Skip to the text

Articulus 14

Solutio objectionum ad partem contrariam inductarum.

AD id quod in exordio octavi articuli primo objicitur de Missa cantanda pro pretio, Thomas super quartum respondet:1 Facere pactionem de Missa celebranda, est simoniacum semper; si tamen sacerdos non habet alios sumptus, et non tenetur ex officio Missam cantare, potest accipere denarios, sicut conducti faciunt sacerdotes, non quasi pretium Missæ, sed quasi sustentaculum vitæ. — Ad secundum respondet: Anniversarium celebrare, est spiritualis actus proprie; et ideo nullo modo licet pacisci pro eo celebrando: si tamen cum devotione aliquid detur Ecclesiæ, tenetur Ecclesia celebrare pro eis pro quibus rogatur.

Ad tertium respondetur, quod spiritualia seminantibus, administrantibus ac prædicantibus, danda sunt temporalia tanquam stipendia vitæ, non quasi spiritualium pretia.

Ad quartum dicendum, quod gentiles ad fidem conversi, tenebantur saltem debito condecentiæ, necessaria vitæ ministrare ac mittere pauperibus Christianis ex Judaismo conversis, a quibus spiritualia dona participaverunt : non quod temporalia illa beneficia seu eleemosynæ corporales dabantur quasi pretium spiritualium beneficiorum, nec taliter exigebantur ab eis, sed tanquam sustentaculum vitæ ; et nec exigebantur a conversis gentilibus ante eorum conversionem ad fidem, vel eo pacto, ut non admitterentur ad fidem nisi talia darent. Sic etiam dico, quod si aliqua dives persona a pauperibus religiosis recipiatur ad Ordinem, potest forsan aliquid exigi ab ea post receptionem tanquam necessarium vitæ, non pro spirituali receptione ; et ipsa non potest sine peccato dimittere quin subveniat claustro, etiam si nihil requiratur ab ea. Unde et periculose se habent, qui patrimonia sua dant suis propinquis, et de bonis Ecclesiæ, quæ bona sunt pauperum, se sustentant, præsertim quando Ecclesia indiget. Et juxta hunc modum prædicavit Apostolus, ut gentiles conversi aliqua colligerent in eleemosynas pauperibus Christianis in Jerusalem destinandas : sicque prædicavit pro illis collectis, non quod illa collecta fuerit principalis finis aut pretium prædicationis, sed ad id quod pie dandum pauperibus admonuit ex gentilitate conversos.

Ad quintum patet ex dictis solutio, quoniam graviter peccant, qui propria bona distribuunt aliis vel inordinate expendunt, et bona consumunt Ecclesiæ, eamque gravant sumptibus suis, nec vivunt ex opibus propriis. Pastor quoque Ecclesiæ ea quæ sponte dat, potius dare debet indigentibus quam satis habentibus. Ex hoc tamen non sequitur quod pauperibus religiosis licet facere pactum cum divitibus recipi cupientibus ; sed possunt eos licite refutare, nisi ex proprio motu de necessariis sibi provideant, et paupertati claustri succurrant, sed de hoc cum ipsis pacisci non debent.

Ad sextum dicendum, quod objectio illa non est ad propositum, quoniam clerici de quibus illud ordinavit S. Gregorius, non erant conventuales monasteriorum in quibus retrudebantur; vel si ibi recipiebantur ad Ordinem, non recipiebantur cum pacto aliquid dandi, sed ex apostolica ordinatione recipiebantur cum rebus suis, et ea quæ apportabant, dabant in relevamen inopiæ claustri pro sustentaculo vitæ suæ, non in pretium rei spiritualis.

Ad septimum respondendum, quod omnia illa quæ in Summis suis scribunt Durandus, Udalricus, Joannes et alii, oportet intelligere sicque accipere, ut fiant spiritualibus gratis exhibitis, et postquam spiritualia sunt gratis et libere et absolute exhibita seu collata, ceu ex verbis S. Thomæ et domini Ostiensis, Bernardi, Guillelmi et aliorum ostensum est, et præsertim ex dictis Urbani Papæ, cujus verba adeo clara et plana sunt, quod nullam recipiunt evasionem aut palliationem. Quod autem ex Actibus allegatur Apostolorum, tantum convincit quod recipi cupientes debeant utique monasterio providere, si habeant unde, et claustrum sit indigens, non autem quod religiosi pauperes aliquid possint ab illis ante receptionem exigere, aut cum eis de dando pacisci. Porro quod princeps Apostolorum reprobavit Ananiam et Saphiram, qui partem pretii agri venditi subtraxerunt occulte, non fuit ob hoc quod sub pacto aut conditione dandi totum pretium in usum communem, fuerint ad societatem Ecclesiæ primitivæ in communi viventis recepti, sed quia contra ordinationem sanctorum fecerunt Apostolorum, et insuper suam iniquitatem et fraudem excusaverunt mendaciter.2 Nec illi fideles sub Apostolis vitam communem ducentes, erant sic religiosi, quod tria vota omni religioni substantialia emiserint : imo conjugati inter eos suis licite miscebantur uxoribus. Ex præinductis autem non sequitur in Charybdim ruina seu defraudatio monasteriorum, sed privatio a scandalis multis atque a simonia, et ut ea quæ a sæcularibus exigenda sunt, exigantur sub forma honesta, receptione ad religionem jam facta, et spiritualium exhibitione gratis peracta.

Ad octavum dicendum, quod S. Thomas scribit super quartum Sententiarum, quod aliquid exigi potest ab eo qui Deo vult deservire in loco religioso, dum locus est indigens, tanquam sustentaculum vitæ;3 sed quando et qualiter fieri debeat illa exactio, scribit in Quodlibeto, ut patuit, utputa de receptione jam facta nullo pacto interveniente, ut simonia vitetur et forma honesta servetur.4

Ad nonum dicendum, quod oratio est maxime spiritualis: idcirco nequaquam debet sub pretio poni. Et illi qui donant pecuniam ut oretur pro eis, orationem non emunt, sed beneficiis et eleemosynis suis inclinant corda devotorum ac pauperum ad devotionem et amicitiam circa se, ut ex devotione et caritate orent pro eis, et per beneficia illa eos sibi faciunt debitores: juxta quem modum etiam licitum est divitibus religionem ingredi peroptantibus, aliqua sponte monasteriis dare, non ut pro illis quasi pro pretio recipiantur, sed ut per talem collationem ostendant suam devotionem ad religionem, et ipsos provocent religiosos ad caritatem et benevolentiam circa se, quatenus ex caritate et benevolentia accipiant eos. Unde et propter talia facilius recipi possunt, in quantum per ea demonstrant suam piam affectionem ad Ordinem.

Postremo, ad Decretalem Innocentii septimo articulo allegatam, Raimundus et Udalricus et alii quidam dicunt, quod intelligenda sit, quando paupertas allegatur in fraudem. Et verum reor quod verbum illud « paupertatis prætextu » dupliciter possit intelligi: primo, quod paupertatem allegent, quum ita non sit; secundo, quod nec ratione paupertatis aliquid exigere possint. Quod ita potius secundum intentionem Innocentii Papæ intelligendum videtur: primo, quia et illa fuit intentio Papæ Urbani, et etiam Bonifacii, sicut probatum est; secundo, quoniam Innocentius capitulo immediate præcedente præcipit in causa consimili, ut pro spiritualibus conferendis sive collatis, nullus aliquid quocumque prætextu exigere aut extorquere præsumat.5 Si ergo nullo prætextu, ergo nec paupertatis prætextu. Denique, intentio dantium aliqua monasteriis, debet recta consistere et omni simoniaca labe carere, ut scilicet principaliter conferant sinceriter propter Deum, ad laudem et gloriam ejus, atque ne gravent cœnobium, et pro communi usu ipsius. Ostiensis autem asserit præfatam Decretalem esse intelligendam, quando non caute proceditur, ut scilicet primo gratis spiritualia conferantur, et postea recepto dicatur ut secum ferat necessaria vitæ, si habet et potest et monasterium vere indiget.

Footnotes

  1. dist. xxv. ↩

  2. Act. v. 1 e seq. ↩

  3. dist. xxv. ↩

  4. art. ix. ↩

  5. art. vii. ↩

Chapter 15 of 30