Articulus 13
Prosecutio disputationis istius ex aliis variis considerationibus.
DOCTOR ille profundus, fervens et unctus, dominus Guillelmus Parisiensis, in tractatu suo de Collatione beneficiorum effatur : Aggrediamur disputare an liceat uni personæ multa habere beneficia quorum unum sufficiat ad competentem sibi sustentationem. In primis ergo, si de hoc videatur alicui dubitandum, quia a multis et magnis viris sentitur quod imo, atque a multis et magnis quod non, unde temerarium videri potest de hoc aliquid definire ; ad hoc dicimus, quia si dubium est an liceat hoc an non, ipsa dubietas certitudo est et determinatio, id est, certitudinem facit : quoniam procul dubio non licet alicui committere se discrimini. Discrimini autem se committit, qui præsumit aliquid facere de quo dubitat an sit mortale peccatum. Quum ergo, ut diximus, dubietas faciat hoc discriminosum, idcirco vitandum est de necessitate salutis, tanquam illicitum et mortale : quoniam, Augustino testante, mortaliter peccat qui discrimini se committit. Sic in proposito arguo. Quum enim, juxta præhabita, de isto sint opiniones diversæ, an liceat religiosis aliquid a recipiendo exigere, ipsa dubietas seu opinionum varietas facit istud ad minus discriminosum : idcirco necessario est vitandum, et discrimini se committit, qui a recipiendo exigere aliquid temporale præsumit.
Præterea, juxta Guillelmum Antisiodorensem, religiosi non solum tenentur ad viam meliorem, sed etiam ad securiorem. Quum ergo apertissime sit probatum, nullusque rationis compos ambigere queat quin securius sit a recipiendo nihil exigere, præsertim ante suam absolutam, certam ac simplicem receptionem, consequitur quod religiosi ad hoc teneantur, maxime quum ad hoc sint plures fortioresque rationes, et auctoritates evidentiores.
Insuper, secundum Hieronymum, cum hæreticis nec in nominibus convenire debemus ; ergo nec cum simoniacis in factis. Quum ergo simoniaci religiosi aliquid exigant a recipiendis antequam recipiantur, tenentur boni et timorati religiosi hoc prorsus vitare, nec quovis colore hoc ipsum committere.
Adhuc autem, Ecclesia, quæ a principio celebravit in azymo, postmodum ad tempus celebravit in fermentato, quum orta fuisset judaizantium hæresis, asserens legalia cum Evangelio observanda. Unde Ecclesia, ne videretur aliquo modo illis hæreticis esse concordans, dimisit ad tempus quod bonum ac licitum fuit, scilicet celebrare in azymo : ergo et boni religiosi, ne simoniacis videantur in aliquo concordare, prætactam exactionem, pactionem receptionisque formam deberent vitare, quamvis in se ipsis non essent illicitæ.
Amplius, aliqua prohibentur quoniam vitiosa et mala sunt : sicut furari. Aliqua vero, quia ruinæ propinqua. Sicque Christus jurare prohibuit :1 Ego (inquiens) dico vobis, non jurare omnino. Et Jacobus: Ante omnia (ait) nolite jurare.2 Non quia jurare semper sit vitiosum, sed quia periculosum casuique vicinum. Propter quod asserit Augustinus: Qui prohibuit te jurare, super ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto positus cadat. Ideo in Ecclesiastico fatetur:3 Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in ea. Conformiter, quamvis præmemoratæ exactio, pactio recipiendique forma non essent in se ipsis culpabiles, nihilo minus ab homine timorato essent vitandæ propter propinquitatem earum ad culpam. Nam et experientia docet quanta ex eis oriantur peccata; et quando monasterium aliquod primo sub paupertatis colore ad eas consuetudinemque earum devenerit, vix unquam, quantumcumque ditetur, consuetudinem illam relinquit. Unde et Hugo de S. Victore fatetur: Qui occasiones vitiorum non fugit, vitia ipsa non diu effugiet.
Præterea, Tarasius patriarcha in epistola ad Romanum Pontificem asserit, quod pro sacramentorum dispensatione seu spiritualium receptione, nec ante nec post licet aliquid temporale exigere sive recipere, quia sive ante sive post exigatur seu recipiatur, tamen exigitur seu recipitur.4 Et per hoc roboratur illorum positio qui (ut dictum est) scribunt, quod tutius est ut nec post receptionem aliquid exigatur.5
Insuper, beatissimus princeps apostolici agminis in sua prima jubet Canonica: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum:6 hæc est enim voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Quod utique ad universos pertinet Christifideles. Quanto magis religiosis incumbit atque necesse est, ne inexemplariter, incaute aut reprehensibiliter se habendo, aperiant ora hominum ad obloquendum, et corda sæcularium moveant ad temere judicandum, ac plurimos scandalizent? Imo tam circumspecte, virtuose et irreprehensibiliter se habeant, ut bonitatis suæ evidentia obloquentes convincant, et ad amicitiam commendationemque sui ac glorificationem Dei convertant.
Postremo, ad Titum fatetur Apostolus: Verbum sanum, irreprehensibile, ut qui ex adverso est, vereatur, nihil mali habens loqui de nobis.7 Pariformiter dici potest: Opus sanum, irreprehensibile, ut qui ex adverso est, vereatur, nihil mali habens loqui de nobis. Unde patescit ad religiosos id pertinere, ut verbo et opere satagant irreprehensibiles esse, ne mundanis hominibus afferant occasionem atque materiam male loquendi de se, præsertim quum et de viduis scribat ad Timotheum Apostolus: Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.8
Footnotes
Chapter 14 of 30