Articulus 15
Qualiter religiosi consulte et caute ac pure habere se debent circa personas recipi cupientes.
QUEMADMODUM supra, in exordio undecimi videbatur articuli, et Innocentius protestatur, non licet religiosis, quamvis pauperibus, aliquam suscipere personam sub hac forma ad Ordinem: Recipimus te in Fratrem aut Sororem, si detuleris tecum unde vivas, etc. Quid autem acturi sunt religiosi qui loca habent vacantia indigentque personis, sed necessaria vitæ non habent pro illis, præsertim si ad eos veniant personæ recipi cupientes, et de necessariis sibi providere velle se asserentes? Jam constat quod respondere non poterunt, Si ita feceritis, recipiemus vos: quia tunc inirent pactum, et esset conditionata receptio. Nec possunt cautionem aut certificationem requirere, propter rationem eamdem, neque seorsum pacisci, neque intentionem habere principaliter ad aliquod temporale: quia si sic, esset simonia intentionalis. Et tamen nisi aliquo fecerint horum modorum, videntur grande incurrere damnum, et divinum minuere cultum, petentibusque præcludere viam salutis.
Ad hæc aliqui responderunt, et videtur esse de mente antiqui Decretalium Glossatoris, quod in tali casu possunt recipere sub hac forma : Non habemus quod tibi demus pro victu, nisi portes tecum unde vivas. Verumtamen per hæc non videtur formaliter fieri personæ receptio, quamvis fiat insinuatio aliqua de recipiendo. Salvo igitur meliori judicio, mihi videtur quod personis recipi cupientibus prima facie dicere debent : Non sumus dispositi ad recipiendum vos. Et si causam inquirant, possunt respondere : Quoniam pauperes sumus, nec necessaria vitæ habemus pro vobis. Quod etiam dicere possunt non interrogati de causa. Et si illi tunc dicant, Providebimus et satis deferemus nobiscum, vel si alii dicant hoc ex parte ipsorum, tunc religiosi, ut tactum est, respondere non possunt : Si ita egeritis, vel postquam ita feceritis, recipiemus vos, vel erimus bene concordes. Sed poterunt dicere :1 Sublato obstaculo vestræ receptionis, utinam, si ita feceritis, faciemus quod inspiraverit Dominus. Vel sic : Faciemus tunc quod secundum Deum et conscientiam et sancti Ordinis nostri tenorem videmus esse agendum. Si autem adhuc aliquid certius audire quæsierint, respondeant : Non possumus bona conscientia amplius dicere, nec aliquo modo pacisci. Insuper instruere debent illos, imo et pie increpare ac dicere : Vultis nos ipsos vobiscum damnationi involvere, faciendo pactum de receptione, quod simoniacum est, et vobis illicitum est sicut et nobis? Et tunc sæculares illi debent merito ædificari in hujuscemodi verbis religiosorum istorum. Porro, si religiosi velint credere verbis simplicibus cupientium recipi, et asserentium velle se sibi providere et satis allaturos, eo quod fide digni consistant; tunc possunt eos absolute recipere, omni pacto cessante : sic tamen ut intentionem habeant non corruptam, principaliter non intuendo ad temporale emolumentum seu donum, sed secundario et minus principaliter solum, prout infra dicetur diffusius qualiter in talibus sit regulanda ac rectificanda intentio ut omnis simonia vitetur.
Footnotes
-
art. xi. ↩
Chapter 16 of 30