Skip to the text

Articulus 6

An liceat religiosis exigere aliquid a personis religionis ingressum petentibus, et de rationibus quod non.

PROPTER determinandam et declarandam hujus quæstionis difficultatem, potissime compilatur iste tractatulus. Denique, ut veritas hujus rei clarius pateat ac certius innotescat, procedam scholastice, aliqua pro utraque parte introducendo motiva.

Itaque primo videtur quod istud nequaquam sit licitum, etiam ratione penuriæ seu paupertatis prætextu. Primo, quoniam status religionis est bonum spirituale: ergo gratis omnino communicandus est postulanti, non sub aliqua conditione seu pactione. Nil igitur exigi potest a petentibus ad Ordinem recipi, sed simpliciter et absque conventione sunt recipiendi aut refutandi: alioqui non est ibi contractus pure gratuitus, nec datio penitus liberalis; neque impletur quod Filius Dei præcepit: Gratis (inquiens) accepistis, gratis date.1

Secundo, quia si aliquid ab illis exigitur, simonia committi videtur: quoniam, juxta præhabita secundo articulo, simonia, ut asserit dominus Ostiensis, est spiritualium vel annexorum spiritualibus receptio vel donatio, præcedente pacto conditionis, promissionis, modi, servitii, precum, aut cujuscumque temporalitatis. Si autem a postulante ingressum religionis exigitur aliquid antequam recipiatur, certum est quod ipsam receptionem pactum conditionis seu promissionis et modi ac temporalitatis præcedit: quod simoniacum esse convincitur per locum a definitione ad definitum.

Tertio, quia (ut ait S. Thomas super quartum, et idem habetur in Summis doctorum) pro anniversario celebrando nullo modo licet pacisci seu facere pactum de aliquo dando: ergo nec pro aliquo ad religionem suscipiendo, quum utrobique sit eadem ratio, utputa spiritualitas ipsa.

Quarto, quia apostolus Paulus universis scribit Christifidelibus: Ab omni specie mala abstinete vos. Istud ergo potissime observandum est religiosis, qui ad perfectionem tendere obligantur. Sed exigere aliquid temporale a petentibus recipi ad vitam claustralem, habet speciem malam, quia aut exsistentiam aut grandem apparentiam habet simoniacæ pravitatis. Ergo omnino cavendum est.

Quinto, quia (ut ait sanctissimus doctor Hieronymus) quidquid vitari potest salva triplici veritate, videlicet veritate doctrinæ, vitæ, justitiæ, est vitandum, ne scandalizentur pusilli seu imperfecti. Quum ergo jam experientia longe lateque doceat, imo et evidentissime manifestet, quod exactio ista non solum mediocriter, sed etiam enormiter scandalizet pusillos et quasi innumerabiles sæculares, qui ista occasione religionem sanctam contemnunt religiosisque detrahunt, et cupiditates aliasque culpas suas mortales excusant aut parvi pendunt, atque in varia inconvenientia delabuntur;2 hinc sequitur quod exactio ista omnifarie sit vitanda, etiam quamvis possit modo aliquo excusari et in se licita perhiberi.3 Nempe si claustrales seu religiosi vere sunt pauperes, et indispositi ad recipiendum plures personas, possunt absque læsione triplicis veritatis prætactæ, personas recipi postulantes refutare, et omne pactum de dando aliquid prorsus cavere: imo valde exemplariter, meritorie ac honestissime possunt hoc facere. Neque per hoc præcluditur aliis via salutis, sed potius providetur ne ipsi periculose recipiantur.

Insuper possent ad idem probandum aliæ plures rationes adduci, quarum aliquæ infra introducentur.

Footnotes

  1. Matth. x, 8. ↩

  2. Sext. lib. III, tit. 16, c. 1. ↩

  3. Extrav. lib. V, tit. 1, c. 1. ↩

Chapter 7 of 30