Skip to the text

Articulus 10

Quæ harum responsionum sit verior atque securior, magisque videatur servanda.

INTER præfatas tres responsiones illa videtur esse securior quæ dicit indistincte, quod nec sub prætextu seu colore paupertatis liceat aliquid a recipiendo exigere : et hoc propter motiva in sexto ac septimo articulis introducta, atque inferius introducenda, præsertim quoniam illa responsio magis recedit ab omni specie mala, et longior est ab omni simoniaca labe, nota ac culpâ, magis quoque concordat Decretalibus et bullis seu constitutionibus summorum Pontificum et generalium conciliorum præallegatis ; et pauciora ac minora mala, imo plura et majora bona sequuntur ex ea : quia dum sæculares conspiciunt religiosos ab omni simonia et avaritia tam purissime esse immunes, maxime ædificantur in eis, et cordialius afficiuntur ad ipsos, sicque vehementius inclinantur benefacere eis, et religionem intrare, seu suos ad religionis ingressum accendere, et laudant atque glorificant Deum in famulis famulabusque suis religiosis. Et ita per hunc modum cœnobia tam in spiritualibus quam in temporalibus magis proficiunt : quod experientia in multis religionibus sæpissime docuit, et adhuc de gratia Dei in Ordine Cartusiensi quotidie docet.

Porro responsio illa quæ dicit, quod sub prætextu paupertatis aliquid a recipiendo exigi possit, spiritualibus tamen ei primo gratis exhibitis, in se ipsa quidem satis probabilis esse videtur, et securior est quam prima. Sed in hoc quod ait, tutius esse ut nulla persona ita recipiatur, est utique vera et certa, quemadmodum responsio præmemorata jam approbat.

Responsio autem in exordio præcedentis articuli posita, nequaquam stare posse videtur, nisi intelligatur secundum moderationem quam in Quodlibetis suis Thomas inducit, observatis videlicet tribus illis quæ ibidem affirmat Thomas esse omnifarie observanda ut simonia vitetur, prout præcedenti dicebatur articulo. Cui in hoc dominus Ostiensis et Guillelmus concordant. Et hoc ex rationibus sexto septimoque articulis supra inductis satis probatum censetur, et nihilo minus modo diffusius ostendetur.

Chapter 11 of 30