Skip to the text

Articulus 1

Quid sit simonia.

THEOLOGI ac juristæ concorditer dicunt, quod simonia definitive ac proprie sit studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale aut spirituali annexum. In qua definitione voluntas accipitur pro actu seu pro habitu pravæ voluntatis, hoc est pro cupiditate voluntatis: ita quod studiosa voluntas vocatur electio, propositum, deliberatio seu cupido voluntaria emendi sive vendendi spiritualia aut eis annexa. Tamen, ut ait Raimundus, sufficit dicere quod simonia sit studiosa voluntas emendi sive vendendi aliquid spirituale: quia quod spirituali annexum est, etiam spirituale vocatur. Nihilo minus doctores communiter addunt, Vel spirituali annexum: vel propter evidentiam ampliorem et declarationem majorem; vel quia spirituali annexum, non est proprie spirituale, ut id quod per se et directe spirituale appellatur; vel ad insinuandum gradum atque distinctionem spiritualium rerum. Unde quum Raimundus affirmat sufficere ut dicatur quod simonia est studiosa voluntas emendi sive vendendi aliquid spirituale, accipit spirituale satis extense. Qui vero addunt, Vel spirituali annexum, accipiunt spirituale magis stricte ac proprie. Dicitur enim aliquid spirituale dupliciter. Primo, essentialiter, ut supernaturalia dona. Secundo, causaliter, quemadmodum sacramenta evangelicæ legis, quæ efficiunt quod designant: propter quod gratiam causare dicuntur. Et omnia ista proprie spiritualia nuncupantur. Communiter autem seu extense dicitur aliquid spirituale tripliciter. Primo, participative: sicque materiales ecclesiæ et cœmeteria, sacra etiam vasa, ut calices, et sacerdotalia ornamenta seu vestimenta, spiritualia appellantur, quia consecrationem participant quando benedicuntur. Secundo, ordinative, quia ad spirituale aliquid ordinatur et specialiter deputatur: sicque decimæ atque primitiæ, omnia quoque ecclesiastica beneficia, dicuntur spiritualia, quia ad sustentationem ministrorum Ecclesiæ specialiter deputantur. Tertio, dispositive: sicut jus patronatus, quod est prævium spirituale, secundum quod jus patronatus est quædam potestas præsentandi clericum ad ecclesiasticum beneficium consequendum. Hæc autem distinctio procedit secundum doctrinam Alberti Magni et Udalrici ejus discipuli; et omnia ista dicuntur spiritualibus annexa, et in eis committitur simonia, sive emantur sive vendantur quantum ad id quod de spiritualitate in eis est.

Chapter 2 of 30