Skip to the text

Articulus 17

In quo, secundum doctrinam sacræ Scripturæ, vera hominis beatitudo consistat.

CHRISTUS in evangelio S. Joannis loquitur Deo Patri : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1 Porro vita æterna est felicitas vera, ad quam supersapientissimus Deus condidit genus humanum. Itaque cognitio Dei clara, immediata ac fruitiva, est beatitudo hominis consummata.2 Hinc in prima sua epistola ait Joannes evangelista : Carissimi, nunc Dei filii sumus, et nondum apparuit quid erimus ; scimus autem quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Hoc est quod et Paulus scribit apostolus : Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem :3 id est, in futura felicitate et gloria contemplabimur Deum clare in semetipso, immediate, per speciem. Hoc insinuavit David propheta orando : Domine, Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.4 Creavit ergo omnipotens ac benignissimus Deus intellectualem ac rationalem creaturam, videlicet angelum et hominem, ut Creatorem suum clare agnoscat, cognoscendo fervide diligat, diligendo feliciter perfruatur, perfruendo in æternum possideat.

Istud de beatitudine hominis consummata nunc breviter tactum sufficiat. Inferius namque de hujus felicitatis incomparabili suavitate et gloria, puritate et excellentia, deiformitate et supersufficientia, diligenter, Deo præstante, dicetur : ubi contra beatitudinem illam spurcissimam ac brutalem quæ in Alcorano promittitur, disputatio inducetur. Hinc enim et Christus in

Footnotes

  1. Joann. XVII, 3. ↩

  2. 1 Joann. M. 2. ↩

  3. 1 Cor. XIII, 12. ↩

  4. Ps. LXXIX, 20. ↩

Chapter 20 of 114