Skip to the text

Articulus 3

Quam detestabile et enorme sit vitium simoniæ.

UT simonia formidolosius diligentiusque vitetur, aliquid de ejus enormitate ac damnabilitate tangendum est. Itaque quam abominabile ac fugiendum sit vitium istud, primo constat ex eo quod sancti Patres et summi Pontifices, generalia quoque concilia, ipsam sæpissime vocant hæreticam pravitatem ac hæresim, sicut hoc ex Decreto et Decretalibus copiosissime posset probari. Secundo, quia non solum nominant ipsam hæreticam pravitatem, sed etiam primam ac pessimam hæresim, gravissimumque peccatum. Ait enim Damasus Papa : Omnia crimina per comparationem ad simoniacam hæresim quasi pro nihilo reputantur. Et item Paschalis Papa testatur : Simoniaci, tanquam primi atque præcipui hæretici, ab universis sunt fidelibus respuendi. Denique, Tarasius Constantinopolitanus patriarcha, in epistola ad Hadrianum Papam sic loquitur : Tolerabilior est Macedonii impia hæresis quam simoniacorum. Macedonius enim dixit Spiritum Sanctum esse puram creaturam, et Patris ac Filii servum ; simoniaci vero, etsi non verbis, tamen factis affirmant Spiritum Sanctum esse suum ministrum, dum spiritualia dona ipsius sub pretio ponunt.

Insuper, sanctus doctor Hieronymus super Matthæum disseruit : Latro est, et templum Dei in speluncam vertit latronum, quicumque de religione lucra sectatur. Unde et super illud Joannis secundo, ac Matthæi vicesimo primo, ubi describitur Christus ejecisse de templo vendentes et ementes in eo, dicunt expositores : Maxime ex hoc opere Salvatoris ostenditur enormitas simoniacæ pravitatis. Nusquam enim alibi legitur Christus corporaliter restitisse, et alios impulisse flagelloque ejecisse, nisi in facto hoc. Audite hæc, simoniaci ; audite, negotiatores nefandi. Aut a simonia vestra cessate, aut de templo exite. Vos nummularii estis, vos columbas et gratiam Spiritus Sancti venditis.

Præterea, simonia est spiritualis sodomia. Nam sicut vitia sodomitica directe contrariantur naturæ, et quantum in ipsis est corrumpunt genus humanum ; sic vitia simoniæ directe contrariantur gratiæ, et eam corrumpunt.

Rursus, enormitas simoniæ patet ex hoc, quod Sancti tam veteris quam novi Testamenti leguntur tam rigorosum ac fervidum habuisse zelum contra hoc vitium. Nam sanctissimus ille Eliseus propheta proprio ac familiari suo discipulo Giezi, quum incurrisset hoc crimen, nequaquam pepercit, sed perpetua lepræ plaga percussit eumdem : Lepra (inquiens) Naaman adhærebit tibi et semini tuo usque in sempiternum.1

Christus autem, Sanctus Sanctorum, in primo suo adventu contra nullum scelus tantum commotus legitur sicut contra hoc facinus : quia vendentes et ementes bis ejecit de templo. Et quamvis in primo suo adventu venerat judicari, non judicare, hominumque peccata per mansuetudinem tolerare ; tamen contra hoc vitium, in signum detestationis ipsius, noluit mititatem ostendere, sed tanquam iratus, flagello de funiculis facto expulit cupidos illos, et mensas nummulariorum, cathedras quoque vendentium columbas evertit, pecuniamque effudit.23 Et licet primus Christi adventus esset misericordiæ, justitia tamen de hoc peccato se intromisit. Hinc S. Bernardus scribit Eugenio Papæ de vitio simoniæ : Intuere Christum judicem tuum. Non parat aures ut audiat, sed flagellum quo feriat. Verba non facit nec recipit : nec enim sedet judicans, sed insequitur puniens. Causam tamen non tacet, quod scilicet domum orationis, domum negotiationis fecissent. Ergo et tu fac similiter.4567 Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores; timeant nummularii, non confidant in nummis suis.

Footnotes

  1. IV Reg. v, 20 et seq. ↩

  2. Joann. II, 14-16 ; ↩

  3. Matth. XXI, 12, 13. ↩

  4. Ibid. 27. ↩

  5. Matth. q. 1, c. 21. ↩

  6. Matth. ↩

  7. * Paschalis Decret. p. II, caus. 1, q. 7, c. 27. ↩

Chapter 4 of 30