Skip to the text

Articulus 4

Quod Mahometus, omnium principalium hæresiarcharum qui eum tempore præcesserunt, hæreses perfidiasque resorbuit, et resorptas evomuit ac renovavit, multosque insuper errores sacrilegos et superstitiosos induxit, et pene tertiam partem hominum secum in profundum inferni, incomprehensibili et occulto sed justo Dei judicio permittente, demersit.

Ab exordio prædicationis Apostolorum Domini nostri Jesu Christi, cœperunt hæresiarchæ quidam exsurgere : inter quos fuerunt Ebion et Cerinthus, qui adhuc vivente et prædicante beatissimo Joanne apostolo ac evangelista, novam hæresim induxerunt, asserentes Jesum Christum esse hominem purum, non Deum verum. Quam hæresim postea renovaverunt inimicus Dei Nestorius et Photinus. Quumque Deus hæresim istam per sacræ Scripturæ doctrinam et innumerabilia præclara miracula ab Ecclesia pro parte maxima exstirpasset, venit Mahomet et renovavit eamdem, affirmans Christum non esse nisi hominem purum. Fuerunt quoque alii hæresiarchæ, videlicet Arius atque Eunomius, qui dixerunt, cum simplicitate divinæ essentiæ Deitatisque unitate trinitatem personarum in Deo stare non posse. Ideo negaverunt Deum esse trinum in personis. Et hæresis ista præ ceteris hæresibus in Ecclesia magis prævaluit et excrevit. Quumque et hanc Deus omnipotens et æternus per infinita miracula Scripturarumque documenta exterminasset, venit Mahon renovans eam, adstruens eos qui Deum trinum in personis fatentur, adorare tres Deos. Fuerunt demum et alii hæresiarchæ, utputa Marcion et Manichæus, dicentes Christum non esse veraciter pro mundi salute passum et crucifixum. Quorum falsissima perfidia undique eliminata, venit princeps totius erroris Mahon, et illam renovavit perfidiam, dicens Christum a Judæis non esse occisum, prout infra plenius referetur. Fuerunt insuper alii hæresiarchæ, dicentes circumcisionem aliaque legalia, puta Mosaicæ legis præcepta cærimonialia, simul cum Evangelio esse servanda. Quorum quum hæresim Deus gloriosus eliminasset, venit omnium magister errorum Mahon, renovavitque partem illam : quia (ut ex Alcorano est allegatum) asseruit ad perfectionem pertinere, Testamenti et Evangelii præceptis pariter obedire.1 Ecce quot hæreticæ pravitates in uno hoc homine fuerunt collectæ.

Denique non solum præfatorum hæreticorum, sed gentilium quoque multorum renovavit insanias. Quemadmodum enim Porphyrius philosophus in libris quos contra Christianos conscripsit testatur, quidam deorum etiam quædam bona de Christo locuti sunt, utpote quod fuerit vir sapiens atque piissimus; et specialiter dea quædam Christum valde laudavit. Sic tamen dii ac deæ gentilium Christum collaudaverunt, quod ejus discipulos omnesque Christianos vituperaverunt, dicendo quod discipuli Christi docuerunt Christum esse unigenitum Dei Filium, verumque Deum : quod ipsemet Christus non docuit, imo doceri prohibuit. Et ecce hunc quoque errorem Mahomet renovavit, sicut ex dictis in secundo articulo innotescit.

Præterea, ultra tot falsitates, omnia evangelicæ legis sacramenta abjecit, et varias superstitiones induxit, impiissimas leges condens, atque Venereos ritus inducens, concupiscentiis relaxans habenas. De quibus omnibus infra dicetur.

Postremo fuerunt hæretici qui beatitudinem hominis post hanc vitam, in carnalibus delectationibus aut partim aut totaliter statuerunt, saltem per tempus mille annorum. Quorum errorem turpissimum renovavit hic Mahon, asserens virtuosis fidelibus præmium post hanc vitam in paradiso terrestri conferri, in amplexibus pulcherrimarum uxorum et innumerabilium puellarum, in abundantia rivorum vini; lactis et mellis, aureorum lectorum ac vestium sericarum.

Tam abominabilia quoque docuit mendacia de entibus universi, et de exsistentibus supra cœlum ac infra terram, atque de interfectione omnium intellectualium ac rationalium creaturarum ante diem extremi judicii, quod nullus homo, nisi diabolico spiritu omnino repletus, posset hujusmodi mendacia fingere. Quæ omnia, præstante Spiritu Sancto, inferius probabuntur.

Footnotes

  1. art. 1, 11. ↩

Chapter 6 of 114