Skip to the text

Articulus 11

Quod ille modus exigendi aliquid temporale a persona recipienda, quem quidam religiosi utriusque sexus nunc habent, periculosus sit atque illicitus, et de improbatione opinionis quorumdam præhabitæ, secundum unum sensum ipsius.

QUEMADMODUM Innocentius ait in Glossa super capitulum, Tua nos, non licet aliquam personam ad religionem suscipere sub hac forma :1 Recipimus te in Fratrem aut Sororem, si detuleris tecum unde vivas, quia bona ecclesiæ seu congregationis nostræ non sufficiunt nisi nobis. Et huic assertioni consonant verba Ostiensis et Guillelmi atque Bernardi et S. Thomæ, imo et omnia hucusque catholice introducta, et potissime verba Urbani Papæ, quæ ad alium sensum nullatenus poterunt retorqueri, ut septimo patet articulo. Quum ergo nonnulli religiosi sub prætacta forma modo quasdam personas recipiunt, siquidem publice dicunt eis, Pauperes sumus, nec dispositi sumus recipere te, nisi tantum aut tantum apportes, seu des, sive promittas; constat quod periculose et illicite agant, præsertim quia et cautionem volunt habere, et nisi solvatur quod exactum est, volunt receptum licentiare. Et quædam religiosæ personæ exigunt statim sibi dari certam summam pecuniæ, et postmodum alia plura; et ita recipiunt præcedente pacto, conditione, promissione, conventione et modo : quod quam periculosum illicitumque consistat, ex præhabitis elucescit; estque probatum, a simoniaca pravitate non posse id veraciter excusari. Præterea, si dicunt se facere talem exactionem et pactionem, considerando rem temporalem non ut pretium rei spiritualis, sed ut est stipendium aut sustentaculum vitæ; jam patuit istud non sufficere nec valere. Nam et simili palliatione posset pene omnis simoniaca pravitas excusari. Simili quoque modo posset de Missa celebranda et anniversario concedendo fieri pactio : cujus contrarium dicunt doctores concorditer. Insuper, exactionis pactionisque hujus forma est in se inhonesta ac scandalosa, repugnans decori Ecclesiæ, et derogans sinceritati religionis monasticæ : propter quod Urbanus Papa eam totaliter ac apertissime reprobat.

Nec etiam possunt religiosi conscientia bona sic dicere recipiendo : Damus tibi gratis quod habemus, videlicet locum et societatem, seu communionem Ordinis nostri; sed oportet ut tibi de necessariis vitæ provideas, seu hoc aut illud apportes seu præstes. In his enim verbis est pactio modi et vera temporalitatis exactio. Nec verba ista quantum ad sensum differunt a verborum forma prædicta, quam Innocentius et Urbanus dicunt esse illicitam. Oportet namque ut receptio ipsa ad religionem sit gratuita, liberalis et simplex seu absoluta, non conditionata, coarctata et obligatoria ad aliquid temporale, sicut ostensum est.2

Præterea, qui dicunt pauperes religiosos aliquid posse exigere a recipiendo, et determinatam summam exprimere, et super ea solvenda pacisci, spiritualibus gratis exhibitis, requirendi sunt isti qualiter istud intelligant, hoc est, qualiter spiritualia debeant gratis exhiberi recipiendo. Aut enim exhibentur ei simpliciter et absolute, liberaliter aut pure; aut conditionaliter et sub pacto ac obligatione ad temporale. Si primo modo, ergo eo ipso quo religiosi ita recipiunt aliquem, obligant se ad providendum ei de necessariis corpori sicut sibimetipsis, quamdiu cum eis est, nec possunt eum bona conscientia refutare, quamvis nihil det eis, quia jam absolute eum ad suam religionem receperunt, dummodo aliunde aptus sit Ordini. Nempe recipiendo eum ad Ordinem seu vitam monasticam, recipiunt eum ad vitam communem, et eorum quæ habent faciunt eum participem, secundum institutionem et intentionem sanctorum Patrum qui Ordines fundaverunt. Rursus, recipiendo eum ad suam societatem et fraternitatem, incorporant eum sibi, nec possunt eum ab unitate mystici corporis sui sine rationabili causa abscindere, tenenturque ei de necessariis providere, quibus ex officio hoc incumbit. Si vero spiritualia exhibentur ei conditionaliter, et sub pacto seu obligatione ad temporale, jam satis ostensum est id prorsus illicitum esse nec simoniæ labe carere. Si ergo positio illa quorumdam salvabitur, oportet ut intelligatur quod exactio, pactio et determinatio de temporalibus dandis, fiat solum post absolutam receptionem personæ ad Ordinem, ut S. Thomas, Ostiensis et alii contestantur, ne pactio intervenire videatur simoniæque vitium committatur. Quod si prædicti suam responsionem ita intelligunt, poterit forsitan stare, non aliter.

Verumtamen incautum videtur ita recipere in casu præhabito, dum scilicet claustrum tanta deprimitur paupertate, quod non sufficit plures quam eos quos habet nutrire : quia sive persona recepta det aliquid, sive non, tenentur eam retinere, ut dictum est, si aliunde sit apta. Ideo, juxta Bernardum ac alios plures, tutius est non recipere. Ideo et Bonifacius statuit ne moniales de certis Ordinibus plures recipiant quam bene possunt nutrire. Istud tamen intelligendum videtur, nisi forsitan religiosæ personæ propriis sustententur laboribus, aut tantæ perfectionis exsistant, quod ex inspiratione divina et confidentia paternæ providentiæ Dei recipiant plures quam ex suis queant possessionibus sustentare. Tales namque non subessent legi communi : quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas.3

Footnotes

  1. Decretal. lib. v, tit. 3, c. 34. ↩

  2. art. vi, vii. ↩

  3. II Cor. III, 17. ↩

Chapter 12 of 30