Skip to the text

Articulus 15

De hypostatica unione naturæ humanæ cum Verbo æterno; et de perfectione ac beatitudine naturæ humanæ in Christo.

QUIDQUID vere subsistit, unum est numero. Quum ergo Dominus noster Jesus Christus sit vere subsistens persona, fatemur quod ipse est numero unum. Estque in eo dumtaxat unum esse hypostaticum seu personale, videlicet increatum esse suppositale Verbi æterni, seu unici Filii Dei. Atque ad hoc esse increatum hypostaticum Verbi æterni assumpta est natura humana, et in eodem suppositata in Christo seu Verbo hoc incarnato: sicque Unigenitus Dei assumpsit et sibi immediate univit naturam humanam, propriam ei personalitatem communicans. Denique factum est hoc absque omni variatione Verbi æterni, et absque ejus permixtione cum natura assumpta. Nec unita est natura divina humanitati tanquam pars aut sicut forma informans, sed Verbum æternum, quemadmodum ab æterno decrevit, humanitatem invariabile manens assumpsit.

Præterea, omnia in Christo supernaturalia exstiterunt. Corpus etenim ejus ex purissimis sanguinibus sacratissimæ virginis Mariæ operatione Spiritus Sancti formatum est et perfecte organizatum in instanti: divinæ enim virtuti infinitæ ac omnipotenti competit agere in instanti. Eodemque instanti creata fuit anima Christi et corpori illi formaliter unita: sicque ex illius animæ corporisque conjunctione resultat una natura certæ speciei, puta humanitas vera, non tamen communis, sed particularis et individua. Rursus eodem instanti humanitas illa conjuncta est Verbo æterno hypostatica unione, utpote ad personale esse Verbi a Verbo assumpta. Idcirco humanitas illa non habet nec unquam habuit personalitatem propriæ conditionis; nec ex unione corporis Christi cum anima sua resultavit aut fluxit subsistentia personalis proprii ordinis: quoniam corpus et anima illa formaliter counita, hoc est humanitas illa, non relinquebatur sibimetipsi, sed protinus assumebatur ad esse Verbi.

Præterea, tam divina natura quam humana manet in Christo imperturbata, inconfusa et integra, atque in suis naturalibus proprietatibus ac viribus perseverans. Eapropter in Christo sunt duo intellectus, duæ voluntates, duæ sapientiæ, duæ dilectiones, duæ justitiæ, duæ operationes. Est enim in ipso intellectus æternus, divinus et increatus; similiter increata voluntas, increata sapientia, increata justitia. Est item in eo intellectus humanus creatus, et voluntas humana creata, cum habitibus et operationibus suis. Unaquæque ergo natura in Christo est operata quod suum est, cum alterius communione. Et quoniam unio duarum naturarum in Christo facta est in persona, ita quod utriusque est personalitas una; et agere ac pati sit proprie suppositorum: idcirco in Christo humana adscribuntur Deo, divinaque homini, id est, actiones et passiones humanæ attribuuntur Verbo incarnato, attributa quoque et opera Verbi attribuuntur homini Christo. Sed in his acutissime ac fidelissime est pensandum quid propter quid dicatur, propter distinctionem inviolabilem naturarum. Dicimus quippe Deum ex virgine natum, inter homines conversatum, comedisse, bibisse, captum, passum ac mortuum. Iterum dicimus Christum hominem esse unicum Dei Filium, ex Patre æternaliter natum, universorum creatorem, omnipotentem, immensum. Christus namque supponit increatam personam. Nihilo minus deitas prorsus invariabilis, impassibilis, ininitiabilis æternaliter perseverat.

Insuper, quoniam multo plus est humanitatem Christi Verbo æterno hypostatice esse unitam, quam Deo beatifice frui, aut increatæ Veritati ad contemplandum eam per speciem jungi; idcirco fatemur animam Christi a primo suæ creationis instanti fuisse vere beatam essentiali felicitate, videlicet Deo beatifice junctam, ita quod ex tunc tam clare per speciem contemplata est Deum, tamque perfecte et gloriose exstitit fruens Deo ut modo, fuitque indesinenter in beatificæ gaudio fruitionis, quantum ad vires suas superiores ad increatum objectum relatas. Hinc Christus in mundo isto conversans, non fuit purus viator, sed excellentissimus comprehensor, quantum ad superiores (ut tactum est) suæ animæ vires. Fuit autem aliquo modo viator, quia passibilis, et corpus mortale gerens, accidentaleque præmium nondum habens, quousque per resurrectionem suam et ascensionem in cœlum glorificatus est.

At vero, quia non decuit humanam naturam a Verbo æterno assumi nisi pulcherrimam, id est sanctissimam; idcirco eodem instanti quo condita fuit anima Christi, fuit omnium divinorum charismatum habitibus excellentissime perornata, omni videlicet dono Spiritus Sancti, omni virtute nullam imperfectionem in sua ratione includente, omni sapientia, fructu et beatitudine eam decente, tantaque gratia quod tota capacitas ejus fuit omnino repleta.

Denique, quamvis dilectio Dei in semetipso sit una et simplex, nihilo minus dicitur Deus plus amare unum quam alium, in quantum vult et præstat uni majus bonum quam alteri. Et quoniam humanitati suæ contulit et communicavit Unigenitus Dei, verus Deus, proprium esse personale increatum, immensum, quod infinitæ dignitatis est; hinc fidelissime credimus atque verissime profitemur, quod Christum hominem, imo Christi humanitatem, Deus omnipotens, gloriosus et adorandus plus diligit quam totum residuum creaturarum simul acceptum, hoc est magis quam cetera cuncta creata, visibilia et invisibilia, intellectualia et non intellectualia. Unde et anima Christi ineffabiliter clarius atque jucundius contemplatur superbeatissimam Trinitatem, simplicissimam Deitatem, quam quicumque angelicus spiritus, etiam de supremo angelorum choro consistens. Hanc sacratissimam militantis Ecclesiæ fidem, Deus essentialiter verus et veritas, innumerabilibus miraculorum suorum attestationibus atque exuberantissimis gratiarum suarum effusionibus roboravit, quotidie quoque confirmat.

Chapter 18 of 114