Skip to the text

Articulus 1

Quod Christo per resurrectionem et ascensionem glorificato, benedictissima virgo Maria cæpit etiam in hac vita cœliformiter glorificari.

SICUT abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.1 Domino nostro Jesu Christo super terram cum hominibus conversante ac prædicante, præstantissima ac dilectissima Mater ipsius mente et corpore gradiebatur cum illo, atque sermonibus, signis, virtutibus ac gestis ipsius fuit summe intenta. In tribulationibus quoque et persecutionibus unici et adorandi Filii sui, unice ac præcordialissime condoluit illi. Porro, Filio ejus in cœlum assumpto, glorificato ac præsidente, jam cor electissimæ ac spiritualissimæ Matris simul cum Filio ascendit, quievit et habitavit in cœlo, et illud Apostoli, Nostra conversatio est in cœlis, excellentissime dicere potuit.2 Si enim, ut asserit Augustinus, verius est anima ubi amat quam ubi animat, consequens est quod sacratissimæ Mariæ virginis anima tanto verius fuit cum Filio suo in cœlo quam in proprio corpore in terra, quanto Filium suum præ omnibus, imo et plus quam se ipsam dilexit, potissime quum et Filius ejus, veritas summa, testetur :3 Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quis autem benedictæ et gloriosæ Mariæ thesaurus, nisi unicus et amantissimus Filius ejus? Hinc dicitur, Ubi amor, ibi oculus : quia in illum interior exteriorque oculus dirigi solet, qui magis diligitur, et in quem fertur dilectio, atque in quo quiescit affectio.

Tunc itaque contemplationi gloriæ Filii sui serenissima virgo Maria fuit omnino continue sive assidue prorsus intenta, non sine consolatione interna. Imo, quo præillustrissimo Filio suo vehementius fuit compassa, eo decentissimum exstitit ut illo jam glorificato, ipsa quoque præ solito quotidie desuper consolaretur, exhilararetur et exsultaret in Spiritu Sancto, ita quod eminentissime dicere potuit Deo : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.4 Hinc, quanto de Christi passione vehementius fuerat contristata, afflicta, compassa, tanto de fructu passionis ipsius post missionem Spiritus Sancti cordialius lætabatur in Domino, videns quotidie tot millia passim converti ad fidem, primo in populo Judæorum, deinde in gentibus. Et quamvis fidelibus pro Christo adversa quamplurima et amarissimas mortes assidue patientibus pie condoluit, attamen de illorum constantia, patientia, meritis et præmiis multo abundantius gloriabatur ac regratiabatur Altissimo. Jamque tota mente fuit suspensa in cœlum, quietem, silentium ac solitudinem diligens et complectens, quantum permisit caritas proximorum, pro quorum consolatione, ædificatione, instructione, opportunis temporibus exhibuit se gratiosissime prorsus affabilem ac præsentem. Erat quippe cunctis fidelibus, imo et sanctis Apostolis, dulce consolatoriumque spectaculum, ipsam videre, audire, sectari, quam certissime noverant veram Matrem Dei deorum, omnique angelorum ordini meritis jam prælatam, ac paulo post præmiis præferendam, dignitate quoque maternitatis Dei ineffabiliter omni superpositam puræ creaturæ in esse creato subsistenti.

Footnotes

  1. II Cor. 1, 5. ↩

  2. Philipp. 1, 20. ↩

  3. Matth. 1, 21. ↩

  4. Ps. xciii, 19. ↩

Chapter 101 of 118