Skip to the text

Articulus 5

Qualiter simonia diversimode committatur.

SECUNDUM quod sanctus asserit Augustinus, ab hoc nomine pecus, pecunia nomen suum accepit, quoniam pecora erant divitiæ antiquorum, et eis utebantur in suis contractibus loco pecuniæ. Hinc per pecuniam datur intelligi cujuscumque valor seu pretium quod potest numismate mensurari. Quum ergo obsequium hominis ordinetur ad aliquam utilitatem ejus cui impenditur, quæ potest æstimari ac mensurari pecunia, quæ et ministris conducticiis pro mercede servitutis eorum impenditur; certum est quod si quis det alicui rem spiritualem pro suo obsequio, ita simoniam committit ac si eam pro pecunia daret. Conformiter, quod aliquis acquiescat alterius precibus ad obtinendam gratiam temporalem aut consequendum humanum favorem, ordinatur ad utilitatem aliquam temporalem, quæ potest pecuniæ pretio æstimari: ideo, sicut incurrit quis simoniam dando seu accipiendo pecuniam pro spirituali, ita et porrigendo seu exaudiendo preces pro spirituali.

Hinc communiter dicitur quod triplex est munus, videlicet: munus a manu, quod est pecunia seu quidquid ad exteriores divitias pertinet; munus a lingua, quod est laus seu adulatio ad humanum spectans favorem, qui cadit sub pretio, vel preces ex quibus favor humanus acquiritur; et munus ab obsequio, quod est servitus ipsa seu actio quævis corporaliter exercita, non honesta, aut ad carnale commodum ordinata. Et per quodlibet munerum horum contrahitur simonia. Ait namque Urbanus Papa: Quisquis res ecclesiasticas non ad quod institutæ sunt, sed ad propria lucra, munere linguæ vel indebiti obsequii aut pecuniæ, largitur seu adipiscitur, simoniacus est.1 — Verumtamen, si clericus alicui prælato honestum impendit obsequium atque ad spiritualia ordinatum, ex sui devotione obsequii efficitur ecclesiastico beneficio dignus. Unde B. Gregorius loquitur in Regesto: Ecclesiasticis utilitatibus deservientes, dignum est ecclesiastica remuneratione gaudere.2 — Similiter, si preces porrigantur pro digno, non est simoniacum, dummodo attendatur ad dignitatem personæ: ad quam si non attenderetur, sed ad humanum favorem, simoniacum esset.

Caveant ergo religiosi ne aliquo horum modorum simoniæ crimen incurrant, in recipiendo quamcumque personam ad Ordinem. Nam etsi quis diu servivit in claustro, non propter ipsam servitutem secundum se sumptam est recipiendus; sed si aliunde idoneus est, propter sui obsequii devotionem et suæ personæ idoneitatem suscipi potest. Similiter, si rogetur pro aliquo, non est recipiendus propter preces sive precantes, nec propter eorum favorem, sed ob suam idoneitatem, si dignus est. Devotio tamen, virtus et probitas seu merita deprecantium, possunt religiosos inclinare ad recipiendum eum pro quo rogatur, si dignus est.

Footnotes

  1. Decret. p. II, caus. 1, q. 3, c. 8. ↩

  2. Ibid. caus. 12, q. 2, c. 67. ↩

Chapter 6 of 30