Skip to the text

Articulus 12

Adhuc de eadem materia, et quod sincerissima virgo Maria super omnes choros angelorum sit elevata, Christum ore ad os alloquens, et oculo ad oculum intucens.

VIDI speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus, et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium.12 Recte exponuntur hæc verba de innocentissima illa simplicissimaque columba ac pudicissima turture, gloriosa Maria : quæ instar columbæ exstitit speciosa, quia illius columbæ speciem ac simplicitatem, secundum Hieronymum, præmonstravit, quæ super Dominum venit docuitque Joannem.3 « Cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis », id est in virtutibus ac meritis, « ejus ». Ad cujus profecto odoris fragrantiam læta decurrit omnis illa cœlestis Jerusalem. « Circumdabant » quoque « eam flores rosarum et lilia convallium », eo quod omnes animæ martyrio rubricatæ, brachiis eam dilectionis perpetuæ complectuntur. Consimiliter animæ virginitatis splendore candidatæ, atque in valle humilitatis enutritæ, eam circumdantes, eidem devotissime obsequuntur, quæ singulari commendatur privilegio, et immenso ditatur mercimonio. Quemadmodum enim comparatione Dei nemo bonus, sic comparatione Matris Dei nulla perfecta, quamvis eximia comprobetur. Etenim, sicut Virgo incomparabilis et incomparabiliter dignior ac sanctior est virginibus ceteris, sic et Assumptionis ejus solennitas incomparabilis est ceteris Sanctorum solennitatibus, et admiranda ipsis quoque angelicis spiritibus. Ipso etenim die beatissima Virgo, alternantibus hymnidicis angelorum choris, intravit feliciter pascua æternæ viriditatis, et usque ad celsitudinem throni pervenit, atque prima post Christum gloriosa resedit. Unde confidenter de ipsa cantat Ecclesia quod de nullo aliorum fas est dicere, quod scilicet ultra angelorum merita ordinesque transcendit, quum elevata est ad cœli palatium in dexteram Patris.

Hinc demum ait Bernardus, qui de beatissima Virgine ceteris gratiosius atque devotius videtur esse locutus : Fateor (inquit) imperitiam meam, et pusillanimitatem propriam non abscondo. Non est quod amplius me delectet, sed nec est quod magis me terreat, quam sermonem facere et habere de gloria Virginis Matris. A laudibus siquidem humana mortalitas non debet cessare, quum hominis sola natura super spiritus immortales exaltatur in Virgine : de cujus laude et gloria nec silere patitur devotio, nec dignum aliquid potest concipere cogitatio aut inerudita parturire locutio. Nam ipsi cœlestis curiæ principes in tantæ novitatis consideratione clamant non sine admiratione : Quæ est ista quæ ascendit de deserto, id est de sub sole, ubi non est nisi labor et afflictio spiritus ? Ascendit, inquam, deliciis affluens spiritualibus.4 Quid nisi delicias dixerim, decus virginitatis cum munere fecunditatis, humilitatis insigne favum caritatis distillans, viscera misericordiæ, plenitudinem gratiæ, prærogativam gloriæ singularis ? Ascendens ergo speciosa, facta est suavis etiam angelis sanctis. Hæc Bernardus.

Insuper, beatissimam Dominam esse super omnium angelicorum ordinum altitudines elevatam, et collocatam juxta solium Filii sui, multipliciter comprobatur. Primo, quoniam rex et regina ab eodem principatu, regno ac dignitate denominantur : sicut rex Franciæ et regina Franciæ ab eodem regno nomina suæ præsidentiæ sortiuntur. Sed sicut Christus vocatur rex cœlorum, sic benedicta virgo Maria regina cœlorum asseritur. Dignitas autem Christi, et regnum principatusque ejus, incomparabiliter est super dignitates omnium angelicorum spirituum : ergo et dignitas, regnum ac potestas sacratissimæ Virginis.

Amplius, plus transcendit divinissima virgo Maria Seraphim, quam Seraphim Cherubim. Sed tanta est excellentia Seraphim super Cherubim, quod ad diversos pertinent choros. Ergo præclarissima Domina super Seraphim est provecta, et seraphico ordine altior est effecta. Denique, omnes angelici spiritus sunt servi Creatoris, et comparantur ad Virginem summam ut servi ad dominam : ideo ipsa super universos illorum ordines est sublimata, tanto sublimius quanto Matrem Regis Creatorisque omnium virtuosissimam præfici decuit et superferri mansionibus ministrorum et ordinibus angelorum sanctorum, ad dexteram Filii collocatam. Rursus, ad gloriam Seraphim homines possunt pertingere, non autem ad gradum, dignitatem et gloriam Virginis benedictæ : quæ quum sit vera Genitrix Dei, jure, titulo ac privilegio maternitatis istius prælata est omni personæ creatæ, regina et imperatrix ac domina angelorum.

Postremo, decentissimum fuit Christum Dei virtutem ac Dei sapientiam, propriam Matrem in donis gratiæ ac divitiis gloriæ, et tam in donis gratiæ gratificantis quam in donis gratiæ gratis datæ, omnibus suis præferre ministris, imo incomparabiliter collocare, exaltare et honorare præ illis.5

Footnotes

  1. Eccli. l, 8. ↩

  2. Cant. v, 12; IV, 11; ↩

  3. Joann. 1, 22. ↩

  4. Cant. VIII, 5. ↩

  5. 1 Cor. 1, 24. ↩

Chapter 112 of 118