Articulus 12
Demonstratio plenior, quod non liceat religiosis exigere aliquid temporale a personis religionis ingressum petentibus, nisi forsan (ut dictum est) post absolutam, gratuitam ac simplicem receptionem ad Ordinem.
SICUT in Ecclesiastico legitur, unicuique mandavit Deus de proximo suo, ut scilicet diligat eum sicut se ipsum, et etiam faciat ei loco et tempore opportuno quod vera requirit dilectio, et prout rationabiliter vult sibi fieri ab illo.123 Et præsertim mandat Deus unicuique de proximo suo, ut eum ædificet, non scandalizet. Deo quippe debemus bonam conscientiam, proximo bonam famam. Propter quod sanctus asserit Augustinus : Qui negligit famam suam (id est, qui bonam famam habere non curat nec satagit), crudelis est : quoniam proximos suos permittit seu facit male sentire de se, et ita, quantum in se est, ipsos scandalizat et spiritualiter necat, et animat ad peccandum. Hinc ait Scriptura : Curam habe de bono nomine :4 hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri. Et iterum Salomon protestatur : Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa.5 Ex quibus etiam comprobatur, quod bona fama sit terrenæ substantiæ præponenda, præeligenda, præamanda ac præexquirenda, in quantum bona fama est ad Dei honorem et proximorum ædificationem. Propter quod qui negligit famam, non solum crudelis exstat in proximos, sed injuriosus quoque consistit in Deum, ad cujus inhonorationem et offensionem inducit, quantum in se est, proximos suos. Unde per Jeremiam conqueritur Deus de impiis Israelitis :6 Commaculastis (inquiens) nomen meum.7 Et rursus : Sanctificabo (inquit) nomen meum magnum, quod pollutum est, quod polluistis inter gentes.
Denique, quamvis omnia ista ad universos pertineant Christifideles, specialiter tamen ad religiosos : qui quanto minus proficiunt aliis prædicando, tanto plus eis proficere debent virtuose et exemplariter conversando ; et quanto tenentur præ vulgo perfectius vivere, tanto plus obligantur vulgi ac sæcularium et maxime pusillorum scandala devitare, non solum vitando quæ in se culpabilia sunt, imo et ea quæ speciem habent mali :8 quæ ex caritate proximi sunt vitanda, ne quis pusillorum scandalizetur. Porro pusilli vocantur, qui nondum perfecti sunt, et ex infirmitate aut ignorantia, non ex certa malitia, peccant. Religiosi itaque, qui ex præfato modo exigendi aliquid temporale a recipiendo, atque ex modo suo recipiendi personas nonnullas, sciunt sibi in populo malum ac detestabile nomen generari, et plurimos scandalizari, et ex consequenti Deum graviter inhonorari, ac diversa oriri peccata superius tacta, valde habent timere, et pœnitere ac inde cessare : imo et graviter peccare probantur, seque protinus emendare tenentur, et a præfata exactione in se illicita abstinere, etiam dato quod non esset in se ipsa illicita, propter hoc quod speciem habet mali, et tantorum occasio est malorum, tantorumque radix ac incitatio scandalorum, imo talium atque tantarum Dei altissimi injuriarum fomentum.
Præterea, quum religiosi teneantur spirituali profectui incessanter studere, et in caritate sancta proficere, oportet eos apostolica documenta de scandalis evitandis et exemplaritatibus observandis, sinceritateque caritatis, cum ingenti atque præcipua diligentia adimplere. Nunc igitur apostolica documenta super his advertantur. Certe ad Romanos Paulus loquitur : Si propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas;9 noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est; noli propter escam destruere opus Dei. Loquitur autem ibi ad litteram sanctus Apostolus de cibis secundum legem prohibitis, qui usque ad Christi passionem erant Judæis vitandi; sed post Christi ascensionem Evangelio divulgato, non poterant sine peccato vitari ratione legalis prohibitionis, quia ex tunc observatio cærimonialium legis fuit mortifera. Tempore autem intermedio, scilicet inter Christi passionem et Evangelii divulgationem, poterant tales cibi sine peccato manducari atque vitari. Itaque præallegatorum sensus verborum est : « Si propter cibum frater tuus contristatur », id est, si proximus tuus ad inordinatum mœrorem movetur et scandalizatur, eo quod cibum manduces quem sine culpa potes non manducare, « jam non secundum caritatem ambulas », id est, contra caritatem agis et peccas : nam caritas exigit ut pro scandalo proximi tui (præsertim pusilli) vitando, vites quidquid sine peccato vitare vales. « Noli cibo tuo », id est esu cibi tui, « illum perdere », id est ad mortalem culpam inducere, « pro quo Christus mortuus est » : unde et Christi amore hoc debes vitare, nec salutem parvi pendere proximi tui, quam in tantum appretiatus est
Filius Dei, qui se ipsum dedit in mortem pro ea.
Denique, hæc ad propositum applicando, quum præfata exactio prætactaque pactio et forma recipiendi prædicta possint sine peccato vitari, et aliorum etiam pusillorum ac plurimorum sint scandalizativæ, vitandæ sunt. Imo etsi in se licitæ essent, adhuc essent ad tempus vitandæ, quousque per rationabilem informationem seu alio modo cessaret scandalum pusillorum, secundum doctrinam Sanctorum. Siquidem opera bona ad quæ quis non tenetur, ad tempus sunt omittenda pro scandalo pusillorum sedando : quanto magis opera indifferentia, et præsertim opera in se illicita, seu speciem mali habentia ?
Amplius, Corinthiis ait Vas electionis : Quidam cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant; et conscientia ipsorum quum sit infirma, polluitur. Esca autem nos non commendat Deo : neque enim si non manducaverimus, deficiemus; neque si manducaverimus, abundabimus. Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia illius quum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta10, et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem11 in æternum, ne fratrem meum scandalizem. Ex quibus utique apostolicis verbis ostenditur quam damnabile et enorme sit scandalizare pusillos, faciendo vel mala vel speciem mali habentia, et qualiter spiritualium sit virorum etiam licita quædam vitare, et magna potius pati mala pœnalia quam scandalizare pusillos.
Insuper, prout Thomas in secunda secundæ, quæstione quadragesima tertia, declarat, Ecclesiæ Christi in quibusdam locis non recipiunt decimas, quoniam sine scandalo id exigere nequeunt, quum tamen decimas ab Ecclesia exigi sit juris divini :12 quanto magis vitanda sunt memorata illarum exactionis, pactionis et receptionis negotia, in se ipsis tam suspecta et indecora? Hinc monet Apostolus : Itaque quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus ;13 itemque : Hoc judicate potius, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.14
Footnotes
Chapter 13 of 30