Skip to the text

Articulus 2

De alia descriptione simoniæ, et de duplici simonia.

OSTIENSIS simoniam definiens, ait: Simonia est spiritualium vel annexorum spiritualibus receptio vel donatio, præcedente pacto conditionis, promissionis, modi, servitii, precum, aut cujuscumque temporalitatis. Et datur descriptio ista de simonia secundum exterius forum judiciumque Ecclesiæ. Nam sola voluntate et absque pacto committitur simonia secundum interius Dei judicium et conscientiæ forum: quæ vocatur simonia mentalis, intentionalis, ratione pravæ et infectæ intentionis interioris, quam reprobat Deus. Alia vero vocatur simonia exterior, seu realis et effectualis.

De hac sic ait Udalricus in Summa sua, sexto libro, capitulo de simonia: Simonia in quantum est crimen, committitur sola voluntate, sine opere exteriori: quia et primus auctor criminis hujus, videlicet Simon magus, non produxit desiderium suum ad actum, sed sola voluntate peccavit:12 quemadmodum concupiscens mulierem, mœchatus est eam;3 et qui odit fratrem suum, est homicida. Simonia vero in quantum est crimen ecclesiasticum, prout ejus cognitio, punitio sive damnatio ad ecclesiasticum spectat judicium, juxta quod ei conjunctæ sunt infamia, irregularitas, suspensio, et hujusmodi pœnæ, sic non committitur absque actu exteriori: quoniam homo videt quæ parent, Deus autem intuetur cor.4

Verumtamen intelligendum est istud de his quæ secundum se simoniaca sunt, et jure prohibentur divino: quæ a juristis vocantur prohibita quia simoniaca sunt. Alia autem sunt simoniaca quia prohibita: ut vendere castellionatum seu advocatiam, et beneficio renuntiare ea conditione aut pacto ut aliquid detur. In his enim sola voluntate non peccatur, nec etiam voluntate procedente ad actum simpliciter, sed si voluntas procedat ad actum eo modo quo exstat prohibitum, videlicet sub conditione seu pacto. Si enim absque hoc renuntiet aliquis suæ præbendæ ea intentione ut is qui dignus est eam accipiat, non peccat. Hinc etiam ait S. Thomas super quartum Sententiarum, distinctione vicesima quinta: Homines judicant ea quæ foris parent, sed Deus cor intuetur, ut primo Regum habetur: idcirco in simonia ceterisque peccatis ex sola voluntate efficitur homo peccator et reus pœnæ ad Dei judicium pertinentis, non autem quantum ad reatum pœnæ ad judicium pertinentis Ecclesiæ. Homicida namque voluntate incurrit reatum pœnæ æternæ, non autem irregularitatem, vel excommunicationem, aut aliquid tale; et ita de simoniaco est dicendum.

Ex hoc elicitur et probatur, quod si religiosi recipiant aliquem vel aliquid principaliter intuitu et affectu commodi temporalis, coram Deo sunt simoniaci, et peccant mortaliter, quamvis nihil exigant, neque de dando mentio fiat. Similiter dicendum est, si anniversarium aut tricenarium tali modo concedant aut celebrent, seu alium quemcumque spiritualem efficiant actum ex sacro officio eis convenientem.

Præterea agnoscendum, quod dum simonia dicitur studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale, per emptionem et venditionem intelligitur omnis contractus non gratuitus, præter contractum permutationis, secundum Raimundum. Et idem ait Joannes in Summa confessorum, Durandus quoque in Summa sua. Verumtamen Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima, asserit quod absolute loquendo, per emptionem et venditionem intelligendus sit omnis contractus non gratuitus, quia (ut ait) nec permutatio præbendarum seu ecclesiasticorum beneficiorum fieri potest auctoritate partium absque periculo simoniæ, quemadmodum neque transactio, ut jura determinant:5 potest tamen prælatus superior permutationes hujusmodi facere pro necessaria vel utili causa. Sed ex Summa Udalrici patet horum concordia.

Footnotes

  1. Matth. v, 28. ↩

  2. Act. VIII, 18 et seq. ↩

  3. 1 Joann. III, 15. ↩

  4. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  5. art. I ad 5um. ↩

Chapter 3 of 30