Skip to the text

Articulus 9

De triplici responsione ad quæstionem hanc ipsam.

SICUT jam tactum est, Udalricus et alii quidam simpliciter dicunt, quod quando claustrum præ paupertate non sufficit plures nutrire personas quam eas quas habet, licite potest quærere et exigere aliquid a recipiendo aut recepto, et determinatam summam exprimere, ac super hoc facere pactum sive conventionem, sic tamen ut spiritualia gratis in primis exhibeantur.1 Et dicunt tunc ibi non exigi nec recipi temporale pro spirituali quasi pretium ejus, sed tanquam sustentaculum sive stipendium vitæ. — Alii dicunt, quod nec prætextu paupertatis liceat aliquid exigere a recipiendo quovis modo : quia paupertas non potest talem exactionem tam evidenter in Jure prohibitam efficere licitam, nec sub paupertatis prætextu debet quis perpetrare prohibita. Unde Joannes de Imola asserit, quod indistincte talis receptio sive exactio non valet. — Porro Bernardus super Decretalem Innocentii præinductam, affirmat quod licet aliquo modo dici possit ut dictum est secundum primam opinionem, tutius tamen est ut nulla persona ita recipiatur.2 Idem refert Durandus in Summa sua, Ostiensis quoque sic sentit.

Præterea nunc diligentius recitandum et advertendum est, quid circa hæc S. Thomas in diversis scripserit locis atque finaliter sentiat. Itaque super quartum Sententiarum scribit quod præcedenti articulo in octavo tactum est argumento. Porro in secunda secundæ, quæstione centesima, testatur : Pro ingressu monasterii non licet aliquid exigere vel accipere quasi pretium :3 licet tamen, si monasterium sit adeo tenue quod non sufficiat ad tot personas nutriendas, gratis quidem ingressum monasterii exhibere, sed accipere aliquid pro victu personæ quæ in monasterio fuerit recipienda. In Quodlibetis vero suis sic loquitur : Quum in dispensatione sacramentorum seu aliorum spiritualium aliqua recipiuntur, ut simonia vitetur, tria sunt necessaria. Primum, ut fiat ex concessione juris divini sive humani, aut saltem piæ consuetudinis. Secundum est, ut sit intentio pia, et non corrupta. Tertium, ut servetur et sit forma honesta, ut non requiratur aliquid ante pii officii seu spiritualis doni aut beneficii gratuitam exhibitionem, ne pactum intervenire videatur ; sed expleto officio, poterit exigi. Ostiensis quoque in Summa sua fatetur hoc tertium esse omnino servandum.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. art. vii. ↩

  3. art. 3 ad 4um. ↩

Chapter 10 of 30