Articulus 12
Rationes probabiles quod in Deo cum unitate essentiæ sit trinitas personarum.
BONITAS, communicabilitatis origo est et diffusionis principium; similiter caritas, itemque liberalitas. Quum ergo Dei natura sit bonitas pura, ita quod Deus superessentialis et sanctus, est naturaliter bonus, in quo quidquid ad bonitatis perfectionem et eminentiam pertinet, cum infinita plenitudine ac nobilitate simplicissime est consistens; constat quod sicut Deus est bonitatis penitus infinitæ, sic est et communicabilitatis prorsus immensæ. Nec permittit ratio ut minor dicatur communicabilitas Dei quam bonitas ejus. Quum igitur nullum germen finitum infinitæ communicabilitati respondeat, sed ab ea ejusque participatione infinite occumbat, quum finiti et infiniti nulla exstet proportio; sequitur quod præter omne germen finitum atque creatum, possit communicabilitas Dei procedere in germen infinitum ac increatum. — Si dicatur, quod propter rei producendæ incapacitatem id fieri nequeat; hoc reprobatur: quoniam omnis potentia naturalisque aptitudo naturalem ordinem habet ad actum sibi correspondentem ac proprium. Si ergo divinæ bonitatis communicabilitas infinita, in infiniti correspondentisque sibi germinis productionem proficisci non valet, inanis esse videbitur, otiosa et frustra: quod de summi Dei communicabilitate opinari nefarium est. Est ergo in Deo germinis infiniti productio, utputa emanatio Verbi a Patre æterno.
Præterea, nulla intellectualis essentia perfecta et plene beata est, absque actione sibi connaturali ac convenientissima. Quum ergo bonum sit naturaliter sui diffusivum et communicativum, atque immensæ communicabilitati naturaliter competat in germen sibi correspondens ac proportionatum procedere; consequens est Deum nec perfectum neque beatum esse, si hac actione seu communicatione dicatur carere.
Insuper, nobiliori modo se habet res dum est in actu, quam dum est in potentia tantum. Deus autem æternaliter in optima sui dispositione consistit. Semper ergo in illo actu est ad quem naturalem aptitudinem atque potentiam habet.
Nunc autem probatum est, quod Deo ob suam infinitam bonitatem, communicabilitatem ac fecunditatem, competit aptitudo et virtus ad infiniti germinis productionem. Æternaliter ergo competit ei esse in actu productionis hujusmodi germinis. Quod eo ipso quo infinitum est, increatum est, et Deo producenti æquale, atque ex consequenti verus Deus, quoniam omnis creatura de necessitate finitæ est perfectionis.
Amplius, quum propriam bonitatem liberaliter communicare, sit magna perfectio dignitasque præclara, sequitur quod incomparabiliter perfectius digniusque consistat infinitam bonitatem infinite et plene omnino communicare, nil sibi proprium reservando, quam eam communicare finite et partim. Quum ergo Deo sublimi et vero omnis nobilitas, omnis perfectio sit jugiter adscribenda, fateri oportet quod ipse totam suam bonitatem communicet infinite, producendo germen immensum sibi æquale.
Adhuc autem, sicut in Deo est bonitas summa, ita et caritas prorsus perfecta. Caritas autem perfecta proprie est ad alterum: quoniam caritatis est amantem amato conjungere, et ei se communicare. Caritas ergo perfecta requirit amantem et eum cui impendat amorem. Porro nulla creatura potest esse in infinitum amabilis, quum non sit nec esse possit nisi finitæ bonitatis. Est ergo in Deo persona perfecte diligens, et persona perfecte dilecta. Perfectissima quoque dilectio condilectum requirit, qui sit velut vinculum et connexus dilectionis amborum. Sicque in Deo est trinitas Personarum perfecte et infinite amabilium, quarum una est diligens, aliaque dilecta, et tertia utrique interminabiliter condilecta: imo unaquæque earum est diligens, dilecta et condilecta, quia se invicem diligunt infinito amore.
Præterea, actio caritatis est delectabilissima; et quo caritas major, eo jucundius operatur. Caritatis quippe deliciis nil gloriosius nilque beatius exstat. Quum ergo beatitudo Dei sit perfecta ac infinita, caritatis nequaquam caret deliciis. Est ergo in Deo summe diligens, summe dilectus, atque utrique plenissime condilectus : ita quod inter has tres Personas est superardentissima perfectaque caritas, intima unio, superjucundissima intuitio, superdeliciosissima fruitio, complacentia quoque dulcissima et immensa. Quo enim se invicem ardentius diligunt, eo se mutuo jucundius intuentur, delectabilius spiritualiter amplectuntur, gloriosiusque se invicem æternaliter perfruuntur.
Postremo, communiter dicitur, quod nullius boni possessio jucunda est absque consortio : quo dato, negari non poterit quin perfecta Dei beatitudo personarum exigat trinitatem, vel saltem dualitatem. Sed prætactum commune verbum quidam intelligendum affirmant de his quorum operatio in se ipsis imperfecta est atque ad aliud ordinatur. Quibus objicio, quod sicut imperfectum naturalem inclinationem sortitur ad id quo perficiatur; sic (imo et multo plus) id quod naturaliter ac totaliter bonum est, quod essentialiter ac summe amorosum est, quod substantialiter splendidissimum atque immensum lumen est, naturalem, imo supernaturalissimam inclinationem habet ut se plene diffundat, ut sibi soli nil singulare reservet, ut se totum effluat itemque communicet. Quum igitur Deus sit naturaliter, totaliter infiniteque bonus, summe et essentialiter amorosus, supersplendidissimus quoque, et lumen superexuberantissimum ac immensum; naturalissimum sibi est se plene communicare. Divinæ ergo et increatæ beatitudinis plenitudo consortium exigit æternarum, supersanctissimarum atque æqualium Personarum : non ob suam indigentiam, sed ob interminabilem exuberantiam, fecunditatem et munificentiam suam superopulentissimam, et quoniam nihil deliciositatis ei potest deesse.
Interea, qui hæc legis aut audis, abstrahe te paulisper a sensu carnali, et pro posse considera quid potius ad plenitudinem beatitudinis Dei pertineat, quid dulcius jucundiusque consistat, ponere Deum solum, absque Filio et Spiritu Sancto, sicque eum in se ipso suis contentum divitiis, an in unitate divinæ essentiæ ponere tres Personas coæquales, consubstantiales et coæternas : quarum quælibet aliam cum infinita jucunditate adspiciat, cum caritate immensa ac superardentissima diligat; quæ cum interminata complacentia mutuo sibi complaceant, atque se invicem superpurissime et superdeliciosissime perfruantur; inter quas sit æterna ac superconvenientissima unio, plena ac naturalis communio. Quarum sic est personalis distinctio, ut nihilo minus tanta sit inter eas identitas, tanta propinquitas, ut earum sit una essentia, una mens, una voluntas, indivisa potestas eademque majestas : idcirco inter eas dissensio nequit oriri. Inter has supergloriosas ac adorandas Personas est omnis ratio sanctæ ac sinceræ dilectionis, videlicet clara incessabilisque intuitio, intima unio, plena communio.
Denique quidquid absolute de Deo dicitur, hoc tribus Personis commune est, et sola relatione distinguuntur ab invicem. Cujus utique superdignissimæ Trinitatis perfecta cognitio, non solum omnem humanam, verum etiam omnem angelicam supergreditur mentem in infinitum.
Has demum rationes ad summæ Trinitatis probationem induxi tanquam probabiles, non quasi demonstrativas, ne æstiment Sarraceni quod propter humanas argumentationes credamus trinitatem in Deo, et ut perpendant quod sacratissimæ fidei nostræ de trinitate personarum in Deo, rationes naturales pulchre consonant et alludunt. Verumtamen contra fidem altissimæ Trinitatis multa objici possent, et plurima dici possent de ea, quæ in libris christianorum doctorum diffuse introducuntur, solvuntur et explanantur : quæ hic brevitati studens pertranseo.
Chapter 14 of 114