Skip to the text

Proœmium

PRO justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te. Eccli. IV, 33.

Quemadmodum secundo de Officiis Tullius loquitur, omnia ficta celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum aliquid potest consistere diuturnum. Veritas namque paulatim aut tandem monstratur ac prævalet. Idcirco sibi constans animus pulchrius floret et amplius in adversis, suique rite compos eo securior atque potentior redditur, quo sine intermissione minis aut injuriis amplius provocatur. Hinc justus quasi leo confidens, absque terrore erit, et secura mens quasi juge convivium. Nequitia vero est timida; sed cor justi omni tempore metu non depravabitur:1 nempe qui timet Deum, nil utique trepidabit.

Sed quo ista? an ut justum me jactem, qui defectuositatibus squalens, imperfectum meum nedum videre, sed et palpare jam queo? Quo igitur hæc, nisi ut vano excluso timore, in Domino sumam fiduciam, sicque opus aggrediar ad quod omnis Christifidelis, utputa christianæ fidei et earum quæ ad illam pertinent veritatum defensor, obligatur? Quas qui gladio materiali nequit tueri, gladio spiritus, quod est verbum Dei, et oratione seu scriptis defensare tenetur, ut patres sanctissimi Augustinus atque Hieronymus contestantur:2 siquidem in fidei defensione omnes sumus æquales. Et in hoc casu potissime veritatem sortitur quod scriptum est: Sapientia abscondita et thesaurus occultus, quæ utilitas in utrisque?3 Porro, de Sede apostolica bene sentire eatenus spectat ad fidem, ut male sentientes de ea, schismatici, imo et hæretici, a viris sanctis vocentur. Peccant equidem contra articulum fidei quo creditur Ecclesia sancta esse una, catholica.

Quum ergo de dignitate ac potestate papali quædam jam legerim quæ sanctorum Patrum atque catholicorum dictis doctorum consona non videntur, decrevi in tractatulo isto colligere ea quæ de hac materia viri sancti atque catholici conscripserunt, aut ex scriptis illorum sequuntur et elici valent. Aliqua quoque miscebo de universali Ecclesia seu generali concilio: quod et in priori libro factum est; sed novis exortis jam causis, ista adjicio. Idque potissime nunc probare intendo, quod Papa præsit toti militanti Ecclesiæ simul acceptæ, seu collectim et pariter sumptæ. Quod quidam jam negant, scribentes et asserentes quod non præsit toti Ecclesiæ suo tempore exsistenti, nisi divisim acceptæ, id est cuicumque particulari Ecclesiæ. Ex quo sequi videntur inconvenientia non parva nec pauca, prout Spiritu veritatis protestante ostendam, et in priori libro introduxi. Postremo, quomodo præsidentia summi Pontificis super totam Ecclesiam simul sumptam, generalium conciliorum auctoritati nullatenus deroget, in præfato libro est ostensum.

Footnotes

  1. Proc. III, 1. d. xv, 15. p. xvii. eccli. xxii, l. xxxiv. ↩

  2. tes. VI, ↩

  3. Eccli. xli, 17. ↩

Chapter 42 of 94