Skip to the text

Proœmium

CONTRA SIMONIAM

LIBRI DUO

CONTRA SIMONIAM¹

LIBER PRIMUS

GRATIS accepistis, gratis date. Matth. x, 8.

Filius Dei, Dominus et Salvator, cujus tanta est caritas tantaque liberalitas, quod se ipsum contulit nobis, ita quod ipse est dator et donum, imo et semetipsum pro nobis donavit, factus salvator ac hostia salutaris, voluit ac præcepit credentes in se sibi assimilari ac sua sectari vestigia : quatenus sicut ipse beneficia sua et dona gratiæ suæ gratis, hoc est pure propter se ipsum, ex sua bonitate et caritate, præstitit nobis, ita et nos ea communicemus ac largiamur proximis nostris gratis. Quod etiam ideo jussit, quoniam ipse tanquam sapientissimus, imo et sapientia Dei Patris, optime novit quam incomparabiliter spiritualia dona excedant in dignitate corporalia bona.1 Ideo noluit spiritualia sub pretio corporalium poni, exigente hoc ipsum divina justitia. Hinc simonia Christifidelibus universis maxime prohibetur.

Denique, quanto religiosi præ ceteris debent virtuosiores exemplarioresque esse, tanto diligentius atque totalius debent ab omni prorsus impietate simoniaca abstinere, omnem quoque tanti facinoris abhorrere ac vitare infamiam, ut sint bonus odor Christi in omni loco, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium ipsorum, scientes et formidantes quod ait Judex ac Dominus noster :234 Væ homini illi per quem scandalum venit ; et rursus : Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.5 Quod si ita damnabile ac iniquum consistit unum scandalizare pusillum, quam damnabile et enorme putandum est plurimos et communitatem scandalizare, ad verba detractionum et temeraria judicia provocare, ad peccandi audaciam, avaritiæ excusationem, sanctæ religionis aspernationem, aversiones aliasque diversas vitiositates inducere ? Verumtamen, quia nonnulli religiosi in hac re se incaute habere videntur, imo et excedere perhibentur, intendo, agente et auxiliante Spiritu Sancto, in præsenti tractatulo juxta sanctorum Patrum et catholicorum doctorum documenta declarare ac scribere qualiter sapienter ac timorate habere se debent, omnem simoniacæ pravitatis culpam ac notam omnino et pure vitando, præsertim in exigendo ac recipiendo aliquid a personis ad religionem recipi postulantibus aut susceptis.

Porro, religiosi sunt duplices. Quidam evidenter male viventes, utpote qui nec substantialia omni religioni, videlicet tria vota quæ tam solenniter Altissimo promiserunt, observant : qui potius irreligiosi quam religiosi appellari merentur, et per-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. juris deteriores censentur, quum votum solenne fortius obliget quam juramentum. Isti simoniam aperte multipliciterque committunt. Et quidam eorum faciunt hoc scienter, nec curant nec volunt advertere: sicut et cetera ad quæ tenentur, transgrediuntur quotidie impudenter, scienter et intimorate, quoniam everterunt sensum suum ut non adspiciant in cœlum, nec recordentur divini judicii distinctionem, sed obscuratum et induratum est insipiens cor eorum.67 Alii autem sunt religiosi Deum timentes, et substantialia observantes, ac regulariter conversantes: qui nec sponte neque scienter pro ulla re mundi committerent simoniam, aut aliquam culpam, præsertim mortalem. Nihilo minus quidam istorum de vitio isto longe ac late graviter diffamantur: quibus condolendum est satis. Ipsi quoque non mediocriter habent metuere ac vereri propter prætacta diffusiusque tangenda; item, ut dicitur, fama quam communis homo famat, non omnino deperditur. Itaque propter istos ista potissime conscribuntur, sicut et quidam ipsorum instanter precati sunt.

Postremo, quoniam pro simplicibus ista scribuntur, plane atque simpliciter procedent; et brevitati studebo, ea dumtaxat commemorans quæ prætactæ poterunt intentioni sufficere, quum de simonia in diversis locis plurima sufficientissime et scholastice atque subtiliter sint conscripta.

Footnotes

  1. Cor. 1, 24. ↩

  2. Ibid. VI, 3. ↩

  3. 1 Cor. 11, 14. ↩

  4. Matth. xviii, 7. ↩

  5. Ibid. 6. ↩

  6. Rom. i, 21. ↩

  7. Dan. xiii, 9. ↩

Chapter 1 of 30