exordium : sicque in principio non fuisset, nec omnia facta essent per ipsum, imo cœlum et terra ante hoc Verbum fuissent creata. Nec Christus præcessisset Abraham patriarcham. Cujus oppositum ipsemet Christus affirmat, dicendo : Antequam Abraham fieret, ego sum.4
Insuper Joannes evangelista in evangelio suo ait de Christo : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.5 Ecce Christum vocat unigenitum Filium Dei Patris. Eodem quoque capitulo S. Nathanael loquitur Christo : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. Sed et Joannes alibi asserit :6 Quærebant Judæi Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.7 Hoc est quod et Paulus apostolus ait de Christo : Qui quum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.89 Hinc Christus disseruit, Ego et Pater unum sumus, prout Joannes scribit. Denique in prima sua epistola scribit Joannes evangelista : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus, Jesu Christo.10 Hic, scilicet Jesus Christus, est verus Deus et vita æterna. Multa similia ex evangelio S. Joannis possem proferre, et ex Epistolis S. Pauli apostoli, ac ceteris Evangelistis.
Porro, si Sarraceni dicant nos Christianos non habere veram Evangelii litteram, sed corruptam; hoc præcedenti articulo partim est reprobatum, et infra reprobabitur plenius. Et dato quod dicant hoc, quid respondebunt ad scripturas veteris Testamenti quibus Christi deitatem probamus ? Scriptum est enim per Isaiam : Puer natus est nobis, et filius datus est nobis; et11 vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.12 In qua auctoritate per puerum natum, et filium datum, intelligitur Christus, non solum secundum omnes Christianorum doctores, sed etiam secundum omnes Judæorum magistros.
Amplius, apud Jeremiam scriptum est : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum.13 Ubi per « justum germen », id est sanctum filium David regis, tam Christianorum quam Judæorum magistri intelligunt Christum, cujus humanitas designatur per hoc quod filius David vocatur. Ejusdemque Christi insinuatur divinitas, quum præallegato loco protinus subditur : Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.14 In Hebræo autem, loco hujus complexi, « Dominus justus noster », habetur nomen Domini tetragrammaton, quod, secundum Christianorum ac Hebræorum doctores, soli altissimo Creatori appropriatur : significat namque divinam essentiam mere nudam ac puram, utpote secundum suas proprietates intrinsecas, absque respectu ad creaturas. Quum ergo hoc nomine prædixerit Jeremias propheta Christum vocandum, constat quod ipse sit Deus. Verumtamen obstinati, excæcati perfidique Judæi nituntur ad hæc respondere, dicendo quod in Hebræo non habetur vocabunt, sed vocabit : ut sit sensus, quod « Dominus justus vocabit » Christum. Similiter in præinducta auctoritate Isaiæ dicunt haberi, Vocabit nomen ejus admirabilis : ut sit sensus, quod ipse Deus « admirabilis vocabit » puerum illum, non quod puer ille vocabitur Admirabilis, Deus, Fortis. Sed quod isti Judæi proprium textum corrumpant, probamus ex aliis translationibus authenticis ac fide dignissimis. Nam Septuaginta interpretes, qui ad instantiam Ptolemæi, regis Ægypti, libros veteris Testamenti transtulerunt, et erant ante Jesu Christi adventum, fueruntque inter Hebræos doctissimi : hi, inquam, transtulerunt præallegatis in locis Isaiæ ac Jeremiæ sicut translatio nostra a S. Hieronymo facta habet, videlicet, vocabitur, et vocabunt. Idem probamus ex translatione Chaldaica, apud Hebræos authentica.
Insuper Christi divinitas insinuatur in Michæa, ubi legitur : Et tu, Bethlehem, ex te egredietur dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis, et magnificabitur in medio universæ terræ.15 Ecce in hac auctoritate, quam omnes de Christo exponunt, describitur generatio ejus humana ex Bethlehem; generatio quoque ejus divina atque æterna ex Patre, quum dicitur : « Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis ». Hoc idem sanctus David fatetur in psalmo in quo scriptum est : Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus Sanctorum; ex utero ante luciferum genui te.16 Et rursus in alio psalmo loquens de Christo :17 Et permanebit (inquit) cum sole et ante lunam; et dominabitur a mari usque ad mare. Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. Rursus in libro Psalmorum fertur de Christo :18 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens. Atque post pauca : Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Nullus autem dici potest « rex gloriæ, Dominus virtutum », nisi Deus.
Adhuc autem divina majestas et humanæ naturæ humilitas in Christo præclare tanguntur a Zacharia dicente : Exsulta satis, filia Sion;19 jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam.20 Denique ab Isaia promissum est atque prædictum : Ecce Deus vester ipse veniet et salvabit vos.21 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Et hæc omnia in Christo et per Christum impleta esse, Evangelium, cui in Alcorano firmiter credi præcipitur, docet.
Ad idem probandum, videlicet Christum esse Deum et hominem, quamplura alia ex utriusque Testamenti scripturis possent induci; sed pauca ista ex multis hac vice sufficiant.
Footnotes
-
Joann. I, 1-3. ↩
-
Joann. II. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Joann. VIII, 58. ↩
-
Joann. I, 18. ↩
-
Joann. v, 49. ↩
-
Ibid. V, 18. ↩
-
Philipp. II, 6, 7. ↩
-
Joann. X, 30. ↩
-
I Joann. V, 20. ↩
-
Is. ix, 11. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
Jer. xxiii, 5. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Pt. cx, 1. ↩
-
Pt. lxx, 8, 11, 17. ↩
-
Pt. lxx, 8, 10. ↩
-
Zach. n. 9. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Iv. lxxx, 4-6. ↩
Chapter 11 of 114