Articulus 4
De origine simoniæ, et nominis ratione.
LEGITUR in Actibus quemadmodum Simon magus a Philippo diacono baptizatus, quum vidisset quod per impositionem manuum beatissimorum apostolorum Petri et Joannis daretur Spiritus Sanctus in signo visibili, obtulit eis pecuniam, dicens:12 Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Cui sanctissimus Petrus respondit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Ex qua responsione luce clarius innotescit quam ineffabile, grave atque damnabile sit vitium simoniæ, et item quam vehementissime princeps Apostolorum et primus pastor ac summus prælatus totius Ecclesiæ sanctissimus Petrus illud abhorruit. Itaque a Simone mago simonia in evangelica lege exordium sumpsit, et nomen suum sortita est. In veteri autem lege in Giezi discipulo Elisei prophetæ legitur præcessisse.3 Nam ille a Naaman Syro pro gratia sanitatis per Eliseum miraculose illi concessæ, sumpsit vestes atque pecunias, ut in libris Regum legitur. Unde spiritualia ementes sive vendentes, non solum simoniaci, sed et Giezitæ possunt vocari. Imo, secundum Thomam, appropriate loquendo, qui spiritualia vendunt, recte vocarentur Giezitæ, quoniam Giezi spirituale quid vendidit;4 qui vero spiritualia emunt, rite simoniaci nominarentur. Communiter tamen omnes hi simoniaci appellantur, ita quod vitium istud magis a Simone quam a Giezi nomen sortitur, quia evidentius et enormius fuit vitium Simonis magi quam Giezi: primo, quoniam id quod emere voluit, spiritualius fuit quam quod Giezi vendidit, utputa virtus faciendi miracula et dandi Spiritum Sanctum in signo visibili; secundo, quoniam Simon non solum intendebat spirituale bonum hoc emere, sed etiam vendere ipsum, et per ipsum lucrari pecunias, faciendo miracula propter eas, ut ait Papa Urbanus.5
Footnotes
Chapter 5 of 30