Articulus 13
De primorum parentum transgressione, et originalis peccati transfusione.
SICUT in libro Geneseos Moyses sanctus descripsit, primos generis humani parentes Deus piissimus in paradiso terrestri constituit, eisque esum ligni scientiæ boni et mali prohibuit.12 Denique, sicut in Ecclesiaste Salomon contestatur, Deus fecit hominem rectum, id est justum. Atque in Ecclesiastico legitur : Deus creavit eis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum.3 Concreavit ergo Deus primis parentibus nostris Adæ et Evæ originalem justitiam, per quam in eis caro fuit tranquille subjecta animæ, sensualitas rationi, et ratio Deo. Quos taliter institutos cernens diabolus, eis invidit, et feminam primo aggressus, eam ad divini transgressionem præcepti induxit. Deinde per eam vicit et virum, ita quod ipse quoque Dei præceptum fuit prævaricatus. Sicque peccando, originalem perdiderunt justitiam, tam sibi quam posteris; et mox cœpit in eis caro esse rebellis animæ, sensualitas rationi, et ratio ac voluntas vulneratæ sunt per peccatum, atque ad malum proclives effectæ sunt.
Denique ob istam transgressionem ejecit Creator sanctus et justus primos parentes de paradiso, ut in sudore vultus sui vescerentur pane suo.4 Et quoniam originalis justitia data fuit primo parenti non solum tanquam singulari supposito, sed etiam tanquam generis humani generativo principio; idcirco justitiam originalem tam sibi quam posteritati suæ amisit, et tam se quam posteros suos originali infecit peccato. Hinc scriptum est apud Sapientem : Deus fecit hominem inexterminabilem, id est immortalem, videlicet ex parte animæ, et item ex parte corporis, ita quod poterat non mori, nec morti addictus fuisset nisi præceptum fregisset divinum.5
Sed mirum videri potest alicui, qualiter primi parentis peccatum primordiale toti imputetur posteritati, præsertim quum omne peccatum sit voluntarium, et primo parente peccante, posteri ejus nondum fuerint. Denique, si primus parens suo peccato tam sibi quam suæ posteritati originalem amisit justitiam, videtur quod pœnitendo tam sibi quam posteritati recuperaverit eam. — Et respondendum, quod originalis justitia supernaturale exstitit donum, quod homini ex propria dignitate aut proprio merito nullatenus debebatur, sed ex sola liberalitate piissima Dei datum fuisset posteris omnibus Adæ, quemadmodum ei erat collatum, nisi ipse Dei violasset mandatum : quod violando, obicem posuit impedimentumque intulit transfusioni justitiæ originalis in posteros. Unde per hoc quod ceteri homines originali privantur justitia ob primi parentis peccatum, nulla fit eis injuria, quia (ut tactum est) justitia illa eis non debebatur aliquo hereditario jure, aut propriis meritis, sive ex propria dignitate. Interea hujus aptissimum est exemplum, si aliquis rex aut princeps terrenus ex sua liberalitate præstet alicui subditorum suorum castrum aut feudum, ea conditione ut sibi fidem servet atque fideliter militet : quod si fecerit, datum illud et sibi manebit ac soboli suæ; sin autem, tam ipse quam ejus posteritas illo carebunt. Si itaque subditus ille domino suo exsisteret infidelis, tam ipse quam sua posteritas dono illo juste utique privarentur. Porro primus parens, Dei præceptum transgressus, potuit pœnitere, imo pœnituit, et pœnitendo veniam propriæ obtinuit culpæ, gratiamque personalem recuperavit. Verumtamen justitiam originalem suis posteris recuperare nequivit : quia et homo per se cadere potest, nec tamen per se potest resurgere; sed et primus parens originali privatus justitia, habere non potuit actionem meritoriam transeuntem in universam suam posteritatem, quemadmodum ante peccatum, originali adhuc ornatus justitia.
Insuper agnoscendum, quod originalis justitia primis fuit parentibus data ac posteris danda, ut per eam ad æternam et supernaturalem beatitudinem, ad quam conditi fuerant, perducerentur.67 Primus itaque pater noster in paradiso peccans, non solum sibi ac soboli suæ promeruit prætactæ privationem justitiæ, sed insuper privationem beatitudinis sempiternæ, puta carentiam visionis divinæ: quam beatitudinem nec sibi ipsi nec posteris suis valuit recuperare. Quamvis etenim pœnitendo meruit indulgentiam suæ transgressionis primævæ in quantum fuit personale peccatum, non tamen in quantum exstitit culpa originalis totam in sua radice corrumpens inficiensque naturam, atque æternæ promerens felicitatis carentiam tam primo parenti quam ejus posteritati.
Hæc est Prophetarum et Apostolorum doctrina, divinæ attestationis miraculis roborata, imo a Christo collata. Unde sanctus apostolus Paulus, qui usque ad tertium cœlum adhuc vivens in corpore fuit raptus:8 Omnes (inquit) nascimur filii iræ, id est originali obnoxii culpæ, et digni privari æterna beatitudine.9 Rursusque loquitur: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.10 Et in libro Sapientiæ habetur: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.11
Footnotes
Chapter 15 of 114