Articulus 14
Cur genus humanum indiguit salvatore; et cur necessarium fuit unigenitum Dei Filium incarnari.
ARTICULO præcedenti jam patuit qualiter in primo parente natura humana sit originali culpa infecta, et tota illius posteritas, Christo excepto, secundum communem legem originali peccato obnoxia facta, atque æterna felicitate privata, imo et perpetuæ damnationi adjudicata, quantum ad pœnam damni: non enim pro solo originali peccato Adæ infligitur posteris ejus pœna sensibilis in inferno, videlicet pœna ignis similisve tormenti, sed pœna damni, puta carentia beatificæ visionis Dei altissimi. Quoniam itaque diabolus genus humanum seduxit, captivumque tenuit, ita quod etiam sancti usque ad Christi passionem descenderunt in limbum inferni, nec æternam beatitudinem poterant ingredi propter reatum originalis peccati; hinc genus humanum indiguit salvatore, cujus virtute et merito Deo reconciliaretur, ab originalis peccati reatu eriperetur, amissam gratiam recuperaret atque perpetuam beatitudinem obtineret. Denique, sicut homo aliunde fuit deceptus, et pravitate diaboli ad peccatum inductus, sic decuit ei aliunde opem ac redemptionem impendi.
Interea, quod ista sint vera, constat ex hoc quod sancti veteris Testamenti, et etiam qui sub lege naturæ fuerunt, fatebantur se ad inferos descensuros, puta ad limbum illum inferni in quo colligebantur hujusmodi sancti. Hinc etenim sanctus Job ait: Dimitte me, Domine, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.12 Et iterum loquitur: In profundissimum infernum descendent omnia mea. Sanctus quoque patriarcha Jacob, filio suo Joseph amisso:3 Descendam (inquit) ad filium meum lugens in infernum.4 Sed et sanctus David propheta ait in Psalmo: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Certum est autem quod sancti non descenderunt in limbum inferni nec retardabantur a gloria æternali pro propria personalique culpa, quia in tanta puritate Domino Deo deserviebant, quod etiam pro venialibus suis culpis satisfecerunt quotidie Deo, et ultra hoc valde creverunt omni die in omni gratia et virtute meritisque præcipuis. Quoniam itaque tam necessarius fuit generi humano salvator, hinc sancti veteris Testamenti, imo et a principio mundi salvatoris hujus adventum ardentissime cupierunt electi, et de ejus adventu multa prædixerunt Prophetæ. Unde per Aggæum Dominus dixit: Adhuc unum modicum est, et ego movebo cœlum et terram;5 et veniet Desideratus cunctis gentibus, videlicet Christus, ut omnes, tam Christiani quam Judæi, exponunt. Apud Malachiam quoque loquitur Deus æternus: Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis.6 Porro Danieli prophetæ revelavit Gabriel angelus certum tempus adventus passionisque Christi.7
Præterea, ita redimere genus humanum nulla pura creatura fuit idonea aut condigna, nec homo, nec angelus. Primo, quoniam tanta est dignitas supernaturalis felicitatis ad quam Deus omnipotens condidit genus humanum, quod nullus potuit eam toti humano generi recuperare ac promereri, nisi salvator dignitatis immensæ. Hæc quippe beatitudo, ut infra probabitur, est clara et immediata fruitivaque visio divinæ essentiæ. Quæ visio quum sit summi et infiniti boni perfecta possessio sive fruitio, est quodammodo dignitatis immensæ: idcirco eam toti humano generi promereri nullus potuit nisi infinitæ dignitatis exsistens. Nullus vero est talis nisi Deus. Deo autem in propria natura non competit promereri: quod ex sua incomparabili perfectione contingit. Ideo decuit eum naturam humanam assumere, ut in ea pro humano satisfaceret genere et illud salvaret. Illa etenim natura fuerat assumenda quæ fuerat redimenda; et quæ forefecit, satisfacere debuit. Secunda hujus ratio est, quoniam majus est satisfacere pro pluribus, et plures Deo reconciliare, quam pro paucioribus satisfacere, eisque Deum placare. Natura autem specifica secundum se considerata, utputa ipsa humanitas, de se est in infinitum communicabilis: idcirco pro universis humanæ naturæ suppositis satisfacere et omnia Deo reconciliare, non competit nisi salvatori idoneitatis et efficaciæ infinitæ. Insuper, quum peccati enormitas tanto sit gravior quanto major est sanctitas et majestas ejus in quem peccatur, et Deus fortis ac immortalis sit prorsus incomparabilis et immensæ sanctitatis ac majestatis; constat quod peccatum quo ipse offenditur, sit enormitatis quodammodo infinitæ. Idcirco pro totius humani generis peccatis satisfacere, ei dumtaxat competit cujus dignitas est immensa. Amplius, tanta est dignitas gratiæ gratum facientis, quod nulla pura creatura erat idonea eam toti humano generi promereri.
Sunt autem et aliæ plurimæ rationes incarnationis unigeniti Filii Dei. Prima, quia per hoc quod Filius Dei nostram assumpsit naturam, præclarissime nobis ostendit suam ad nos caritatem, et nos ad se rediligendum vehementissime inflammavit. Secunda, quia per hanc Filii Dei humanationem potissime confortatur fides nostra et roboratur spes nostra. Quid enim negare poterit Filius Dei eis pro quorum salute homo fieri est dignatus? Tertia, quia hæc incarnatio immensam Filii Dei condecuit bonitatem: boni namque proprietas est se ipsum communicare atque diffundere. Quarta, quia ex Filii Dei incarnatione summa et maxima utilitas fidelibus oritur: quoniam opera Filii Dei incarnati erant incomparabiliter meritoria, et merita sua ipse nobis communicavit. Quinta, quia nec melius, nec clarius, neque eminentius hominibus potuit insinuari quanti eos suus æstimarit Creator, quanta sit electorum felicitas, quanta damnatio impiorum, nisi per incarnationem et passionem Filii Dei. Siquidem ex dignitate legati solet magnitudo causæ perpendi. Quum ergo Pater Unigenitum suum miserit in hunc mundum, ut salvetur mundus per ipsum, clarissime innotescit quanta sit dignitas conditionis humanæ, ad quantam beatitudinem sit creata, quantam etiam incurrerat miseriam per peccata.8 Sexta, quia in hac benedicta incarnatione omnipotentia Dei potissime declaratur, dum naturas in infinitum ab invicem distantes in unam nehis acutissime ac fidelissime sum quid propter quid dicatur, actionem inviolabilem natura quippe Deum ex virgine ines conversatum, comentum, passum ac morus Christum hominem m, ex Patre æternam creatorem, om- Christus namque nam.9 Nihilo milis, impassibierseverat.
Denique, quamvis dilectio Dei in semetipso sit una et simplex, nihilo minus dicitur Deus plus amare unum quam alium, in quantum vult et præstat uni majus bonum quam alteri. Et quoniam humanitati suæ contulit et communicavit Unigenitus Dei, verus Deus, proprium esse personale increatum, immensum, quod infinitæ dignitatis est; hinc fidelissime credimus atque verissime profitemur, quod Christum hominem, imo Christi humanitatem, Deus omnipotens, gloriosus et adorandus plus diligit quam totum residuum creaturarum simul acceptum, hoc est magis quam cetera cuncta creata, visibilia et invisibilia, intellectualia et non intellectualia. Unde et anima Christi ineffabiliter clarius atque jucundius contemplatur superbeatissimam Trinitatem, simplicissimam Deitatem, quam quicumque angelicus spiritus, etiam de supremo angelorum choro consistens. Hanc sacratissimam militantis Ecclesiæ fidem, Deus essentialiter rus et veritas, innumerabilibus miraculorum suorum attestationibus atque exuberantissimis gratiarum suarum effusionibus roboravit, quotidie quoque confirmat. superiores am relatas. Hinc Chriando isto conversans, non fuit urus viator, sed excellentissimus comprehensor, quantum ad superiores (ut tactum est) suæ animæ vires. Fuit autem aliquo modo viator, quia passibilis, et corpus mortale gerens, accidentaleque præmium nondum habens, quousque per resurrectionem suam et ascensionem in cœlum glorificatus est.
At vero, quia non decuit humanam naturam a Verbo æterno assumi nisi pulcherrimam, id est sanctissimam; idcirco eodem instanti quo condita fuit anima Christi, fuit omnium divinorum charismatum habitibus excellentissime perornata, omni videlicet dono Spiritus Sancti, omni virtute nullam imperfectionem in sua ratione includente, omni sapientia, fructu et beatitudine eam decente, tantaque gratia quod tota capacitas ejus fuit omnino repleta.
Footnotes
Chapter 16 of 114