Skip to the text

Articulus 17

De his quæ consideranda sunt religiosis qui sub paupertatis prætextu dicunt se aliqua petere sive exigere a recipiendis sive receptis.

INORDINATA affectio, motusque passionum, præsertim cupiditas, corrumpunt rectæ rationis judicium, et faciunt judicari perverse.1 Idcirco avarus non impletur pecunia, et multa putamus nobis necessaria esse, quæ necessaria nobis non sunt. Religiosi ergo, si sub paupertatis colore aliquid volunt a recipiendis aut receptis personis exigere, in primis considerent, quia (ut ait dominus Antisiodorensis in

Summa sua) parcitas seu tenuitas victus atque vestitus voto paupertatis indispensabiliter est annexa. Imo et secundum philosophos, natura paucis minimisque contenta est. Et sicut ad abstinentiam prout est virtus naturalis et acquisita, pertinet non plus de cibo ac potu accipere quam expedit homini ad usum rationis expeditum et convenientem naturæ sustentationem, ita ad abstinentiam ut est virtus infusa, spectat etiam aliquid necessariorum naturæ subtrahere, ut pro peccatis aliqua recompensatio fiat, et passioni Christi conformet se Christianus per quotidianam quamdam sanguinis sui minorationem, ac sui ipsius salubrem mortificationem. Hinc, juxta Apostolum, qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.2 Certumque est istud ad religiosos potissime pertinere. Antequam ergo sub paupertatis prætextu aliquid exigere audeant, diligenter se ipsos examinent; ante omnia prætacta jam rite observent, ne superfluitatem judicent necessitatem, et ne sufficientiam judicent indigentiam, ne delicatioribus, abundantioribus, pretiosioribus cibis ac potibus, vestimentis ac ceteris utensilibus atque ad corpus pertinentibus utantur, quam regula instruit, præcipit seu permittit, et ne dispensatione utantur nimium laxa.

Præterea videant ne cupiditate fallantur, præsertim quia (ut sanctus asserit Augustinus) frequenter in ecclesiasticis contingit personis, ut quo plus abstinent ab incontinentiæ vitio, eo magis laborent et inficiantur cupiditatis peccato: quemadmodum uno sensu orbati, vigilantiores acutioresque sunt in usu alterius sensus, sicut surdi acutius vident, et cæci acutius audiunt, quia unius sensus defectum per alterius diligentiam recuperare nituntur.

Insuper advertant quantum Christus omni Christiano dissuadeat, vituperet, prohibeat immoderatam temporalium sollicitudinem rerum:3 Nolite (inquiens) solliciti esse in crastinum; multaque alia. Vult namque Salvator ut filialem habeamus confidentiam in Patre cœlesti, ejusque paternæ providentiæ nos committamus fiducialiter, qui etiam irrationalia pascit, inanimata disponit, vestit ac ornat.4 Propter quod immoderata sollicitudo hujusmodi ponitur diffidentiæ filia, atque ad carnalem spectat prudentiam, de qua loquitur Paulus apostolus: Prudentia carnis mors est.5 Intendant ergo et credant Christo dicenti: Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.6 Et sciant quod fidelis, sapiens, pius et omnipotens Deus, qui a nobis pauperculis pater appellari dignatur, famulos et famulas suas sibi vere, religiose ac fideliter ministrantes, confidentes et se commendantes, nequaquam relinquit, imo fideliter ac paterne providet eis, et tanto abundantius, quo amplius hoc merentur.

Footnotes

  1. Eccle. v, 9. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Matth. vi, 34. ↩

  4. Matth. vi, 26 et seq. ↩

  5. Rom. viii, 6. ↩

  6. Matth. vi, 33. ↩

Chapter 18 of 30