Skip to the text

Articulus 8

Argumentatio ad partem oppositam.

PORRO, quod aliquid exigi possit a petentibus religionis ingressum, videtur multipliciter posse probari. Primo, quia status religionis non est spiritualior quam celebratio Missæ aut sacramentum Eucharistiæ. Sed licet cantare Missam pro aliquo pretio, quum dicat Apostolus : Quis militat suis stipendiis unquam? Ergo et aliquid exigi potest a postulante ad Ordinem suscipi.

Secundo, quia totum ecclesiasticum officium est quoddam bonum spirituale.1 Sed pro anniversario alicujus celebrando quidam accipiunt redditus certos. Ergo pro aliquo ad religionem suscipiendo temporalia exigi possunt.

Tertio, quia Apostolus ait : Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?2 quasi dicat : Non est magnum nec multum reputandum. Ergo nec magnum est si religiosi exigant aut suscipiant temporalia et terrena ab his quibus communicant spiritualia sua.

Quarto, quoniam ad Romanos loquitur Paulus : Nunc proficiscar Jerusalem ministrare sanctis. Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Jerusalem. Placuit enim eis; et debitores sunt eorum :3 nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Ergo a simili, dum sæculares personæ per receptionem ad religionem fiunt participes spiritualium ipsorum religiosorum a quibus recipiuntur, debent eis temporalia ministrare, et ea exigi possunt (ut apparet) ab ipsis. Imo sanctus Apostolus prædicavit pro collectis seu temporalibus rebus in eleemosynam dandis ipsis fidelibus pauperibus qui in Jerosolymis morabantur.

Quinto, quoniam Prosper ait in libro de Vita contemplativa :4 Non est meum dicere quale peccatum sit, ut cibos pauperum præsumendo suscipiant, qui Ecclesiam, quam de propriis adjuvare facultatibus debuerunt, suis expensis insuper gravant.

Iterum ait libro prætacto :5 Pastor Ecclesiæ his quibus sua sufficiunt non debet aliquid erogare, quum aliud nihil sit habentibus dare quam perdere. Ergo monasteria, præsertim egena, non debent suscipere sæculares, potissime opulentos aliquidve habentes, nisi sua deferant secum.

Sexto, quoniam sanctus Papa Gregorius ordinavit de clericis qui propter suos excessus ad agendam pœnitentiam in pauperibus monasteriis retruduntur, quod res eorum eos sequantur.

Septimo, et magis ad propositum, quia Udalricus scribit in Summa sua : Si monasterium tanta paupertate depressum est, quod redditus ejus aut vix aut non sufficiunt personis præsentibus, non solum possunt habere intentionem accipiendi temporalia a recipiendo, sed ipsis spiritualibus gratis exhibitis, etiam requirere temporalia quæ sufficiant sustentationi recipiendi; et possunt exprimere determinatam quantitatem, et pacisci de hoc quod illa summa detur, dummodo recipiendus habeat unde valeat sustentari, quoniam in

Actibus habetur : Quotquot erant possessores agrorum aut domorum, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum.6 Atque, ut paulo post narratur, B. Petrus morte punivit eos qui partem pretii debiti subtraxerunt.7 Denique, in Summa confessorum et in Summa Pisana hæc eadem asseruntur. Ex quibus omnibus ac aliis argumentis tandem concludit Udalricus : Multi volentes evadere Scyllam, inciderunt

Charybdim : quia dum volunt simoniam vitare, et sustentationem ingredientium monasteria dicunt arbitrio sæcularium hominum esse committendam, defraudant monasteria rebus sibi debitis, et sæcularibus hominibus dant opportunitatem spoliandi.

Octavo, quoniam S. Thomas testatur super quartum Sententiarum :8 Quando possessiones alicujus loci religiosi non sufficiunt ad sustentandum plures, tunc exigi aliquid potest ab eo qui deservire vult Deo in loco illo, non quasi pretium religionis, sed ut habeat monasterium unde ei valeat providere : ideo non committitur simonia. Si autem absque gravamine Ecclesiæ recipi potest, simoniacum est exigere aliquid.

Postremo, oratio est bonum præcipue spirituale. Sed licitum est dare viris devotis pecuniam ut orent pro eo qui dat. Ergo et pro receptione ad religionem est licitum aliquid dare atque exigere.

Footnotes

  1. I Cor. IX, 7. ↩

  2. Ibid. 11. ↩

  3. Rom. XV, 25-27. ↩

  4. Decret. p. II, caus. 1, q. 2, c. 8. ↩

  5. Rom. c. 7. ↩

  6. Act. IV, 34, 35. ↩

  7. Act. v, 1 et seq. ↩

  8. dist. xxv. ↩

Chapter 9 of 30