Articulus 2
Quæ sunt illa in quibus quibusdam videor in præfatis opusculis deviasse.
IN primo opusculo, cujus exordium est, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, scripsi eos in aliquo potestati ac dignitati derogare papali, qui summum Pontificem negant præesse toti ac universali Ecclesiæ; illos quoque generalium derogare auctoritati conciliorum, qui dominum Papam sic universali affirmant prælatum Ecclesiæ, ut in nullo subesse generali concilio sit adstrictus. Sicque inter duas hujus temporis opiniones nimis extremas mediam viam elegi, asserens summum Pontificem in his quæ ad suam pertinent cathedram, seu suum magisterium officiumque concernunt, toti et universali præsidere Ecclesiæ, tam conjunctim quam divisim consideratæ aut sumptæ; nihilo minus generale concilium in his quæ determinationem eorum [concernunt] quæ conciliariter sunt tractanda, esse quodammodo super Papam. Quod qualiter reor intelligendum, quæ item sint illa quæ ad supremi Pontificis cathedram et quæ ad generalis concilii forum pertineant, in primo libello, præsertim ibidem articulo vicesimo sexto, plenius declaravi.
Itaque, quoniam scripsi Papam præesse universali Ecclesiæ juxta sensum prætactum, etiam alias plures propositiones ex hoc sequentes atque aliquibus displicentes asserui, utputa: quod Papæ sit totam ac universalem Ecclesiam purgare, illuminare, perficere, gubernare ac judicare, eidem præcipere ac legem præfigere, generalemque canonem et constitutionem formare ;1 præterea, quod Papa sit universalis Ecclesiæ caput et sponsus, pastor et pontifex, prælatus et rector, summus hierarcha et pater, purgator, illuminator, perfector et judex ; quod item in Papa sit plenitudo ecclesiasticæ potestatis seu summa potestas Ecclesiæ, loquendo de potestate jurisdictionis et prælationis. Hujusmodi propositiones et alia quædam pluries scripsi, prout opportunis in locis particularius tangam. Hæc igitur nunc evidentius sunt probanda, et quædam obscurius aut certe brevius celeriusque prolata, resolutius sunt pandenda.
Footnotes
-
Eccli. v, 12. ↩
Chapter 61 of 94